Skip to the text

Articulus 6

PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS PSALMI CENTESIMI TERTII.

CONSEQUENTER denique sanctus Propheta inducit rationem laudis divinæ ex dispositione atque decore maris Oceani. (26) Hoc mare, Oceanus terram circumdans, est magnum quantitate, quoniam terram in mole vehementer nimis excedit, et spatiosum manibus, id est latum ad mensurandum; illic, id est in eo, sunt reptilia, id est pisces natando repentes, quorum non est numerus nobis cognitus, quamvis non sit nec esse possit in creaturis aliquid simpliciter infinitum. (27) Animalia pusilla cum magnis, id est, pisces parvi et magni reperiuntur in mari. Spiritualiter hoc mare magnum et spatiosum manibus, est præsens sæculum nequam, tribulationibus et amaritudinibus ac vitiis plenum. Illic reptilia quorum non est numerus, id est peccatores innumeri, terræ cordialiter adhærentes, vitiis involuti, et more pecorum in vanis sensibilibusque repentes: quorum nonnulli sunt magni in hoc mundo, alii vero parvi et ministri eorum. Illic, id est in mari, naves pertransibunt cum nautis, diversa onera de loco et regno ad locum et regnum ferentes. Spiritualiter navis appellatur Ecclesia, quæ filios suos defert ad patriam regni cœlestis. Naves vero sunt particulares Ecclesiæ seu digni prælati, qui sibi commissos portant ad Christum. Hæ naves, Christo duce ac nauta, secure pertranseunt fluctuantem hunc mundum, tandemque perveniunt ad portum salutis æternæ.

Deinde specialiter nominat unum animal magnum in mari exsistens. (28) Draco iste, id est cetus, qui est piscis maximus: cujus (secundum Plinium) magnitudo est quatuor jugerum terræ. Unde Moyses ait: Creavit Deus cete grandia. Quem formasti, id est creasti primo per te, et produxisti exinde per causas secundas, ad illudendum ei, id est, ut huic draconi illudatur. Et tenetur hæc dictio, ut, consecutive, non causaliter. Non enim finaliter factus est ut ei illudatur; imo ad ostendendum potentiam Dei, et complendum ordinem universi formatus est. Sed ista illusio ejus formationem consequitur. Nam quamvis sit corpore et fortitudine maximus, multipliciter tamen, itemque facile ei (ut fertur) illuditur, scilicet per symphoniam quam audit libenter, et ob hoc ad ripam accedit; per gallinam quoque assatam, quæ sibi in pertica seu veru ostenditur, eamque insequitur, donec sibi aquæ deficiant et capiatur. Insuper, quum sit corpore magnus, multo indiget cibo, et pisces plurimos devorat: propter quod pisces eo viso ex naturali instinctu ad ripas confugiunt, ubi quum cetus insequendo pervenit, impingit in terram; et quoniam propter aquæ parvitatem non valet natare, ergo a piscatoribus occiditur, quia se movere non potest: sicque spe sua frustratus, illuditur.

Spiritualiter, draco iste est angelus apostata, serpens antiquus, diabolus et Satanas:1 quem Isaias Luciferum, Ezechiel Cherub, Job autem Leviathan nuncupat.2 Iste in cœlo per naturam factus est bonus, sed propria voluntate factus est malus et de cœlo prolapsus;3 et consecutive factus est et in hunc mundum retrusus, ut illudatur ei, quia a Christo, ab angelis sanctis, a fortibus Christi militibus, scilicet bonis hominibus, ei illuditur. Dum enim Christum devorare tentavit, victus et captus est, perdiditque quos in inferno tenebat. Sed et regno hujus mundi spoliatus est, cunctis ad Christum conversis.456 Angeli etiam sancti dum eum ab intento seu cœpto malo prohibent, homines quoque dum ejus tentationi resistunt, ei illudunt.

Omnia animantia et reptilia jam prædicta, a te exspectant ut des illis escam in tempore, id est, exspectare coguntur cibum a te, quoniam aliunde non habent, nisi a te, qui omnium bonorum causale principium es. (29) Dante te illis quod exspectant, colligent necessaria sibi pro conservatione individui et speciei; aperiente te manum tuam, id est, potestate tua illis necessaria largiente, omnia implebuntur bonitate, id est bono sibi conveniente. (Spiritualiter, draco iste, id est diabolus, præstolatur sibi cibum dari a Deo, id est animas peccatrices, quas colligit, Domino eas damnante.) (30) Avertente autem te ab illis faciem tuam, id est providentiæ tuæ benignam ac largam præsentiam, turbabuntur, id est, inordinationem magnam famis, sitis, atque clamoris incurrent; auferes spiritum eorum, id est, animas irrationales ipsorum tolles a vita per alimentorum defectum, et deficient animalia ista a vita naturali, et in pulverem suum revertentur, id est, in præjacentem resolventur materiam: quæ pro majori parte terra censetur. Unumquodque enim in ea resolvitur, ex quibus componitur.

Spiritualiter, dante Domino nobis sua divina charismata, congregamus spiritualia ejus dona;7 quumque manum suam aperuerit nobis, omnia viscera animarum nostrarum, divinorum participatione bonorum, videlicet caritate, sapientia, gratiaque replentur. Dum vero faciem suam avertit, id est, gratiam suam dispensative suspendit vel juste aufert, turbamur, id est, interius deordinamur, anxiamur, tristamur, seu in vitia multa illabimur, propriamque debilitatem experimur. Dum enim aufert spiritum nostrum, id est Spiritum Sanctum nobis divinitus datum, subtrahendo nobis consolationem ac munera ejus, deficimus et in pulverem nostrum revertimur, id est, rebus terrenis miserabiliter inhæremus, involvimur, implicamur.

(31) Emittes spiritum tuum, id est, potentiam tuam exercebis, et creabuntur, id est, reformabuntur quæ erant per mortem destructa: quia per potentiam Dei eadem specie revertuntur, non autem eadem numero, sicut opinabantur Platonici; interdum tamen miraculose redeunt eadem numero; et renovabis faciem, id est superficiem, terræ, producendo in ea nova jumenta, volatilia atque reptilia. Sumitur autem hoc verbum, Creabuntur, communiter pro productione seu generatione. Non enim proprie creantur hæc bruta, quum formæ eorum de potentia materiæ educantur, secundum philosophos atque theologos.

Possunt quoque hæc explanari de consummatione sæculi, et resurrectione hominum, innovationeque mundi, ut sit sensus: Avertente te faciem tuam, id est, quando eam averteris, scilicet circa tempus judicii, turbabuntur irrationalia animalia; auferes tunc spiritum eorum per ignem conflagrationis, vel ante, et deficient omnino, quia nunquam redibunt ad pristinum statum, nec secundum speciem quidem. Emittes spiritum tuum, et creabuntur : non utique animalia ista, sed homines creabuntur, id est, de novo resurgent; et renovabis faciem terræ, id est, terram in meliorem dignioremque qualitatem mutabis. Propter quod scriptum est : Novum cœlum et novam terram et promissa ipsis exspectamus.8

Spiritualiter, o Domine, emittes spiritum tuum, id est, dona Spiritus Sancti nobis, ut speramus, infundes; et creabuntur, id est, corda munda in nobis consurgent; et renovabis faciem terræ, id est corpus nostrum, faciendo illud spiritui obedire, et honeste ac sobrie agere.

Patet ex isto, quod non semper in sacra Scriptura nomine spiritus Dei, designatur Spiritus Sanctus, qui est tertia in supersancta Trinitate Persona; sed interdum per spiritum Dei intelligitur ejus voluntas, imperium seu potestas.

Quoniam autem omnia præinducta id- 31 circo commemorata sunt, quatenus ex contemplatione operum divinorum excitemur ad laudandum, honorandum et diligendum omnium Creatorem, ideo jam Propheta in laudem Dei affectuose ac pulchre prorumpit : (52) Sit gloria Domini, id est excellentia, fama, honor et laus Creatoris, in sæculum, id est perpetuo, ita quod semper ab omnibus superexaltetur, laudetur, et honoretur. Lætabitur Dominus in operibus suis naturalibus et supernaturalibus, eo quod omnia sint optime facta. Non tamen est hoc ita intelligendum, quasi aliud a Deo sit ei causa lætandi aut ratio exsultandi, præsertim quum lætitia mentis divinæ sit æterna, incausata et independens. Sed dicitur Dominus in operibus suis lætari, in quantum in propria potestate lætatur, per quam omnia tam gloriose produxit, quemadmodum voluit.

(55) Qui respicit terram oculo sui imperrii, et facit eam tremere : sicut videmus in terræ motu; qui tangit montes per fulgura, et fumigant, id est, fumum emittunt : 32 ignis enim sulfureus potius fumigat quam accendit. Unde Job dicit : Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur. Et Ecclesiasticus : Montes, inquit, simul et colles et fundamenta terræ, quum perspexerit illa Deus, tremore concutientur. Nec obstat, quod dictum est supra, terram non inclinari in sæculum sæculi. Tremit namque et inclinatur, quoad aliquam sui partem; sed quantum ad se totam, manet semper in loco eodem. Similiter enim quod dictum est supra, 33 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non obviat quod alibi inducitur, Appendit terram super nihili . Dicitur namque appensa super nihili , quia quod infra eam est, non magis eam sustentat, quam si nihil exsisteret. Causa vero naturalis cur terra non inclinatur, sed manet in medio universi immobiliter stans, est, quia omnes partes ejus naturaliter tendunt ad centrum ipsius, secundum Philosophum.

Mystice, respicit Deus oculo pietatis terram, id est corda humana, et facit eam tremere, ex consideratione districti judicii Dei atque pœnarum inferni, prout Job inquit : Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Tangit etiam montes, id est, gratiose illuminat magnos atque perfectos, et fumigant, id est, lacrimis fluunt desiderio exsistendi cum Christo. Vel, Tangit montes, id est superbos, et fumigant, id est, lacrimas fundunt pro remissione peccati. — Ad litteram, respexit Deus terram, in qua erat primitiva Ecclesia, fecitque eam tremere motu locali. Tetigit montes, id est Apostolos, aliosque cum eis collectos; et fumigaverunt, id est, ex plenitudine Spiritus Sancti fumum verborum ignitorum effuderunt, quando accidit illud in Actis : Quum orassent, motus est locus in quo erant; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Similiter recitatur in Actis de Paulo et Sila, qui quum vincti et incarcerati fuissent, in ipsa nocte lumen cœleste refulsit in carcere, et fundamenta carceris mota sunt, ostiaque ipsius aperta. Paulus vero et Silas Dominum laudabant.

(54) Cantabo Domino, id est, sacrificium laudis offeram Deo, in vita mea : quia non mortui laudabunt Dominum. Propter quod scriptum est : mortuo quasi nihil perit confessio; confiteberis vivens et sanus. Psallam Deo meo, omnium quidem Deo, sed specialiter Deo meo, propter singularem misericordiam ejus circa me, quamdiu sum, id est indesinenter : quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non ergo cantabo et psallam Creatori meo solum in vita præsenti, sed etiam in vita futura. Psallam enim ei in vita naturæ, in vita gratiæ, in vita gloriæ, animo prompto atque ardenti, quemadmodum Ecclesiasticus monet : Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini. (55) Jucundum sit ei eloquium meum, id est, Deo complaceat, et ex vera caritate ac sancta devotione procedat. Jucundum est Deo eorum eloquium,

Job xxxi, 23.

Act. IV, 31.

Ibid. XVI, 25, 26.

Ps. CXIII, 17 (Hebr.)

Eccli. XVII, 26, 27.

Matth. X, 22; XXIV, 13.

Eccli. XXXIX, 41.

34

Job IX, 6.

Eccli. XVI, 19. ei

Job XXVI, 7. nihilum nihilum de quibus per Salomonem testatur :9 Deliciæ meæ esse cum filiis hominum : non utique cum omnibus filiis hominum, quoniam virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus ;10 sed cum humilibus et simplicibus, de quibus in Proverbiis dicitur, Cum simplicibus sermocinatio ejus. Jucunda est Deo laudatio ejus qui cum jucunditate spirituali cantat et psallit. Ego vero delectabor in Domino, ex contemplatione et dilectione bonitatis ac beneficiorum ipsius. Hæc est delectatio sancta ac nobilis, quam qui gustaverit, immundas delectationes facile vilipendit.

(36) Deficiant peccatores a terra, etc. Versiculus iste primo exponi potest in malo, ut sit vox hominis pro Deo zelantis, atque divinæ justitiæ se conformantis, vel quid futurum sit prænuntiantis ; eritque sensus : Deficiant peccatores obstinati in vitiis a terra præsenti, ita quod moriantur, ne noceant justis, et a terra viventium, ne felicitentur : quemadmodum scriptum est,

Tollatur impius ne videat gloriam Dei ;11 et iniqui, ita ut non sint in vita gratiæ aut gloriæ, sed solum in vita naturæ et pœnæ.

Et hoc modo scriptum est, Sic pereant inimici tui, Domine ;12 et alibi, Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus.13 Secundo exponitur in bono : Deficiant peccatores a terra (id est, a conversatione et affectione terrena desistant), et iniqui, ita ut non sint quales fuerunt, nec sint quod erant per culpam et propriam voluntatem, sed maneant quod erant per essentiam et gratiam. Unde in Proverbiis dicitur : Verte impios, et non erunt.14

Benedic anima mea Domino, Deum laudando de omnibus magnificentiis suis jam enarratis.

B Ecce psalmum spirituali lætitia plenum audivimus : in quo ostenditur, sanctum David non solum fuisse magnum theologum, sed etiam excellentem philosophum : quorum utrumque sibi ex divina inspiratione concessum est. Debemus ergo hunc psalmum cum omni gratiarum actione et hilaritate mentali Domino decantare, commemorando beneficia ejus non segni torpentique corde. Præcipue vero in principio atque in fine, delectabilis valdeque dulcis est psalmus hic nobilis. Et conandum est nobis, ut impleamus quæ dicimus in fine psalmi præsentis : Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. Debet etiam anima nostra in divino timore proficere, ex consideratione potestatis divinæ, quæ respicit terram, et facit eam tremere. Ideo namque ait Scriptura : Magnus es tu, Domine, et magnum nomen tuum in fortitudine :15 quis non timebit te, o Rex gentium ?

PRECATIO.

Deus, qui respicis terram et facis eam tremere, timorem tuum salutarem cordibus nostris immitte : ut relictis malis quibus te graviter offendimus, per spiritum tuum renovata in nobis facie peccati, sancta tibi devotione adhæreamus, et in jucunditate perceptæ salutis semper tibi psallamus.16

Footnotes

  1. Apoc. xii, 9. ↩

  2. Is. xiv, 12. ↩

  3. Job iii, 8. ↩

  4. Matth. iv, 1-11; ↩

  5. Luc. iv, 1-13. ↩

  6. Ezech. xxviii, 14. ↩

  7. II Petr. 13. ↩

  8. II Petr. iii, 13. ↩

  9. Prov. viii, 31. ↩

  10. Ps. v, 7. ↩

  11. Is. xxvi, 10. ↩

  12. Judic. v, 31. ↩

  13. Eccle. viii, 13. ↩

  14. Prov. xii, 7. ↩

  15. Jer. x, 6, 7. ↩

  16. Prov. iii, 32. ↩

Chapter 182 of 244