Articulus 7
ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI QUARTI : CONFITEMINI DOMINO, ET INVOCATE NOMEN EJUS.
HUJUS psalmi titulus talis est : Alleluia, quod significat, Laudate Dominum : et sunt duæ dictiones, quoniam in Hebræo HALELU significat, Laudate ; YAH autem, Deum. Sunt autem viginti psalmi hoc titulo prænotati, quorum iste est primus : nec invenitur aliquis Sanctorum hoc divinum nomen scripsisse ante auctorem psalmi præsentis. Est autem hoc nomen, Alleluia, spirituale, virtuosum ac mysticum, ineffabilem Beatorum lætitiam designans magis quam exprimens. Propter quod nulla lingua mutare præsumpsit hoc nomen. Psalmus itaque præsens ita intitulatur, quia ad laudem Dei invitat. Recolit namque beneficia Dei populo Israelitico præstita temporibus Abrahæ, Isaac, Jacob, Moysis, et Josue. Et non est difficultas ad intelligendum sensum litteralem hujus psalmi : multa tamen in eo spiritualiter atque subtiliter intelligi possunt.
AIT ergo : (1) Confitemini Domino, confessione laudis, id est, Deum laudate, et invocate nomen ejus, id est, ex intimo cordis affectu et mente collecta eum orate. Et hic est ordo pulcherrimus in homine justo. Justus enim (quia in eo speciosa est laus Creatoris) dum Deum vult invocare, debet ipsum primo laudare, et exaudietur.1 Unde superius dictum est : Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.2 Injustus vero primo oret, ut dignus fiat Deum laudare. Annuntiate inter gentes opera ejus, id est, aliis magnalia Dei narrate, consulendo proximorum saluti secundum exigentiam caritatis fraternæ. Propter quod in Tobia legitur :3 Coram omnibus viventibus confitemini ei. (2) Cantate ei laude vocali, et psallite ei operatione fideli ; narrate coram aliis prædicando, cum aliis psallendo, vel seorsum coram Deo, omnia mirabilia ejus quæ scripta sunt, vel omnia in generali, seu quædam ex omnibus. Sic enim omnia valent narrari, juxta illud Ecclesiastici : Nonne Dominus enarrare fecit sanctos suos omnia mirabilia sua?4 Sic quoque in Actibus Paulus ait :5 Non subterfugi, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Non autem enarrare valemus omnia mirabilia Dei in speciali, quemadmodum in Ecclesiastico dicitur :6 Quis sufficiet enarrare opera ejus ?7
Laudamini in nomine sancto ejus, id est, non in vobis, sed in Domino laudari optate, videlicet ut bona de quibus laudamini, non vobis, sed Domino adscribantur. Sic etiam vivite, ut mereamini in Deo laudari. Quidam vero in se ipsis laudantur, et fallaciter commendantur, atque interdum laudibus talibus delectantur : de quibus scriptum est, Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.8 Non ergo delectemur inaniter dum laudamur, recolentes illud Ecclesiastici :9 In die honoris tui non extollaris. Denique licitum est, interdum se ipsum laudare et laudem recipere, propter Dei honorem augendum et proximorum ædificationem. Sic enim sancti Apostoli et Prophetæ, virtutes et gratias suas copiose describunt. Hoc autem perfectis atque prælatis præcipue licet, qui in hoc, divino instinctu reguntur ; ceteris vero non expedit, eo quod scriptum sit, Non te justifices ante Deum.10
Sed quæri potest, quomodo liceat hominem in hac vita laudare, quum ab Ecclesiastico dictum sit :11 Ante mortem non laudes hominem quemquam. Et respondendum, quod nullus in se ipso laudandus est, sed solum in Domino; nec expedit de lege communi quemquam laudare, nisi ut provocetur ad meliora, vel ob similem rationabilem et quasi necessariam causam: præsertim tamen periculosum videtur imperfectos laudare, ne extollantur. Videmus tamen quam ubertim Apostolus in suis epistolis discipulos suos commendet. Auctoritas autem libri Ecclesiastici non cogit simpliciter, quoniam liber iste non est in canone: non autem compellimur absolute consentire, nisi libris canonicis, sicut in epistola ad Hieronymum asserit Augustinus: et istud Thomas dicit. Verumtamen non est auctoritas libri illius parvipendenda, aut cito neganda.
(3) Lætetur spirituali lætitia de bona atque salubri sua occupatione, cor quærentium Dominum fide et opere, quatenus eum clarius contemplentur, ferventius diligant, perfectiusque honorent. Omne equidem opus bonum lætanter agendum est. Quærite Dominum modo prædicto, et confirmamini, id est, quærendo nolite deficere, fatigari, pusillanimes fieri. Quamvis enim Deum perfecte nequeatis attingere, neque per speciem in hac vita conspicere, tamen quo perseverantius quæritur, eo copiosius invenitur, gratia major infunditur, fides illuminatur, spes roboratur, amor succenditur. Hinc enim Christus in Evangelio: Quærite, inquit, et invenietis. Omnis enim qui quærit, invenit. Et secundo Paralipomenon ait Scriptura: Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.12 Quid vero est, quærere Deum et confortari, nisi quod Dominus jubet, Convertimini ad me in toto corde vestro? Quærite faciem ejus semper: id est, Dei notitiam incessanter appetite, ne vobis contingat quod apud Isaiam ait Altissimus: Captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: propterea dilatavit infernus animam suam. Vel, Quærite faciem ejus semper, id est, in omni13 opere Dei præsentiam finaliter adipisci optate, nec propter aliud præmium juste vivatis.14 Oportet namque, ut intentio cordis feratur semper in ultimum finem. Propter quod dicit Salvator: Si fuerit oculus tuus simplex, id est intentio recta, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.
(4) Mementote mirabilium ejus quæ fecit cum Patriarchis veteris Testamenti:15 mementote, inquam, horum mirabilium, quæ sunt prodigia ejus, id est opera mira procul a digito facta, quia causa eorum est voluntas divina nobis incognita, et judicia oris ejus, id est effectus divinæ justitiæ, a Deo ad Moysen annuntiati. Judicia Dei dicuntur, vel opera divinæ justitiæ, vel divina præcepta atque consilia, quæ Deus judicat esse justa; vel censuræ seu conceptiones, quas mens divina intra se de rebus pronuntiat. Horum mementote, o (5) Semen Abraham, id est filii Abrahæ patriarchæ, servi ejus: quia Abraham servus Dei fuit; et vos, o filii Jacob patriarchæ, electi ejus, id est, qui fuit electus a Deo: quemadmodum Dominus ait, Jacob dilexi, Esau autem odio habui.16 Hoc quoque quod dicitur, Servi, et, Electi, referri potest ad semen et filios, quia et ipsi fuerunt servi electique Dei. Propter quod in Deuteronomio Moyses dicit filiis Israel: En Domini Dei tui cœlum est et cœli cœlorum; et tamen patribus vestris conglutinatus est Dominus, et elegit eos, amavitque semen eorum post eos.
(6) Ipse Dominus Deus noster.17 Aliis enim nationibus ad idololatriam se vertentibus, permansit fides et cultus Dei in populo Judæorum. Unde scriptum est: Qui fecit stellas, hic est Deus noster. In universa terra judicia ejus, id est, effectus divinæ justitiæ ad omnes habitatores terræ extenduntur, ita quod omnes judicantur a Deo, recipiendo quod meruerunt, quemadmodum in Ezechiele protestatur: Unumquemque juxta vias suas judicabo. Vel dicuntur judicia Dei in universa terra, quia181920
5
6
7
4
B
C
D judicia ista quæ exercuit circa Pharaonem et Ægyptios atque Chananæos, per totum mundum sunt divulgata. Propterea namque Dominus ait ad Pharaonem: Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.21
(7) Memor fuit Deus in sæculum testamenti sui, id est promissionis seu pacti vel legis, et verbi quod mandavit in mille generationes, id est omnes generationes. Istud est vetus testamentum Abrahæ datum, et omnibus posteris ejus præceptum.22 Dicitur autem Deus memor fuisse hujus testamenti, quia frequenter approbavit, reiteravitque illud. Primo enim mandavit id Abrahæ, sicut subjungitur:
(8) Quod disposuit ad Abraham, et confirmavit hoc filio ejus cum juramento, affirmans se impleturum quod Abrahæ repromisit: ideo additur, et juramenti sui ad Isaac facti, subaudi, memor fuit. (9) Et statuit illud testamentum seu verbum Jacob filio Isaac in præceptum, præcipiendo ut firmiter crederet illud implendum;23 et Israel, id est Jacob prædicto, qui dictus est Israel, id est videns Deum, quia angelum Dei vidit:24 propter quod ait, Vidi Dominum facie ad faciem; in testamentum æternum, id est semper mansurum, quantum ad fructum, seu quantum ad præcepta moralia. De hoc testamento ad Abraham disposito, scribitur in Genesi: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli; et benedicentur in semine tuo omnes tribus terræ.25262728 Et alibi ait ad Abraham: In Isaac vocabitur tibi semen.29 Promisit quoque (sicut in Genesi scribitur) Isaac, quod terram Chanaan daret semini suo. (10) Dicens, ipse Dominus Jacob patriarchæ:30 Tibi, id est semini tuo, dabo terram Chanaan: in qua habitaverunt Chananæi, orti ex Cham filio juniore Noe; funiculum, id est partem seu sortem, hereditatis vestræ, ita quod inter ceteras terræ partes, istam vobis dabo hereditarie possidendam, tanquam vobis proprie deputatam. Hinc enim ait ad Jacob: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
(11) Quum essent prædicti Patriarchæ numero brevi, id est modici numero: quando videlicet Abraham non habuit nisi Saram uxorem suam, et Lot nepotem suum, parvamque familiam;31 similiter quando Isaac paucos secum habebat; quando etiam Jacob nondum aliquem genuit, et quando omnes filios suos generavit, qui in comparatione aliorum modici erant. Unde subjungitur, paucissimi et incolæ ejus, id est, quum ipsi inhabitantes terram tanquam peregrini et hospites, essent paucissimi respectu aliarum nationum. (12) Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Hoc ex libro Geneseos clarius elucescit.32 Exivit enim Abraham cum Sara et Lot de Mesopotamia Syriæ, intrans terram Chanaan, prout in Geneseos libro habetur.33 Deinde ingressus est Gerarum et Philistiim, atque Ægyptum. Similiter Isaac aliquas harum terrarum intravit. Jacob quoque primo fugit de regno Chananæorum in Syriam; postea cum omni domo sua introivit regnum Ægypti.3435
(13) Non reliquit Deus hominem aliquem nocere eis nocumento letali. Frequenter tamen molestabant Philistæi seu pastores Geraræ Isaac et ejus pastores, obstruendo puteos eorum:3637 similiter Laban quandoque persecutus est Jacob. Et corripuit pro eis reges, scilicet regem Ægypti atque Abimelech regem Geraræ, quorum uterque sibi afferri fecit Saram conjugem Abrahæ.38
Propter quod Deus conclusit omnem parientem in domo eorum, donec reddita fuerat Sara viro suo. Increpavit autem homines et reges prædictos, dicens per angelum seu inspirationem in somno: (14) Nolite tangere, per violentiam, christos meos, id est prædictos sanctos a me spiritualiter unctos oleo et affluentia Spiritus Sancti. Non enim dicuntur christi, quasi corporaliter uncti: quoniam unctio corporalis et exterior regum atque pontificum primo ordinata est a Deo per Moysen.3940 Et in Pro-41 phetis meis nolite malignari, id est maligne operari. Hi enim Patriarchæ prophetæ fuerunt. Unde de Abraham scriptum est in Geneseos libro : Orabit pro te, quia propheta est.42 Isaac etiam plurima vaticinabatur filiis suis Jacob et Esau, posterisque eorum, ut patet ex Genesi.43 Sed et Jacob moriens excellentissimas prophetias contexuit, prout in Geneseos libro describitur.44
16
(15) Et vocavit Deus famem super terram, id est, præcepit et dixit, ut esset fames in terra, et omne firmamentum panis contrivit, id est, omnem panem, cor manducantis confirmantem, deficere fecit quantum ad vulgus. Quamvis autem illud specialiter referri possit ad famem septem annorum factam in Ægypto tempore Pharaonis et in terra Chanaan, quia has duas terras maxime oppresserat fames, sicut in Genesi legitur;45 potest tamen referri ad famem factam in terra Chanaan tempore Abrahæ, propter quam descendit in Ægyptum, ut dicitur in Genesi.46 Melius tamen refertur ad famem factam in Ægypto et Chanaan, quia subjungitur :
17
(16) Misit Deus ante eos, scilicet Jacob et filios suos, virum, id est Joseph virtuosum viriliter in cunctis agentem. Hunc Deus dicitur in Ægyptum misisse, quia permisit eum a fratribus vendi, et in Ægyptum deduci, illicque venundari. Convertit namque malum, quod fratres Joseph ei inferre intendebant, in bonum, tam ipsi Joseph, quam patri ac fratribus ejus.47 Propter quod Joseph dixit fratribus suis : Pro salute vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum, ut reservemini super terram. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc adductus sum.48 In servum venundatus est Joseph ab Ismaelitis, Putiphar principi militiæ regis Ægypti, ut dicitur in Genesi.
18
(17) Humiliaverunt in compedibus pedes ejus : id est, Ægyptii ex mandato principis militiæ vinculis ligaverunt, incarceraveruntque Joseph, propter querelam uxoris principis jam præfati, quæ false accusavit castissimum Joseph, dicens marito suo : Ingressus est ad me servus Hebræus, quem adduxisti, ut illuderet mihi.49 Qui iratus, tradidit Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Ferrum, id est tribulatio dura, pertransiit animam ejus, id est, vehementer afflixit spiritum Joseph : non tamen impatiens exstitit, sed dolor ex compedibus pedum in anima ortus est; donec veniret verbum ejus, id est interpretatio divinitus inspirata, qua non solum exposuit somnium principis pincernarum, principisque pistorum, sed etiam Pharaonis.50 Hac etiam interpretatione peracta, cœpit recreari, et se in brevi liberandum cognoscere. De hoc vero ait Joseph : Numquid non Dei est interpretatio?51
(18) Eloquium Domini inflammavit eum, id est, prædicta inspiratio et interpretatio accendit et docuit Joseph : ideo misit servos suos rex Ægypti Pharao5253, et solvit eum, id est, sanctum Joseph educi de carcere jussit, audito a principe pincernarum, quantam industriam Joseph haberet somnia exponendo. Princeps populorum, id est prædictus rex Ægyptiorum, misit, et dimisit eum de carcere. Unde in Genesi habetur : Protinus ad imperium regis eductum de carcere totonderunt Joseph, ac veste mutata obtulerunt regi.5455
(19) Constituit rex Ægypti eum, scilicet Joseph, dominum domus suæ, id est familiæ et populi sui, et principem omnis possessionis suæ, id est totius terræ Ægypti, omniumque horreorum ac frumentorum suorum. Unde ipse Pharao ait ad Joseph : Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet;56 uno tantum regni solio te præcedam. Et rursum : Ego sum Pharao.57 Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. (20) Ut erudiret ipse Joseph principes ejus, videlicet Pharaonis, sicut semetipsum, id est, sua instructione faceret eos sibi in sapientia similes, docendo eos non solum de rebus corporalibus, negotiisque humanis, sed etiam de moribus in agendis. Et secundum Cassiodorum, Pharao æstimavit quod Joseph docere posset Ægyptios artem interpretandi occultissima somnia, sicut et ipse Deo revelante exposuit.58 Et senes ejus prudentiam doceret, instruendo eos in scientia œconomica, ethica, atque politica. Œconomica quippe docet regere domum, ethica semetipsum, politica communitatem seu civitatem. Credi etiam pie potest, quod tam sanctus Patriarcha, Propheta et cultor Dei, docebat nonnullos Ægyptiorum de cultu et fide unius veri summique Dei. in servos ejus, id est in populum istum qui veri Dei fidem et cultum habebat. Hinc enim in Exodo dicitur: Oderant filios Israel Ægyptii et affligebant, illudentes eis, atque ad amaritudinem perducebant vitam illorum operibus luti et lateris. Rursusque: Surrexit rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph, et ait ad populum suum: Venite, sapienter opprimamus populum Israel, ne forte multiplicetur. (24) Misit Deus Moysen servum suum ad Pharaonem, ut dimitteret filios Israel, prout in
Exod. 1, 13, 14.
Ibid. 8-10.
Ibid. 11, 10.
B Exodo scribitur. Misit et Aaron fratrem Moysis quem elegit ipsum. Elegit enim Aaron fratrem Moysis ad hoc, quod adjutor esset Moysi in tanto negotio. Misit autem Deus Moysen de deserto Sinai, Aaron vero exsistentem in Ægypto fecit occurrere Moysi. Sicque ambos simul misit ad Pharaonem: Moysen, ut faceret signa; Aaron, ut loqueretur ad regem, quoniam eloquens erat. (25) Posuit Deus in eis, id est in Moyse et Aaron, verba signorum suorum, id est minorum mirabilium, et prodigiorum, id est majorum miraculorum, in terra Cham, id est in Ægypto. Per hos enim Deus prædixit Pharaoni, quæ signa atque prodigia die sequenti essent futura, ut sæpe in Exodo recitatur.
Ibid. 11, 14-16.
Ibid. 11, 1-10; 11, 27.
Ibid. v, vii et seq.
C Deinde ponuntur plagæ Ægypti, non omnes, sed septem vel octo: quæ tamen non ponuntur hic eo ordine, quo factæ fuerunt. (26) Misit Deus tenebras in terra ubi morabantur Ægyptii, et obscuravit, id est, lucem solis abstulit. Hæc fuit nona plaga. De qua scribitur in Exodo: Dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cœlum, et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. Et factæ sunt tenebræ horribiles: tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo stetit. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. Hæc autem obscuratio erat valde mirabilis: erat enim per subtractionem radiorum solis ab una parte terræ Ægypti, et non ab altera. Et non exacerbavit, id est, amaros non fecit, sed dulcoravit Deus sermones suos, quibus
Ibid. x, 21-23.
23
Gen. 1, 13.
Ibid. 11, 14.
Ibid. 11, 16.
Ibid. 11, 17.
24
Ibid. 11, 18.
Exod. 1, 7.
Ibid. 9.
25
(21) Et intravit Israel, scilicet pater Joseph cum filiis suis et filiis filiorum in animabus septuaginta, in Ægyptum; et Jacob, qui et Israel dictus est, accola, id est peregrinus et colonus, fuit cum semine suo in terra Cham, id est in Ægypto: quæ fuit terra atque possessio filiorum Cham filii Noe. Unde Joseph ait fratribus suis: Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et adducite eum ad me. Et de Jacob scriptum est: Habitavit Israel in Ægypto, id est in terra Gessen; et vixit in ea decem et septem annis. (22) Et auxit Jacob in terra Ægypti populum suum vehementer: non quod ipse aliquem in Ægypto generavit; sed ipse fecisse asseritur, quod ejus posteritas fecit. Et hoc modo Dominus ait ad eum: In gentem magnam faciam te in Ægypto. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam revertentem: non quod Jacob redierit, quia in Ægypto decessit. Et firmavit Jacob eum, scilicet populum ex se natum, super inimicos ejus, id est super Ægyptios. Sicut enim populum suum auxit, sic eum firmavit. Vel sic: Et auxit Deus populum suum, id est Israelitas. Propter quod in Exodo dicitur: Filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt, ac roborati nimis, impleverunt terram. Et iterum: Rex Ægypti ait ad populum suum, Ecce populus filiorum Israel multus et fortior nobis est.
(25) Convertit Deus, non effective sed permissive, quomodo etiam induravit Pharaonem, cor eorum, id est Ægyptiorum, de malo in pejus, ut odirent populum ejus, id est Israeliticam plebem, et dolum facerent minabatur Ægyptiis. Pharaone enim pœnitentiam promittente et Moyse exorante, plagæ cessabant, secundum quod in Exodo Moyses Pharaoni locutus est :59 Egressus de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, ut scias quia Domini est terra. Vel, Non exacerbavit, id est, irritos non fecit sermones suos, sed adimplevit.
Insuper Deus (27) Convertit aquas eorum, id est Ægyptiorum, in sanguinem, et occidit pisces eorum, qui erant ac nutriebantur in aquis. Hæc est prima plaga Ægypti. De qua scriptum est in Exodo : Dixit Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super flumina Ægypti, ut vertantur in sanguinem. Et elevans virgam, percussit aquam fluminis coram Pharaone, et pisces mortui sunt.60 (28) Et dedit terra eorum ranas, id est, ex terra Ægypti eruperunt ranæ : quæ ingressæ sunt domos vulgi ac principum Pharaonis, inventæque sunt in penetralibus, id est in locis secretis et thalamo, regum ipsorum, id est principum Ægyptiorum.61 Hæc est secunda plaga Ægyptiorum. De qua Dominus ait ad Pharaonem : Ebullient ranæ, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lecti tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum.62
(29) Dixit Deus, id est, esse et fieri jussit, et ex jussione divina venit cynomyia (id est musca canina magna atque gravissima), id est multitudo harum muscarum, cui admixtæ erant aliæ muscæ graves diversi generis. Hæc est quarta plaga Ægypti. De qua Dominus ait per Moysen regi Ægypti : Ecce ego mittam in te et in populum tuum omne genus muscarum.63 Et corrupta est terra ab hujuscemodi muscis. Dixit quoque Deus, et venerunt scinifes, id est muscæ parvæ atrociterque mordentes. Hæc est autem tertia plaga Ægypti : in qua defecerunt magi Pharaonis. De qua in Exodo habetur : Omnis pulvis terræ versus est in scinifes.64 Dixeruntque malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hoc*. Venit autem et fuit in omnibus finibus eorum, id est in universis terminis populisque regis Ægypti.*
(30) Posuit pluvias eorum grandinem, id est, pro pluvia fecit Deus descendere grandinem; posuit et ignem comburentem, id est fulgura discurrentia, et ignem grandini mixtum, in terra ipsorum. (31) Et percussit Deus grandine, igne ac sulfure vineas eorum et ficulneas eorum; et contrivit, id est, consumpsit atque destruxit, lignum finium eorum, id est ligna terminorum Ægypti. Hæc est septima plaga Ægypti. De qua dicitur in Exodo : Dominus dedit tonitrua et grandinem, ac discurrentia fulgura; et grando et ignis mixta pariter ferebantur.65 (32) Dixit Deus et venit in terram Ægypti locusta, id est multitudo locustarum, et bruchus cujus non erat numerus, id est innumerabiles bruchi : qui sunt animalia brevia, breviterque viventia. (33) Et comedit locusta et bruchus omne fœnum, id est omnem herbam, in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum, id est segetes Ægyptiorum.
Hæc est octava plaga Ægypti : in qua a bestiolis istis corrosum est, quod remansit igni et grandini : quæ etiam universam terræ superficiem sic operuerunt, quod nihil ejus apparuit, sicut habetur in Exodo. (34) Et percussit omne primogenitum tam in hominibus, quam in jumentis, in terra eorum;66 percussit etiam primitias omnis laboris eorum, id est primitiva fructuum elaboratorum. Hæc est decima plaga Ægypti. De qua in Exodo legitur : Factum est noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivæ.67
Hic itaque omissæ sunt duæ plagæ Ægypti, videlicet quinta et sexta. Quinta enim fuit, quod omnia animantia Ægyptiorum mortua sunt peste;68 sexta, quod facta sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis.69
Consequenter annumerantur bona Judæis collata. (35) Et eduxit eos Deus de70
Ægypto cum argento et auro : quia ut in Exodo scriptum est, Dominus jussit Judæis ut peterent ab Ægyptiis vasa aurea atque argentea, vestemque plurimam, et spoliarent Ægyptum :7172 quod etiam factum est, nec tamen injuste, quia Dei sunt omnia, et cui vult, tribuit ea. Ægyptii quoque ingrati erant, ideo injuste possederant. Sed et filii Israel remunerati non erant ab Ægyptiis pro labore gravissimæ servitutis. Et non erat in tribubus eorum, scilicet Hebræorum, infirmus. Omnes enim incolumes Deo disponente fuerunt, quatenus simul egrederentur. (56) Lætata est Ægyptus in profectione eorum, id est de egressione Hebræorum, quia incubuit timor eorum super eos, id est, pavor invasit Ægyptios, ne propter retentionem Judæorum omnes occiderentur.73 Unde in Exodo Pharao dixit : Surgite et egredimini de populo meo; et abeuntes benedicite mihi.74 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. (57) Expandit Deus nubem in protectionem eorum, id est in refrigerium populi sui contra æstum diei, et ignem, id est columnam ignis, ut luceret eis per noctem :75 quemadmodum ait Scriptura : Dominus præcedebat eos ad ostendendum viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis.
Deinde recitantur mirabilia Dei facta in deserto : (58) Petierunt Hebræi cibum delicatum, et venit, vento Domini flante, coturnix, id est multitudo coturnicum :76 quæ sunt aves circa terram volantes ac regiæ. Unde in Numeris dicitur : Flagrabant desiderio carnium, et dicebant : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?77 Et postea sequitur quomodo per gyrum castrorum volabant coturnices spatio unius diei.7879 Et pane cœli, scilicet manna, saturavit eos quadraginta annis, ut dicitur in Exodo. (59) Dirupit petram, id est, Moyse percutiente cum virga petram, divino miraculo rupta seu divisa est petra, et fluxerunt aquæ de petra; abierunt in sicco flumina, id est, in deserto currebant ex petra rivi aquarum, ita ut biberet populus et jumenta. Porro hæc petræ diruptio et effluxio aquæ, facta est bis : primo in petra Horeb, ut in Exodo legitur ;80 secundo in petra deserti Sin, quemadmodum in Numeris scriptum est.
Hæc autem beneficia contulit Deus filiis Israel, non propter eorum virtutes aut merita, quum semper rebelles inventi sint, sed propter promissionem Abrahæ factam implendam, et etiam propter Abrahæ merita. Propter quod dicitur : (40) Quoniam memor fuit per effectum verbi sancti sui, id est promissionis divinæ, quod habuit ad Abraham puerum suum, promittens ei quod educeret semen suum ex Ægypto, daretque eis terram Chananæorum.
Deinceps scribuntur bona divinitus data filiis Israel tempore Josue. (41) Et eduxit Dominus populum suum post mortem Moysis per Josue, de campestribus Moab per Jordanem in terram promissionis, in exsultatione exteriori, et electos suos, id est populum jam prædictum divinitus præelectum, in lœtitia interiori, ut patet in libro Josue. (42) Et dedit illis regiones gentium, scilicet terram regis Og, terramque regis Sehon, et terras in quibus habitabant septem gentes, videlicet Chananæi, Hethæi, Pherezæi, etc. ; et labores populorum istorum, videlicet urbes, villas atque divitias eorum labore factas seu acquisitas, possederunt filii Israel :81 sicut in pluribus locis libri Josue legitur. Ut custodiant justificationes ejus, id est, observent divina præcepta, hominem justificantia, et legem ejus per Moysen datam requirant, id est, diligentius discant, memoriter teneant, et spiritualiter intelligere studeant.
Verumtamen advertendum, quod possessio temporalium rerum non est principale, neque sufficiens præmium observationis legis divinæ seu custodiæ mandatorum : præsertim quum observatio legis sit de genere boni honesti ; possessio autem seu remuneratio boni temporalis, de genere boni utilis vel delectabilis. Bonum vero honestum omnino excedit in dignitate bonum utile ac delectabile : ideo non præmiatur finaliter per talia bona, quoniam Deus non præmiat citra, sed ultra condignum. Beatitudo ergo æterna, est principale plenumque præmium vitæ virtuosæ; remuneratio vero temporalis, est præmium secundarium, et minus principale : quæ tamen populo Israelitico frequenter promissa ac præstita est, propter ruditatem ipsius, quatenus ex perceptione præsentium sperare inciperet futura et spiritualia bona. Et hoc modo multa intelligenda sunt, quæ Moyses scribit, ut est illud Deuteronomii : Dominus est vita tua et longitudo dierum tuorum, ut habites super terram, quam daturus est tibi;82 et illud, Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram.83
Footnotes
-
Eccli. xv, 9. ↩
-
Ps. xvii, 4. ↩
-
Tob. xii, 6. ↩
-
Eccli. xli, 17. ↩
-
Act. xx, 27. ↩
-
Eccli. xvm, 2. ↩
-
Eccli. xviii, 2. ↩
-
Is. iii, 12. ↩
-
Eccli. xi, 4. ↩
-
Eccli. vii, 5. ↩
-
Eccli. xi, 30. ↩
-
II Par. xv, 7. ↩
-
Is. v, 13, 14. ↩
-
Luc. xi, 9, 10. ↩
-
Matth. vi, 22, 23. ↩
-
Malach. i, 2, 3. ↩
-
Deut. x, 14, 15. ↩
-
Ezech. xviii, 30. ↩
-
Baruch iii, 35, 36. ↩
-
Joel ii, 12. ↩
-
Exod. ix, 16. ↩
-
Gen. xvii, 2 et seq. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Gen. xxvi, 3, 4. ↩
-
Gen. xxii, 17, 18. ↩
-
Gen. xxvi, 3, 4. ↩
-
Ibid. xxvi, 4. ↩
-
Gen. xxi, 12. ↩
-
Gen. x, 6. ↩
-
Gen. xxviii, 13-15. ↩
-
Gen. xii, 4, 5. ↩
-
Gen. xx, 1; xii, 10. ↩
-
Gen. xlvi, 6. ↩
-
Gen. xxviii, 5. ↩
-
Gen. xxix-xxxi. ↩
-
Gen. xxvi, 18, 15. ↩
-
Gen. xii, xx. ↩
-
Lev. xiv, 2, 12. ↩
-
Exod. xxx, 25-33; ↩
-
Exod. ix, 16. ↩
-
Gen. xx, 7. ↩
-
Gen. xxvii, 28, 29, 39, 40. ↩
-
Gen. xlxi. ↩
-
Gen. xli, 54; xlii, 5. ↩
-
Gen. xii, 10. ↩
-
Gen. xxxvii, 28, 36. ↩
-
Gen. xlv, 5, 7, 8. ↩
-
Gen. xxxix, 1. ↩
-
Gen. xl, xli. ↩
-
Ibid. xl, 8. ↩
-
Exod. ix, 20. ↩
-
Ibid. 17, 19, 20. ↩
-
Gen. xli, 9- 14. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Ibid. 40. ↩
-
Ibid. 44. ↩
-
Gen. xlix. ↩
-
Exod. ix, 29. ↩
-
Exod. vii, 19-21. ↩
-
*alias Editit ↩
-
Exod. viii, 3. ↩
-
Ibid. 21, 24. ↩
-
Ibid. 17, 19. ↩
-
Exod. ix, 23, 24. ↩
-
Exod. x, 14, 15. ↩
-
Exod. xii, 29. ↩
-
Exod. ix, 6. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Exod. viii, 3. ↩
-
Exod. xi, 2. ↩
-
1 Par. xviii, 11, 12, 14, 16. ↩
-
Gen. xv, 13 et seq. ↩
-
Exod. xii, 31-33. ↩
-
Josue I-III. ↩
-
Exod. xvii, 6. ↩
-
Num. xi, 4. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Exod. XVI, 35. ↩
-
Num. xx, 1-13. ↩
-
Josue xii, 1-11. ↩
-
Deut. xxx, 20. ↩
-
Exod. xx, 12. ↩
Chapter 183 of 244