Articulus 5
EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI TERTII : BENEDIC, ANIMA MEA, DOMINO; DOMINE DEUS MEUS.
BREVIS autem et planus titulus est psalmi præsentis dum dicitur : Psalmus David. Loquitur vero Propheta in psalmo isto in persona hominis Deum grata mente laudantis.
(1) BENEDIC, anima mea, Domino. Quod qualiter intelligi implerique debeat, in præcedentis psalmi expositione ad longum tractatum est.1 Domine Deus meus, magnificatus es vehementer : id est, ex operibus tuis mirabilibus in nobis valde magnus effectus es, ita ut excellentia, magnitudo, seu majestas tua nobis clare innotuerit ex consideratione operum tuorum, quamvis tu in te ipso omnino immutabilis et summe perfectus sis.23
(2) Confessionem et decorem induisti : id est, laude Sanctorum et specioso famulatu eorum circumdatus es, sicut homo circumdatur veste, quia ex omni parte concurrunt ad te omnes Beati. Vel, Decorem induisti, id est, ita in te ipso pulcher, imo pulcherrimus es, ac si pulchritudo esset vestis tua, te undique ornans. Amictus lumine sicut vestimento : id est, sic in te ipso clarus ac fulgidus es, ac si lux esset tibi vestimentum, te omnino operiens, ita quod nihil tenebrositatis in te invenitur :4 juxta illud, Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ. — Hæc autem de Christo specialiter accipi possunt. Indutus est enim confessionem, quemadmodum ad Philippenses dicit Apostolus :5 Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.6 Ubique enim electi Christo confitentur. Est quoque indutus decorem, præsertim in resurrectione, quando in forma gloriosa surrexit, cui in passione non erat decor aut species.
Surrexit etiam in corpore glorificato, cujus claritas solis splendorem incomparabiliter inæstimabiliterque transcendit : propterea dicitur, Amictus lumine sicut vestimento.
(3) Extendens cœlum stellatum seu firmamentum sicut pellem : quia per modum pellis extentæ videtur expansum, quum sit sphæricum, terram tegens atque operiens, et nostrum hemisphærium per modum tentorii circumcludens. Unde Isaias dicit : Extendit velut nihilum cœlos, et expandit illos sicut tabernaculum ad inhabitandum.7 Qui tegis aquis superiora ejus, id est partes convexas cœli stellati. Scriptum est enim in Genesi : Dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Fecitque Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum.8910 Quidam ergo litteram prædictam sequentes, dicunt supra firmamentum esse aquas per modum glaciei congelatas, et cœlum tegentes. Alii vero magis philosophice loquentes, dicunt per aquas has intelligendum esse nonam sphæram, quæ dicitur cœlum crystallinum seu aqueum, sicut cœlum immobile appellatur empyreum, id est igneum : non quasi nona sphæra sit de natura aquæ, vel cœlum empyreum de natura ignis; sed quia cœlum crystallinum cum aqua in diaphaneitate convenit : nam per modum aquæ congelatæ apparet. Cœlum vero empyreum cum igne in claritate communicat. Huic quoque quod nunc ait, Qui tegis aquis superiora ejus, concordat illud Danielis, Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino.11 Basilius autem per cœlum hoc loco, et cœlos de quibus Daniel loquitur, atque per firmamentum, de quo in Geneseos libro fit sermo, intelligit cœlum aerium, supra quod nubes feruntur.12 Et hanc expositionem asserit Augustinus laude dignissimam.
Mystice per cœlum designatur Ecclesia, quæ in Canticis canticorum propter pressuram et tribulationem dicit: Nigra sum, sed formosa, sicut pelles Salomonis, id est cœlum, quod est pellis veri Salomonis, scilicet Christi. Extendit ergo Christus cœlum, id est Ecclesiam, sicut pellem, dum eam per omnes partes mundi diffundit, et ad divinorum sublimia per contemplationem exaltat. Hujus autem cœli superiora, id est Apostolos atque Prophetas et efficaces imitatores ipsorum, tegit aquis scientiæ salutaris et gratiæ, seu donis Spiritus Sancti, quemadmodum testatur Salvator: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
(4) Qui ponis nubem ascensum tuum, id est, qui efficis ut nubes materialis sit res tua jussione ascendens. Divino enim imperio agitur, ut ex vaporibus nubes generentur, ac sursum ferantur. Unde de Deo scriptum est apud Prophetam:13 Qui vocat aquas, et effundit eas super faciem terræ; et in Deuteronomio, Magnificentia ejus discurrunt nubes. Qui ambulas super pennas ventorum, id est, qui in operatione tua procedis velocius, quam venti discurrant. Velocitas quippe venti in motu, per pennas significatur. Dominus autem in instanti agit quodcumque voluerit, quum sit virtutis simpliciter infinitæ. Idecirco agit velocius quam venti ferantur. In Job autem vicesimo secundo capite, dicitur Dominus circa cardines cœli perambulare; et alibi de eo legitur, Qui graditur super fluctus maris; et in Deuteronomio legitur, Ascensor cœli auxiliator tuus. Nunc vero super pennas ventorum ambulare censetur. Sed omnium horum est similis sensus. Ambulatio enim Dei est operatio ejus, quemadmodum in Exodo Moyses ait ad Dominum: In quo poterimus scire invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum? Dominus autem propter operationem omnipotentiæ suæ, quam circa cœlos et mare ostendit, ambulare super ea asseritur. Ad litteram quoque exponi hæc possunt de Christo, qui posuit nubem ascensum suum, ambulavitque super pennas ventorum, quando, ut in Actis habetur, Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Mystice ascendit Dominus supra nubem, dum per gratiam suam ascendit cor prædicatoris seu nuntiatoris verbi Dei. Ambulat etiam supra pennas ventorum, id est, operando excedit virtutes et contemplationem animarum sanctarum. Pennæ enim, virtutes seu contemplationes dicuntur, quibus animæ in cœlum vehuntur, quemadmodum Isaias dicit: Qui sperant in Domino assument pennas ut aquilæ. Venti vero sunt animæ, prout per Isaiam Dominus protestatur: Ego Dominus, dans flatum populo qui est super terram.
(5) Qui facis angelos tuos spiritus, id est, qui hoc operatus es, ut angeli sancti sint spirituales, non corporales substantiæ; vel,
Facis ut spiritus seu spirituales substantiæ sint angeli, id est nuntii tui. Qui enim per creationem facti sunt spiritus, per jussionem et ordinationem divinam facti sunt angeli, id est, nuntii Dei. Spiritus enim est nomen naturæ; angelus autem, officii. Et ministros tuos ignem urentem: id est, servientes tibi zelo ac tanto Divinitatis amore inflammas, ut dici possint ignis urens seu flamma ignis. Nam et Deus (secundum Apostolum) ignis consumens est. Et Daniel scriptum reliquit: Antiquus dierum sedit; thronus ejus flammæ ignis, rotæ ejus ignis accensus. Quid autem per thronum et rotas Dei æterni, nisi angelicas, deiformes, atque deiferas mentes, accipimus? Vel, Facis ignem urentem, id est summam hierarchiam seu angelos de ordine Seraphim, qui summe et ardentissime divino flagrant amore, ministros tuos, quia per eos illuminas alios. Ipsique mitti dicuntur, dum missi ab eis, veniunt ad nos. Propter quod Isaias: Volavit (inquit) ad me unus de Seraphim. Vel dicuntur ministri Dei seu angeli sancti fieri ignis
Act. i, 9.
Is. xl, 31.
Ibid. xlii, 5.
Hebr. xii, 29.
Dan. vii, 9.
Is. vi, 6.
Cant. i, 4.
Joann. vii, 38.
Deut. xxxiii, 26.
Job xxii, 14.
Ibid. ix, 8.
Deut. xxxiii, 26.
Exod. xxxiii, 16. urens, quia frequenter in specie ignis apparuerunt. Unde Matthæus de angelo dicit: Erat adspectus ejus sicut fulgur. Et in Exodo scribitur apparuisse angelus Moysi in rubo ardenti.141516 Elias quoque in curru igneo est translatus ministerio angelorum. In hominibus insuper facit Deus angelos suos spiritus, dum per religiosos atque devotos aliis nuntiat verbum salutis; et ministros suos ignem urentem, quando per exhortationem, increpationem seu informationem prædicatorum seu prælatorum, corda audientium ignis Spiritus Sancti succendit.
(6) Qui fundasti, id est, firmiter collocasti, terram super stabilitatem suam, id est super immobilem basim suam, videlicet supra centrum ipsius: quoniam omnes partes terræ naturaliter tendunt ad centrum, secundum Philosophum; non inclinabitur in sæculum sæculi, id est, nunquam mutabit locum quoad se totam, quemadmodum Ecclesiastes testatur: Terra in æternum stat. Unde et Baruch ait: Fundasti terram in sempiterno tempore.17 — Spiritualiter, fundavit Deus terram, id est Ecclesiam militantem, super stabilitatem suam, id est super Christum, tanquam super immobile fundamentum, in quod omnes tendere ac quiescere debent. Non inclinabitur, etc., id est, Ecclesia nunquam a fide in toto abibit.
(7) Abyssus sicut vestimentum amictus ejus: id est, mare Oceanum, quod propter immensurabilem suam profunditatem vocatur abyssus, ex omni parte circumdat, cingit et velut amictus infra se continet terram, sicut vestimentum circumdat vestitum. Quemadmodum enim aer circumdat et operit mare, sic mare terram, nisi quod una pars terræ, ex divina dispositione, manet discooperta propter animalium vitam salvandam. Super montes stabunt aquæ pluviales, in nubibus colligatæ. Nubes enim montibus altiores sunt, et in nubibus aquæ servantur, prout in libro Job de Deo scriptum est: Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum.18 Vel, Super montes stabunt aquæ, id est, cacumina montium ascendent Deo jubente, dum ei placuerit, sicut in universali diluvio semel factum cognovimus, atque in particularibus diluviis sæpe contingit.19 Vel, Super montes stabunt aquæ, quoniam aquæ in medio Oceani altiores sunt montibus terræ. Hoc Nicolaus de Lyra refert hoc loco asserere Rabbi Salomonem, et dicit eum falsum dicere. Sed utique Rabbi Salomon in hoc verum asserit, et ideo ratio ipsius Lyræ non procedit, dum ait:
Aquæ quum sint graves et fluidæ, æqualiter tendunt ad centrum, et non sunt altiores in medio quam in ripa. Primo destruitur hoc ita: quoniam aqua est corpus homogeneum, id est, ejusdem naturæ in se et in partibus suis. Propterea, sicut quælibet pars aquæ, videlicet gutta, tendit ad rotunditatem, ut patet ad sensum de guttis; sic tota aqua, quantum potest, ad rotunditatem seu sphæricam tendit figuram. Demum terra est gravior aqua: non tamen partes terræ æqualiter propinquant ad centrum, sed terra in medio sui altior exstat quam alibi: et multo magis aqua. Insuper constat ad sensum stantibus juxta ripam, quod quanto navis in mari longius abscedit, tanto videtur altius sublimari: et illud omnes magni philosophi contestantur.
Spiritualiter per abyssum intelligitur inundatio tribulationum. Abyssus ergo, id est tribulatio copiosa, est amictus terræ, id est Ecclesiæ, quoniam undique tribulatur Ecclesia, et circumdatur adversis velut amictu, quia per multas tribulationes oportet nos intrare regnum cœlorum:2021 id quod in Actibus Pauli sententia docet. Propter quod et Judith contestata est: Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.2223 Sed et super montes, id est perfectos viros, stabunt aquæ tribulationum, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Stabunt quoque interdum super hos montes aquæ consolationum divinarum, quoniam juxta Apostolum, sicut pro Christo abundant passiones nostræ, ita et per Christum abundat consolatio nostra.2425262728293031 A Propter quod alias dicitur de Deo :32 Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
(8) Ab increpatione tua, id est a te per modum increpantis jubente, fugient aquæ a montibus quos operuerunt; vel, a loco aeris in quo nubes ante fuerunt; a voce tonitrui tui, id est a præcepto tuo terribili, formidabunt, id est, per modum formidantis se habebunt, obediendo tuo imperio. Hinc enim Job inquit:33 In fortitudine illius repente maria congregata sunt. Et
Ecclesiasticus: Abyssus et terra et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur;34 et quum conspexerit ea Deus, tremore concutientur. Mystice autem aquæ tribulationum, Deo impios increpante, ab Ecclesia fugiunt atque deficiunt, juxta illud: Deo concedente pacem, quis est qui condemnet?35 (9) Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis: id est, una pars terræ montuosa est, aliaque campestris; et tam montes quam valles tantum ascendunt seu descendunt, quantum tua sapientia eis præfixit. Spiritualiter montes ascendunt, dum homines virtuosi proficiunt; et campi descendunt, dum inferiores eorum doctrinæ se ipsos humiliter subdunt: in locum quem fundasti eis, id est in congregationem Ecclesiæ.
(10) Terminum posuisti aquis Oceani, quem non transgredientur, nec effluent ripas; neque convertentur, exeundo alveum suum, operire terram animalium habitationi deputatam. Unde Salomon dicit: Certa lege et gyro vallabat abyssos.36 Job quoque inquit: Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.37 Et in hoc relucet magna Dei potestas, ob quam metuendus est nimis. Propter quod ipse per Jeremiam locutus est: Audi, popule stulte. Me non timebitis qui posui terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit?38 Hoc modo communiter exponitur iste versiculus. Sed quia in versu præcedenti non de aquis, sed de montibus mentio facta est, videtur de montibus posse exponi; eritque sensus: Terminum posuisti montibus in latitudine et ceteris dimensionibus, quem non transgredientur, ut altius protendantur, seu latius extendantur; neque convertentur operire terram, id est, cadendo non obruent loca habitationum et homines, nisi te volente, jubente, aut permittente (sicut et sæpius dictum est), prout in libro Job asseritur: Deus transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit.39 — Spiritualiter terminum ponit Deus aquis tribulationum, et montibus elationis, dum non sinit electos tentari seu tribulari supra id quod possunt ferre, sed facit (sicut ait Apostolus) cum tentatione proventum, ut possint sustinere.40 Neque convertentur aquæ et montes hujusmodi operire terram, id est corda bonorum opprimere, exstinguendo in eis caritatem Dei ac proximi. Propter quod ait Scriptura: Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent eam.41
(11) Qui emittis fontes in convallibus, id est, rivos aquarum ex fontibus in montibus ortis manantes, descendere facis ad loca humilia; inter medium montium, id est inter montes pertransibunt aquæ, id est defluent, nec illic stabunt, sed in locis bassis quiescent. Aqua enim petit locum deorsum. Spiritualiter emittit Deus de cœlo fontes, id est dona gratiæ, in convallibus, id est in humilibus mentibus. Inter medium montium pertransibunt aquæ, id est, inter superbos gratia non manebit, quemadmodum Jacobus inquit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.42 Et Isaias: Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur.43 (12) Potabunt omnes bestiæ agri de aquis, ex fontibus ad loca bassa venientibus; exspectabunt onagri, id est asini feri, silvestres ac naturaliter calidi, in siti sua potari et refrigerari his aquis. Alii ita exponunt: Exspectabunt onagri in siti sua, id est, pluviam cœlestem præstolabuntur. Non enim (ut asserunt hi) onagri bibunt de aqua ex fonte fluente, sed diu exspectant pluviam de cœlo, quatenus inde bibant. Mystice de rivis aquarum Christi bibunt omnes bestiæ agri, id est omnes gentiles ad fidem conversi; exspectabunt usque ad finem mundi, onagri, id est crudeles Judæi, in siti sua, id est in desiderio quo Christum exspectant venturum. Nempe in sua siti durabunt usque ad terminum sæculi: tunc enim convertentur ad Christum.
(15) Super ea, scilicet in cacuminibus montium, et circa undas aquarum, volucres cœli, id est aves in cœlo aerio volitantes, habitabunt, quia in talibus locis nidificant; de medio petrarum, id est de locis petrosis, in quibus sunt avium nidi, dabunt vocem suam, Dominum pro suo modulo collaudantes. Spiritualiter, Super ea jam prædicta, scilicet super montes et aquas, volucres cœli, id est viri sancti et contemplativi, habitabunt, vivendo secundum Christi mandata, atque angelicam vitam in terra ducentes. De medio petrarum dabunt vocem, id est, gratiarum actionem ac laudem tibi offerent de firmissimis locis Ecclesiæ.
(14) Rigans montes de superioribus suis: id est, tu, Deus, montes humidos facis de nubibus pluviosis, quæ altiores sunt montibus, vel de fontibus in summitate montium ortis, qui decurrendo loca montis humectant; de fructu operum tuorum, id est de terræ nascentibus, satiabitur terra, id est incolæ terræ. Spiritualiter, rigat Deus montes, id est viros in gratia altos, de superioribus suis, id est de cœlo ministerio angelorum, et de fructu operum Dei, id est prædicatione montium talium, satiabitur terra, id est Ecclesia. Tu quoque, Domine, es (15) Producens fœnum jumentis ad pabulum, et herbam, id est species varias et medicinales, servituti hominum, id est ad commodum atque obsequium hominum. Quamvis enim hæc fiant per causas secundarias, principaliter tamen fiunt a causa prima, Deo sublimi et benedicto:44 qui non tantum hominum, sed insuper jumentorum providentiam habet, sicut ex isto clarissime innotescit.
Producis autem fœnum jumentis ad sustentationem vitæ, (16) Ut educas panem, id est bladum, unde fit panis, de terra per jumenta arata et culta, et vinum lætificet cor hominis. Creavit namque Deus vinum, ut moderate sumptum, sumentem ordinate lætificet. Propter quod in Ecclesiastico scribitur:45 Vinum in jucunditatem creatum est, non in ebrietatem. Est autem cum magna sobrietate potandum, quemadmodum scriptum est:46 Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Si autem immoderate sumatur, intrat quidem suaviter, sed pungit intus ut coluber.47 Verumtamen quoniam homines in vino difficulter et raro moderamen observant, idcirco Ecclesiasticus monet: In convivio vini non arguas proximum.48 Spiritualiter, educit Deus panem vitæ et intellectus de terra, id est de corde humano gratia informato, dum facit hominem bonum verbum salutis aliis prædicare, et opera sancta producere. Vinum quoque spirituale, videlicet consolatio fortis Spiritus Sancti, lætificat animam. (17) Ut exhilaret homo faciem suam in oleo, id est ex condimentis ciborum: non enim sufficit ei panis sine ceteris condimentis; et panis de terra eductus cor hominis confirmet, alendo naturam corpoream. Spiritualiter, exhilaratur facies (id est mens) in oleo, id est in unctione seu gratia Spiritus Sancti, secundum quod in Apocalypsi legitur: Collyrio inunge oculos tuos.49 Sed et panis ipse cœlestis, videlicet Christus, qui de se ipso ait, Ego sum panis vitæ, summe confirmat cor hominis, quia convertit sumentem in eum qui sumitur, qui utique est virtus et sapientia Patris:5051 ideo dicit, Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo.52
(18) Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit Deus principaliter, et homo instrumentaliter: id est, ex humore terræ plenarie nutrientur. Humor namque est arboris alimentum. Nam Christus in Evangelio arborem asserit aruisse quia non habebat humorem.53 Demum, juxta Philosophum, radices arborum se habent sicut os in animali: per radices ergo alimentum attrahitur. Illic, puta in cedris, passeres nidificabunt. Invenitur enim quoddam genus passerum, quod nidificare solet in cedris; aliud vero passerum genus in tectis domorum nidificat. Mystice vero ex pane vitæ et vino ac oleo spiritualiter intellecto, saturabuntur in anima ligna campi, id est membra Ecclesiæ, seu inferriores humilesque personæ, et cedri Libani, id est viri perfecti, quos Deus per gratiam in Ecclesia sua plantavit.54 Illic, scilicet in Ecclesia, passeres, id est pœnitentes per modum passerum in tuto se collocantes, nidificant, id est, sibi thesaurum operum bonorum reponunt. Unde superius a pœnitente dictum est: Factus sum sicut passer solitarius in tecto.55 Illic quoque, videlicet in cedris, (19) Herodii domus dux est eorum, id est nidus avis quæ appellatur herodius: quæ est avis rapax, de rapina vivens, ceteris avibus major, quæ etiam aquilam superat atque manducat;56 et vocatur dux passerum seu avium, eo modo quo leo nominatur rex animalium.
48
Montes excelsi seu alti, sunt refugia cervis, qui ad talia loca confugiunt; petra cavernosa, seu subterraneus locus, est refugium herinaciis, id est hericiis. Est autem hericius animal parvum atque spinosum, habitans in cavernis, et vescitur pomis. Quumque adversum quid sentit, per modum globi se contrahit, et intra arma sua se colligit, in tantum ut si eum tangere velis, prius videas tuum sanguinem, quam ejus corpusculum. Per cervos ad montes confugientes, designantur homines virtuosi et contemplativi, qui dum tribulantur, ad contemplanda divina accelerant. Per hericium vero qui dicitur, Noli me tangere, significati sunt peccatores, morbo animæ languentes: qui dum reprehenduntur, remurmurant; dum aliquid eis negatur, cum indignatione despiciunt; et unde emendari debebant, inde deteriorantur.
Consequenter laudatur Deus ex ordine temporum, ex vicissitudine lationum cœlestium, ex alternatione actuum naturalium rerum. (20) Fecit Deus lunam, quæ est infimus planetarum, in tempora, ut per ejus varium motum distinguantur anni lunares et menses. Unde scriptum est: Luna ostensio temporis, et signum ævi; mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione; vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose.57 Sol cognovit occasum suum, id est, tam ordinate atque stabiliter fertur in occidentem, ac si intellectualis esset naturæ: quod secundum Augustinum de eo nec affirmari debet, neque negari, donec certius cognoscatur. Mystice, fecit Deus lunam, id est Ecclesiam militantem, lumen suum a Christo sole justitiæ participantem, in tempora, quatenus nunc temporaliter pugnet, tentetur, triumphet, sicque æternaliter coronetur et regnet. Sol, id est Christus Deus noster universa illustrans, cognovit occasum suum, id est, passionem propriam præcognovit.
(21) Posuisti tenebras in hemisphærio illo, de quo sol recedit, et facta est nox, sole abeunte; in ipsa nocte pertransibunt omnes bestiæ silvæ pro victu quærendo. Dicitur autem Deus ponere tenebras: non quod tenebræ sint aliquid positivum, sed sunt privatio tantum, scilicet carentia lucis, quemadmodum cæcitas est carentia visus: dicitur ergo Deus tenebras ponere, quoniam facit lumen recedere, vel cessat illud influere. Sic etiam dicitur aliquos excæcare et obdurare. Spiritualiter, posuit Deus permissive tenebras infidelitatis et culpæ, Christo occiso, et facta est nox, id est veræ fidei defectus; in ipsa pertransibunt ad animas miseras devorandas, omnes bestiæ silvæ, id est diaboli. Nam ubi fides non adest, nihil boni esse valet.
(22) Catuli leonum tempore noctis egrediuntur de suis latibulis, rugientes, ut rapiant prædam, et, pro id est, quærant a Deo escam sibi: non quod ipsi Deum agnoscant, sed quia ex naturali instinctu divinitus impresso moventur, atque a Deo, cujus est omnium curam habere, aluntur :58 quemadmodum de volatilibus cœli Christus ait, Pater vester cœlestis pascit ea.59 Spiritualiter, dum animæ nostræ occumbit sol lucis æternæ, scilicet Christus, obviant nobis catuli leonum, id est adhæsores atque fautores dæmonum, rugientes, ut spiritualiter devorent quempiam.
(23) Ortus est sol, et congregati sunt, id est, sole orto colliguntur hæ bestiæ, et in cubilibus, id est latibulis suis, collocabuntur : statim enim die splendente antra sua introeunt. (24) Exibit in die homo, qui est animal mansuetum et rationale, ad opus suum faciendum infra domum seu muros, et ad operationem suam foris usque ad vesperam : tunc enim cessat, ut comedat et quiescat, atque pericula noctis devitet. Hæc tamen secundum communem legem et solitum cursum dicuntur et fiunt, quamvis interdum ex speciali causa aliter accidat. Spiritualiter, dum oritur nobis sol intelligentiæ Christus nos adjuvans, congregantur et fugiunt dæmones. Et ita exit homo a Christo adjutus ad opus suum intrinsecum, et ad operationem suam extrinsecam peragendam et continuandam, usque ad vesperam, id est perseveranter, quamdiu lux gratiæ sibi refulget, usque ad mortem, advertens quod in Apocalypsi ait Salvator : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.6061
Quoniam autem ex prædictis apparet ineffabilis sapientia summi Regis ac primi Opificis, ideo admirando subjungitur : (25) Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! id est, valde magnifice facta sunt, valde potenter, sapienter et pie creata, ordinata et conservata. Propter quod in Apocalypsi dicitur : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens!62
A Sunt enim omnino incomprehensibilia et imperscrutabilia nobis, juxta illud Ecclesiastici : Multa dicimus et deficimus verbis.6364 Rursusque : Multa sunt abscondita majora his ;65 pauca enim vidimus operum ejus. Et rursus Ecclesiastes dicit : Cunctæ res difficiles ;66 non potest eas homo explicare sermone. Ecce enim in infimis ac minimis rebus relucet inæstimabilis sapientia Dei : quemadmodum in formica quæ hieme accedente cibum sibi colligit et reponit ; in culice quoque minutissimo, oculos universaque membra habente sicut et nos. Propterea Ecclesiasticus inducit : Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus !67 Et quis satiabitur videns gloriam ejus ?68
Omnia in sapientia fecisti, id est secundum dictamen tuæ æternæ mentis, secundum ideales rationes, secundum ineffabilem gloriam artis divinæ :69 omnia namque in mensura et numero et pondere constituisti, ut ait Sapientia. Impleta est terra possessione tua, id est hominibus et jumentis ac ceteris creaturis, quæ jure creationis tua sunt. Quamvis autem hæc vera consistant de opere creationis totius universi, veriora tamen sunt de opere recreationis generis humani, ac reparatione ruinæ cœlestis Jerusalem. Hæc namque per Filii Dei incarnationem, passionem, resurrectionem, ascensionem, et Spiritus Sancti missionem magnificentissime facta sunt ; fecitque Deus Pater omnia hæc in Sapientia sua genita, id est per Christum Deum et hominem. Impleta quoque est terra, id est genus humanum seu ipsa Ecclesia, possessione Dei, id est sacramentis Christi, donis Spiritus Sancti, viris catholicis, atque diversis corporalibus ac spiritualibus bonis.
Footnotes
-
Ps. cii, 1. ↩
-
Malach. iii, 6. ↩
-
Num. xxiii, 19; ↩
-
1 Joann. 1, 5. ↩
-
Philipp. 11. ↩
-
Philipp. ii, 11. ↩
-
Is. xl, 22. ↩
-
Gen. 1, 6, 7. ↩
-
Gen. i, 6, 7. ↩
-
Gen. 1, 6, 7. ↩
-
Dan. iii, 60. ↩
-
1 Joann. i, 5. ↩
-
Amos ix, 6. ↩
-
Matth. xxviii, 3. ↩
-
Exod. m, 2. ↩
-
IV Reg. n, 11. ↩
-
Eccle. 1, 4. Baruch m, 32. ↩
-
Job xxvi, 8. ↩
-
Gen. vu, 19, 20. ↩
-
Judith vui, 23. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
II Tim. m, 12. ↩
-
Judith viii, 23. ↩
-
II Cor. 1, 5. ↩
-
II Cor. i, 5. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
Gen. vii, 19, 20. ↩
-
Baruch iii, 32. ↩
-
Eccle. i, 4. ↩
-
IV Reg. ii, 11. ↩
-
Exod. iii, 2. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
Job XXVI, 12. ↩
-
Eccli. XVI, 18, 19. ↩
-
Job XXXIV, 29. ↩
-
Prov. VIII, 27. ↩
-
Job XXVI, 10. ↩
-
Jer. V, 21, 22. ↩
-
Job IX, 5. ↩
-
1 Cor. X, 13. ↩
-
Cant. VIII, 7. ↩
-
Jacob. IV, 6. ↩
-
Is. XL, 4. ↩
-
Judith ix, 4, 5. ↩
-
Eccl. xxxi, 35. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Prov. xxiii, 31, 32. ↩
-
Eccl. xxxi, 41. ↩
-
Apoc. iii, 18. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
Joann. vi, 48. ↩
-
Joann. vi, 57. ↩
-
Luc. viii, 6. ↩
-
Eccl. xlii, 6, 8, 9. ↩
-
Ps. c1, 8. ↩
-
Joann. i, 9. ↩
-
Eccli. xliii, 6, 8, 9. ↩
-
Ps. ci, 8. ↩
-
Matth. vi, 26. ↩
-
Apoc. ii, 10. ↩
-
Apoc. ii, 10. ↩
-
Apoc. xv, 3. ↩
-
Eccli. xlii, 29. ↩
-
Eccli. xliii, 29. ↩
-
Eccli. xlii, 36. ↩
-
Eccle. i, 8. ↩
-
Eccli. xlii, 23, 26. ↩
-
Eccli. xlii, 23, 26. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
Chapter 181 of 244