Skip to the text

Articulus 8

EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM PSALMI CENTESIMI QUARTI.

SECUNDUM divinum et magnum Dionysium, inter statum veteris Testamenti et patriæ, medius est status evangelicæ legis. Et sicut status Ecclesiæ militantis, est figura status Ecclesiæ triumphantis seu Beatorum; sic status veteris Testamenti erat figura Testamenti novi. Propter quod, secundum Apostolum, omnia in figura contingebant illis.1 Sicut ergo ad litteram alloquitur Propheta in psalmo isto Synagogam, ita secundum tropologiam seu moralitatem affatur Ecclesiam, et ait :

Confitemini Domino, id est, Christum non solum ut hominem, sed etiam ut verum Deum laudate, et invocate nomen ejus. Annuntiate, o sancti Apostoli et successores ipsorum, inter gentes, id est omnibus paganis, opera ejus, scilicet Christi. Unde in Actibus Paulus :2 Ecce, inquit, convertimur ad gentes; sic enim præcepit nobis Dominus. Narrate omnia mirabilia ejus, videlicet Christi, quæ in Evangelio scripta sunt : qualiter ab angelo est nuntiatus, a Virgine conceptus et natus, ab angelis ministratus, et alia ejus magnalia.34 De ejus annuntiatione Christus per Isaiam dixit : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes longe, ad eos qui non audierunt de me;5 et annuntiabunt gloriam meam gentibus.

Mementote, o omnes Christifideles, mirabilium ejus quæ fecit, assumendo pro vobis naturam humanam, conversando in mundo, animam suam ponendo pro impiis, lavando pedes discipulorum, instituendo Sacramentum corporis et sanguinis sui, longanimiter sustinendo ac præstolando peccatores, et vos misericorditer ad pœnitentiam invitando, gratiose justificando.67 Recolite quoque prodigia ejus : quomodo solo verbo mortuos suscitavit, quinque millia ex quinque panibus et duobus piscibus pavit, cæcum natum illuminavit, cordiumque secreta inspexit, mari, et vento imperavit, tertia die resurrexit, ostiis clausis ad discipulos introivit, cœlos conscendit, Spiritum Sanctum in visibili specie misit;891011121314 et judicia oris ejus, id est, præceptorum, consiliorum, documentorum, omniumque evangelicorum Christi sermonum memores estote. Hæc namque recordanda sunt semper, eo quod dicat

Salvator : Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.15 Unde et in Deuteronomio inducitur : Ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus.16 Et in Proverbiis :17 Audi, fili, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ, puta Ecclesiæ. Semen spirituale Abraham, id est, filii fidei et obedientiæ, qui credendo et obediendo seetamini Abraham patrem cunctorum credentium, qui usque ad filii immolationem paruit Deo, ut dicitur in Genesi. Hujus Patriarchæ filii sumus, plenissime immobiliterque credendo, atque nos ipsos Deo per pœnitentiam et obedientiam sacrificando. Filii spirituales Jacob, qui contra vitia colluctando, estis filii Jacob, qui interpretatur supplantator.

7 Ipse Christus est Dominus Deus noster: cui Thomas dixit, Dominus meus et Deus meus; in universa terra judicia ejus, id est, per totum mundum prædicata, scripta et divulgata sunt præcepta, consilia, atque justæ censuræ Domini Salvatoris, secundum quod ait Apostolus: Nunc prædicatum est omni creaturæ quæ sub cœlo est.

8 Memor fuit ipse Christus in sæculum, id est in perpetuum, testamenti sui novi, quod in novissima Cœna instituit, in cujus institutione vetus Testamentum implevit et evacuavit. Hujus novi Testamenti memor fuit Christus in sæculum, quoniam fecit ipsum prædicari, sicut usque in finem sæculi permansurum; et talem prædicationem per certa miracula approbavit, quemadmodum scriptum est: Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Verbi quod mandavit in mille, id est in omnes, generationes: ponitur enim hic numerus determinatus pro indeterminato. Jussit autem Christus verbum Evangelii omnibus prædicari, atque ab omnibus usque in finem mundi impleri, quemadmodum apud Matthæum ait Apostolis: Euntes, docete omnes gentes, docentes eos servare omnia quæ mandavi vobis.1819 Propter quod alibi: Quid (inquit) dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?

9 Quod disposuit ad Abraham, id est ad spirituales filios ejus, sicut nunc dictum est. Et juramenti sui, id est firmæ promissionis factæ ad Isaac, id est ad populum christianum, non in se, sed in Domino gloriantem: qui ab Apostolo didicerunt semper gaudere, et in omnibus tribulationibus cordialiter exsultare, lætantes de hoc quod Christo per passionem conformantur, et cum electis in hoc sæculo corriguntur. Ex qua consideratione certissime sperant se filios esse illius, qui in Apocalypsi protestatur: Ego quos amo, arguo et castigo.20 Isaac quippe, risus vel gaudium interpretatur.

Et statuit illud testamentum Jacob, id est Christifidelibus vitia conculcantibus, in præceptum fideliter observandum; et Isræel, id est populo per fidem cœlestia contemplanti, in testamentum æternum: quatenus non exspectent aliam legem seu aliud testamentum futurum, sed sciant ipsum esse novissimum: propter quod appellatur et Novum, quia post legem Moysis datum est; et Æternum, quoniam alia lex ei nunquam succedet. Lex enim Antichristi erit perversitas atque abusio legis; nec erit a Deo, nec diu durabit, nec in toto legem Christi exstinguet.

11 Dicens Christus populo in se credenti: Tibi dabo terram Chanaan, id est terram lacte et melle manantem, quæ est omnium terrarum egregia, Moyse contestante: per quam designatur terra viventium, patria Beatorum, ubi inebriantur ab ubertate domus Dei. Unde in Joanne:2122 Vado, inquit, parare vobis locum;23 et iterum, Veniam et assumam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Funiculum hereditatis vestræ, id est partem cuilibet justo tradendam, seu per modum sortis cuilibet evenientem. Sic enim dat Christus electis terram vivorum, quod singulis tribuit certam mansionem in ea secundum exigentiam meritorum suorum. Propter quod ait:24 In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Sicut igitur terra Chanaan data est filiis Israel per partes, secundum exigentiam sortium quas miserunt, sic regio Beatorum dividitur electis per mansiones, secundum congruentiam meritorum.25

12 Quum essent Christiani in primitiva Ecclesia numero brevi, scilicet centum viginti, ut patet in Actibus Apostolorum, paucissimi et incolæ ejus, id est, quum Christiani valde pauci essent, incolæ exsi-26

Philipp. 11, 20.

Ps. XVIII, 5.

Rom. VIII, 28.

Ibid. 31.

1 Pet. III, 13.

Act. V, 18-20.

Ibid. XXI, 23.

Galat. IV, 6. stentes (ad litteram) terræ Chanaan, quia in Jerusalem et Judæa primo incepit Ecclesia. Vel, Paucissimi incolæ ejus, id est terræ vivorum seu patriæ cœlestis: quia in principio Ecclesiæ paucissimi erant; imo et nunc (proh dolor!) pauci sunt, quibus illud Apostoli competit: Nostra conversatio in cœlis est. Et pertransierunt ipsi beati Apostoli, aliique discipuli, de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Hoc præcipue patet de Paulo, qui, sicut ipse testatur, perambulabat Macedoniam, Galatiam, Hispaniam, Italiam. Sic et Petrus primo prædicavit in Judæa, deinde in Antiochia, postremo in Italia. In omnem enim terram exivit sonus eorum.

Non reliquit Christus hominem quemquam nocere eis, quantum ad interiorem salutem: quia licet foras corporaliter affligebantur, hoc tamen ad magnum interioris hominis conferebat profectum, sicut ad Romanos ait Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Propter quod S. Paulus persecutores suos non reputavit adversarios, sed promotores, dicendo: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Hinc quoque scriptum est: Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? Ad litteram etiam Christus multos perversos prohibuit a corporali Apostolorum ac reliquorum Sanctorum nocumento, quemadmodum in Actibus Apostolorum leguntur Apostoli a carcere per angelum liberati. Et corripuit pro eis reges. Multos namque reges et principes Deus improvisa atque horribili morte occidit propter persecutionem in Christianos, prout in Actibus Apostolorum de Herode habetur, quem angelus Dei percussit; et in legendis Sanctorum hoc copiose narratur. Corripuit autem eos non solum monendo, sed flagellando; non sermone, sed opere, dicens: Nolite tangere violenter christos meos, id est Christianos in Baptismate unctos: qui etiam corporaliter unguntur in Confirmatione et Ordinatione. Spiritualiter vero unguntur Spiritu Sancto, juxta illud Apostoli ad Galatas: Misit

Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba (Pater). Et in Prophetis meis, id est in prædicatoribus verbi Dei, qui de futuro judicio, de venturo sæculo Beatorum, de æterna quoque damnatione reproborum aliis sermocinantur, nolite malignari. Talium namque injuriam Deus districte ulciscitur, in tantum ut per Zachariam testetur: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.

Et vocavit Deus Trinitas famem super terram. De qua fame scriptum est: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terra: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei. Hæc fames præcessit Christi adventum, quoniam tunc multo tempore non erat Propheta usque ad Joannem Baptistam. Idcirco tunc maxima erat penuria spiritualis alimenti, videlicet prædicationis verbi Dei, quam boni semper desideraverunt.

Unde propter sublevandam hanc famem, misit Deus Pater ante eos hanc famem patientes, virum, scilicet Christum: qui a principio suæ conceptionis vir fuit, juxta illud prophetæ Jeremiæ dictum, Mulier circumdabit virum. Misit enim Pater Filium suum ad homines, ut eos spiritualiter satiaret, secundum quod Christus ait Judæis: Pater meus dat vobis panem de cœlo verum; et denuo, Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam. Hunc enim Pater signavit. In servum venundatus est Joseph. Amabilis ille sanctusque patriarcha Joseph, in persona, opere ac persecutione, figura exstitit Christi. Nam ejus venditio pro triginta argenteis facta, ut dicitur in Genesi, Christi venditionem præfiguravit pro totidem argenteis factam, ut legitur apud Matthæum.

Similiter translatio Joseph in aliam regionem, Christi missionem in mundum; et incarceratio Joseph, Christi captivitatem ac passionem signavit. Itaque, In servum, id est in ministrum voluntatis impiorum, venundatus est Joseph, id est Christus per Joseph signatus. Vendidit namque eum Judas Iscariotes Judæis, ut facerent ei omnia

Zach. II, 8.

Amos VIII, 11.

Jer. XXXI, 22.

Joann. VI, 32. Ibid. 27.

Gen. XXXVII, 28. Matth. XXVI, 15. quæ optarent : quod et fecerunt, quemadmodum, Luca testante, Christus eis locutus est : Hæc est hora vestra et potestas tenebrarum, id est, jam permittitur vobis dominari in me, et facere mihi quod vultis.27

18

Humiliaverunt Judæi in compedibus, id est in vinculis, pedes ejus, scilicet Christi, id est, ipsum Christum vinculis ligaverunt. Per pedum enim humiliationem, totius corporis ligatio designatur : et forte in nocte, quando erat in domo pontificis, ligati erant sanctissimi Salvatoris pedes. Miserunt quoque Judæi catenam in collum Christi, dum eum comprehenderunt : quæ postea in Jerusalem longo tempore ostendebatur peregrinis cum devotione ingenti. Ferrum, id est dolor sensibilis, compassio magna, vehemensque tristitia, pertransiit animam ejus, scilicet Christi, tempore passionis. Propter quod dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem ;28 et, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?29

19

Donec veniret verbum ejus, id est, quousque impleretur sermo ejus quem dixerat, Etenim ea quæ sunt de me, finem habent.30 Vel, Verbum ejus quod dixit : Consummatum est ; et, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.3132 Vel, Verbum ejus, id est, donec implerentur omnia quæ de Christi passione prophetata fuerunt.

Eloquium Domini inflammavit eum. Quidquid enim Christus ut homo dixit, ex divina inspiratione processit. Inflammavit autem eloquium Dei Christum, quoniam virtuosissima et ignea verba prædicando effudit, eloquentissimus fuit, et quidquid sibi futurum erat, prædixit. Hinc enim apud Matthæum scriptum est, Erat Jesus docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi ;3334 et apud Joannem, Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.35 Misit rex, id est Deus sublimis : de quo in libro Esther dicitur, Domine, Rex omnipotens ;36 et solvit eum, id est, Christum de morte et monumento ac vinculis passibilitatis eduxit, quemadmodum in Actibus Petrus testatus est :37 Deus

20 suscitavit Jesum, solutis doloribus inferni. Princeps populorum, id est, Deus omnium gentium Dominus misit, virtutem suam exercendo, et dimisit eum, id est, Christum de limbo inferni reduxit, juxta illud Actuum : Neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.38

Constituit eum dominum domus suæ, id est caput Ecclesiæ, et principem omnis possessionis suæ, id est totius creaturæ. Ideo Joannes de Christo ait : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.39 Et apud Matthæum Christus ait :40 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Præfecit autem Deus Trinitas Christum hominem non solum militanti, sed etiam triumphanti Ecclesiæ, juxta illud Apostoli ad Ephesios : Deus constituit eum in cœlestibus ad dexteram suam, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem.41 Hujus quoque figura est, quod Joseph constitutus est dominus universæ terræ Ægypti, et appellatus est, Salvator mundi, ut legitur in Genesi.42 Sed his obviare videtur quod in libro Job habetur : Quem constituit Deus alium super terram ?43 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ? Videtur ergo, quod Deus Christum non præposuit omni creaturæ in principem. Et respondendum, quod illa auctoritas vult tantum, quod Deus non præfecit alium in provisorem ac principem universi, ita quod ipse desierit esse provisor princepsque mundi : et hoc verum est.

D Sic ergo Deus prætulit Christum Ecclesiæ, ut erudiret principes ejus, id est Apostolos : de quibus dictum est supra, Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham ;44 sicut semetipsum, id est tam fideliter, ac si essent idem cum ipso. Vel, Sicut semetipsum, id est de rebus divinis atque cœlestibus per illustrationem Spiritus Sancti, de quibus ipse per Spiritum Sanctum erat edoctus. Hoc autem Christus eatenus egit, ut diceret : Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.4546 Et senes ejus, id est prædictos principes atque Apostolos et imitatores eorum, qui omnes morum gravitate senes fuerunt, prudentiam, id est notitiam de agendis seu moribus, doceret. Hoc Christus in Evangelio copiosissime fecit : in quo moralissima documenta, optima consilia atque saluberrima mandata proposuit.

Et intravit Israel, id est Christus Deum semper per speciem videns, in Ægyptum, id est in mundum, per incarnationem, sicut apud Joannem asserit : Exivi a Patre, et veni in mundum. Per Ægyptum namque mundus signatur, prout in Apocalypsi dicitur : Jacebunt corpora eorum in platea civitatis magnæ, quæ spiritualiter vocatur Sodoma et Ægyptus, ubi Dominus eorum crucifixus est. Et Jacob, id est Christus omnium vitiorum supplantator, quia peccatum non fecit, sicut de se ipso profitetur :47 Venit ad me princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam ; accola, id est viator et peregrinus, fuit in terra Cham, id est in Ægypto seu mundo, sicut expositum est. Unde Jeremias alloquens Christum : Quare, inquit, quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ? Et auxit Christus populum suum fidelem vehementer merito et numero, maxime in primitiva Ecclesia per prædicationem Apostolorum, totum pene mundum convertendo ad fidem. Propter quod in Actibus Apostolorum Lucas affirmat : Dominus augebat quotidie qui salvi fierent. Et firmavit eum, scilicet populum christianum, super inimicos ejus, id est mundum, carnem ac dæmonem. Dedit enim ipsis virtutem resistendi atque prævalendi tentationibus dæmonis, concupiscentiis carnis, persecutionibus hominum impiorum ; et tandem subjecit Romanum imperium fidei christianæ tempore Constantini. Unde in Michæa dicitur : Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt.48 Et alibi : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit.49

Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus : id est, Christus justo judicio converti permisit corda infidelium et pravorum in odium Christianorum ; et dolum facerent in servos ejus, videlicet Christianos. Hoc odium et dolum hunc habuerunt primo Judæi contra primitivam Ecclesiam, ut patet frequenter in Actibus Apostolorum. Deinde imperatores Romani cum satellitibus suis invidiose atque dolose egerunt contra Ecclesiam Christi, multa millia martyrum occidendo. Postremo hæretici falsique fratres hoc faciunt. Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum.

Per Moysen et Aaron ad filios Israel missos in Ægyptum, designantur Apostoli, in totum orbem destinati ad convertendum populum electorum. Posuit Christus in eis, id est in Apostolis et eorum successoribus, verba signorum suorum et prodigiorum, quia per eos magna miracula fecit, in terra Cham, id est in toto mundo per terram Cham significato. Unde in Matthæo dixit Apostolis : Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite.5051

Misit tenebras, id est cæcitatem mentis in animas reproborum, et obscuravit permissive intellectum eorum ; et non exacerbavit sermones suos, id est, benigne illuminavit, ad pœnitentiam quoque recepit credere et obedire volentes, et ita minas suas relaxavit. Hæc est prima plaga hominum mundanorum, ex qua aliæ sex nascuntur sequentes.

Convertit aquas eorum in sanguinem : id est, sapientiam eorum fieri permisit carnalem, animalem ac diabolicam, ita ut simplicitatem fidei mente superba contemnerent, sacramque Scripturam perverse exponerent : quod ad hæreticos maxime pertinet. Et occidit pisces eorum : id est, animas discipulorum talium expositorum ac magistrorum, mori seu sine vera fide et gratia esse permisit. Discipulos enim tanquam pisces quosdam colligunt sibi doctores. Et dedit terra eorum, id est, corda hominum mundanorum, ranas, id est garrulam loquacitatem et strepitum peccatorum, sicut ad Timotheum dicit Apostolus : Sermo eorum ut cancer serpit ; in penetralibus regum, id est in domibus atque palatiis principum, ipsorum hominum jam dictorum.525354555657585960 Ipsi enim suis adulationibus et fraudulentis sermonibus sibi alliciunt principes et potentes, atque cum eis conversari laborant. Dixit, et venit cynomyia et scinifes. Per has muscas et bestias dire pungentes, intelliguntur detractores Deo odibiles, et remorsus conscientiæ peccatricis, seu stimuli synderesis, quæ semper inclinatur ad bonum, et remurmurat malo.61 Quapropter Isaias ait:62 Vermis eorum non morietur.

Posuit pluvias eorum grandinem: id est, pro rore ac refrigerio gratiæ Dei dedit Deus incredulis graves sollicitudines et afflictiones cordis multiplices, juxta illud in libro Job: Angustia vallabit impium sicut regem qui paratur ad prælium.63 Et iterum: Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Posuit et ignem comburentem in terra ipsorum, id est concupiscentiam malam in corpore impiorum, secundum quod ad Romanos dicit Apostolus:64 Tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, ut contumeliis afficiant corpora sua.65 Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Per locustam et bruchum (quæ sunt bestiæ parvæ, omnem herbam et fructum terræ vorantes) intelliguntur reiteratores vitiorum deploratorum, seu mentis elatio et gloria vana. Hæc enim omnem mentis virorem et gratiam destruunt, et pristinæ conversationis fructum evacuant.

Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: id est, fidem, totius spiritualis ædificationis principium, abstulit Deus ab animo perversorum; sicque percussit primitias omnis laboris eorum, quoniam sine fide nihil acceptum est Deo. Nam qui incredulus est, infideliter agit, ut dicitur in Isaia.66 Secundum Apostolum quoque, Omne quod non est ex fide, peccatum est.6768

Et eduxit Christus eos, id est fideles et electos de spirituali Ægypto, et communione malorum, ac tenebris ignorantiæ, cum argento, id est cum scientia rerum creatarum, et auro, id est sapientia divinorum. Vel, Cum argento, id est cum fide; et auro, id est cum caritate: de qua in Apocalypsi dicitur, Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, probatum.6970 Vel, Cum argento et auro, id est cum naturali philosophia et studio, quæ a philosophis accommodaverunt, et secum tulerunt ad Christum conversi. Datum est enim illis philosophari propter nos, quatenus naturali philosophia utamur ad obsequium fidei christianæ. Et non erat in tribubus eorum, id est in congregationibus Christianorum, infirmus, in anima, quia et Paulus ait: Quum infirmor, tunc potens sum. Nam virtus in infirmitate perficitur.7172 Lætata est Ægyptus in profectione eorum: id est, homines sæculares, impii atque increduli, gavisi sunt de separatione Christianorum ab ipsis; quia incubuit, id est cecidit, timor eorum, id est Christianorum, super eos, id est infideles. Hoc interdum ad litteram contigit, quod Christus infideles evidenter percussit, propter persecutiones Christianis illatas, sicut Ambrosius refert in legenda S. Agnetis: et tunc infideles optabant Christianos abire a se, ne durius affligerentur.

Expandit Christus nubem, id est gratiam Spiritus Sancti, in protectionem eorum, id est in defensionem et obumbrationem animarum fidelium contra æstus tentationum et concupiscentiarum carnalium; et ignem, id est, radium veritatis et sapientiam salutarem, seu caritatis fervorem expandit, imo infudit cordi eorum, ut luceret eis per noctem, id est in omni adversitate atque periculo, ne errarent in via hujus exsilii, sed gratia duce perducerentur ad patriam, sicut Apostolus loquitur:73 Deus custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Unde et Christus in Evangelio:74 Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?7576

Petierunt fideles, et venit, Deo mittente, coturnix, id est cogitationum humilitas. Per coturnicem namque, avem circa terram volantem, intelligi potest cogitatio humilis circa discussionem propriæ conscientiæ occupata, non cœlestia inaniter scrutans, nec majestatem comprehendere quærens.777879808182 Et pane cœli, id est sacramento Eucharistiæ, saturavit eos Salvator, sicut apud Matthæum inducitur: Cœnantibus illis, accepit Jesus panem, et benedixit, deditque discipulis, et ait:83 Accipite et manducate, hoc est corpus meum. Dirupit petram, id est, Deus Pater Christum in passione perforari permisit lancea militari, et fluxerunt aquæ: exivit enim aqua et sanguis, ut dicit Joannes.84 Abierunt merito passionis Christi in sicco, id est in sterili gentilitate ac arido mundo, flumina sapientiæ et gratiæ multiformis. Hæc enim flumina Spiritus Sanctus infudit credentibus per prædicationem Apostolorum. De quibus fluminibus ait Christus: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.8586 Quod qualiter intelligendum sit, Evangelista subjungit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.87

Denique omnia ista dedit Deus populo christiano, quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum, dicens:88 In semine tuo benedicentur omnes cognationes terræ. Ad hanc autem promissionem implendam, oportuit Christum incarnari ac pati, dictaque dona Christianis largiri. Simili modo dicit Apostolus: Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter promissiones patrum.89

Et eduxit populum suum christianum de gentilitate ad Christianitatem, de conversatione vitiosa ad vitam angelicam, de via ad patriam, in exsultatione; et electos suos hoc modo eduxit in lætitia. Et dedit illis regiones gentium, etc. Terras enim et regna, in quibus olim habitabant pagani, postmodum inhabitaverunt Christiani. Vel, Dedit illis regiones gentium, id est terram vivorum seu regnum cœlorum, cujus largitionis typus erat largitio illa regionum sæculi hujus.

In psalmo præsenti monemur beneficia Dei recolere, providentiam ejus circa genus humanum pensare, atque ex his Deum laudare, magnalia ejus aliis insinuare, incessabiliter quærere Dominum Creatorem, ejus desiderando præsentiam, nec aliud bonum, nisi ipsum æternum, increatum, supergloriosum, immensumque Deum finaliter velle, atque indesinenter pro sanctæ conversationis mercede appetere. Et quamvis hic psalmus juxta superficialem litteræ intellectum, non videatur adeo in quibusdam locis devotus, tamen secundum mysticam expositionem nunc introductam, omni devotione exuberat. Quæ autem omissa sunt, in præcedenti expositione satis patent.

PRECATIO.

Deus, qui conspicis te graviter offensum malis nostris, ad impetrandam misericordiam tuam corda nostra, quæsumus, compunge ad pœnitentiam: ut concessa delictorum venia, munda conscientia tibi confiteamur, et nomen tuum invocemus, ac pro acceptis beneficiis mirabilia tua indefessi narremus.90

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 11. ↩

  2. Act. xiii, 46, 47. ↩

  3. Matth. iv, 11. ↩

  4. Luc. i, 31, 35; II, 7; ↩

  5. Is. LXVI, 19. ↩

  6. Matth. xxvi, 26-28. ↩

  7. Joann. xiii, 5; ↩

  8. Act. i, 9; II, 2-4. ↩

  9. Joann. xx, 19; ↩

  10. Luc. xxiv, 5, 7; ↩

  11. Matth. ix, 4; viii, 26; ↩

  12. Joann. ix, 7; ↩

  13. Luc. viii, 54; ix, 14-17; ↩

  14. Joann. xi, 43; ↩

  15. Luc. xi, 28. ↩

  16. Deut. iv, 9. ↩

  17. Prov. i, 8. ↩

  18. Deut. VII, 7-10. ↩

  19. Matth. xxviii, 19, 20. ↩

  20. Apoc. III, 19. ↩

  21. Joann. XIV, 2, 3. ↩

  22. Ps. XXXV, 9. ↩

  23. Joann. xiv, 2. ↩

  24. Luc. vi, 46. ↩

  25. Josue XIV, 2. ↩

  26. Act. I, 15. ↩

  27. Luc. xxii, 53. ↩

  28. Matth. xxvi, 38. ↩

  29. Marc. xv, 34. ↩

  30. Luc. xxii, 37. ↩

  31. Luc. xxiii, 46. ↩

  32. Joann. xix, 30. ↩

  33. Matth. vii, 29. ↩

  34. Matth. vii, 29. ↩

  35. Joann. vii, 46. ↩

  36. Esther xii, 9. ↩

  37. Act. ii, 24. ↩

  38. Act. ii, 31. ↩

  39. Joann. iii, 35. ↩

  40. Matth. xxviii, 18. ↩

  41. Ephes. i, 20, 21. ↩

  42. Gen. xli, 44, 45. ↩

  43. Job xxxiv, 13. ↩

  44. Ps. xlvi, 10. ↩

  45. Joann. xv, 15. ↩

  46. Esther xiii, 9. ↩

  47. 1 Petr. II, 22. ↩

  48. Mich. v, 9. ↩

  49. Is. lx, 12. ↩

  50. Matth. X, 8. ↩

  51. Matth. x, 1, 8; ↩

  52. Act. xiii, 50; xiv, 18; xviii, 12, 13. ↩

  53. II Tim. ii, 17. ↩

  54. Joann. xvi, 28. ↩

  55. Apoc. xi, 8. ↩

  56. I Petr. ii, 22. ↩

  57. Joann. xiv, 30. ↩

  58. Jer. xiv, 8. ↩

  59. Act. ii, 47. ↩

  60. Marc. xvi, 17, 18. ↩

  61. Rom. 1, 30. ↩

  62. Is. 16, 24. ↩

  63. Job xv, 24. ↩

  64. Ibid. 21. ↩

  65. Rom. 1, 26, 24. ↩

  66. Is. xxi, 2. ↩

  67. Rom. 16, 23. ↩

  68. Hebr. 1, 6. ↩

  69. Apoc. iii, 18. ↩

  70. Apoc. iii, 18. ↩

  71. II Cor. xii, 10, 9. ↩

  72. II Cor. xii, 10, 9. ↩

  73. Philipp. 14, 7. ↩

  74. Philipp. iv, 7. ↩

  75. Luc. xii, 49. ↩

  76. Luc. xii, 49. ↩

  77. Rom. xiv, 23. ↩

  78. Hebr. xi, 6. ↩

  79. Rom. i, 26, 24. ↩

  80. Job xv, 24. ↩

  81. Is. lxvi, 24. ↩

  82. Rom. i, 30. ↩

  83. Matth. xxvi, 26. ↩

  84. Joann. xix, 34. ↩

  85. Joann. vii, 38. ↩

  86. Ibid. vii, 38. ↩

  87. Ibid. 39. ↩

  88. Gen. xii, 3; xxi, 18. ↩

  89. Rom. xv, 8. ↩

  90. Gen. xii, 3; xxii, 18. ↩

Chapter 184 of 244