Skip to the text

Articulus 9

DECLARATIO PSALMI CENTESIMI QUINTI : CONFITEMINI DOMINO... QUIS LOQUETUR, ETC.

ASSIGNATUR demum psalmo jam explanando repetitum seu duplex Alleluia, dum dicitur : Alleluia, Alleluia : quod fit vel ad evidentiam seu certitudinem ampliorem, vel ad designandam duplicem laudem Dei, scilicet laudem viæ ac patriæ. Unde in Missa in principio versus cantatur Alleluia, atque in fine repetitur. Simili modo in Apocalypsi ait Joannes : Audivi vocem angelorum in cœlo dicentium, Alleluia. Et iterum dixerunt, Alleluia. Præterea sicut Christus in Evangelio interdum dicit semel, Amen, interdum vero reiterat; sic aliqui psalmi pro titulo habent Alleluia unum, aliqui vero duplex.

Apoc. xix, 1, 3.

INVITAT autem hic psalmus ad duplicem confessionem, videlicet laudis divinæ ac propriæ culpæ, et ait : (1) Confitemini Domino bono et justo, ipsum laudando, et vos accusando, peccatores variis vitiis sauciati, et ne retrahamini a confessione hac propter vestram ingratitudinem et pravitatem ; quoniam bonus est Dominus. Est enim naturaliter, totaliter, et quomodolibet bonus, ejusque natura est bonitas infinita ac pura. Propter quod in Marco scriptum est : Nemo bonus nisi unus Deus. Non ergo desperandum est aliquo modo. Unde secundo Paralipomenon piissimus Ezechias locutus est : Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde suo requirunt eum. Et iterum : Pius et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. Quoniam in sœculum misericordia ejus : id est, misericordia Dei æterna est, nunquam deficiens, et a principio mundi super electos effusa est ; nec cessabit unquam effusio pietatis divinæ, quoniam et in in-

Marc. x, 18.

II Par. xxx, 18, 19.

Ibid. 9. ferno citra condignum miseri affliguntur, in cœlo quoque ultra condignum electi remunerantur.

(2) Quis loquetur potentias Domini ? id est, quis exprimere poterit, quam potens sit Deus ? Et dicit, Potentias, in plurali (quum tamen in Deo non sit nisi una simplex potentia), propter diversos effectus divinæ potentiæ. Vel, per potentias intelliguntur magnalia opera Dei potenter producta. Quum vero sit Deus infinitæ potentiæ atque omnipotens, nulla creatura perfecte comprehendere valet aut explicare potentiam ejus. Propter quod insanissimæ mentis sunt, qui divinam potentiam metiri suo præsumunt ingenio, asserentes Deum non posse supernaturaliter agere, nec aliquid esse credendum quod rationem excedit : quum Deus possit in infinitum plura producere, quam homo consumere. Imo Deus benedictus et sanctus non potest tot tantaque agere, quin possit in infinitum plura atque majora efficere, quantum in se est. Demum impossibile nobis est, intelligere aut exprimere divinæ potestatis effectus. Propter quod Sapiens contestatur : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore : quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit ? Et quis auditas faciet omnes laudes ejus ? id est, quis proferre aut aliis annuntiare poterit universa præconia Creatoris, quam laudandus sit ipse ? quasi dicat, Nullus. Quum enim Deus laudandus sit propter propriam bonitatem et propter opera sua, quantum a perfecta notitia bonitatis divinæ ac operum ejus deficimus, tantum a plenitudine divinæ laudationis occumbimus. Propterea in libro Job scriptum est : Nos quippe involvimur te-

Sap. ix, 16.

Job xxxvii, 19, 23. nebris. Digne eum invenire non possumus; et enarrari non potest. Et Ecclesiasticus: Exaltantes, inquit, replemini virtute;1 ne laboretis, non enim pervenietis. Non ergo inaniter gloriemur dum Deum laudamus, quasi magnum seu dignum aliquid operemur, quum nec Cherubim nec Seraphim eum laudare sufficiant; sed cum magno timore atque profunda humilitate ipsum laudemus, sicut superius dictum est: Exsultate ei cum tremore.

(5) Beati sunt jam in spe, qui custodiunt judicium discretionis et retributionis. Prælati namque et judices custodire debent utrumque judicium, quantum ad subditos, discernendo causas eorum, et debitam pœnam infligendo. Quilibet quoque se ipsum judicare debet, discutiendo, accusando, castigando se ipsum, discernendo bonum a malo, et verum a falso: quod singulis nobis necessarium est ad salutem, juxta illud: Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Et Apostolus: Si nos ipsos, inquit, dijudicaremus, non utique judicaremur. Est autem istud judicium valde acceptum Deo, sicut per Jeremiam protestatur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Et faciunt justitiam, sequendo et exsequendo quod recta ratio judicat, in omni tempore, id est perseveranter usque in finem, quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit, sicut apud Evangelistam adstruit Christus judex noster.

(4) Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, id est in infusione seu per infusionem gratiæ tuæ, per quam placet tibi populus tuus, quatenus nos tibi placeamus, quemadmodum illi. Omnium quidem memor est Deus, quum Amos propheta dicat: Juravit Dominus, Si oblitus fuero usque in finem opera eorum. Sed orat Propheta ut Deus memor sit nostri, sicut memor fuit electorum suorum. Unde etiam Esdras deprecatur: Memento mei, Deus, in bonum. Visita nos in salutari tuo, id est in salubri atque benigna salvatione, ita ut visitemur a te per piam præsentiam ad nostram salutem, non per districtam sententiam ad nostram damnationem, quomodo reprobi visitantur. De quibus in Sophonia a te dicitur: Visitabo super viros defixos in fæcibus suis.2 Sic enim et dæmones visitantur a te, quemadmodum Isaias affirmat: Visitabit Dominus super Leviathan serpentem tortuosum.3 Vel: Visita nos in salutari tuo, id est in Christo, mittendo illum ad nos. Ipse est enim sapientia tua æterna et increata, quæ ad electos quotidie invisibiliter mittitur, prout in Sapientiæ libro quidam precatur: Da mihi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam;4 et iterum, Mitte illam de cœlis, ut mecum sit et mecum laboret.5

Hæc autem, o Domine, tribue mihi, (5) Ad videndum, id est, ut spiritualiter videamus et contemplemur nunc per fidem, et in futuro per speciem, in bonitate electorum tuorum, id est bona electis tuis parata. De quibus ait Apostolus: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt illum.67 Hæc autem bona aliud nihil sunt, nisi summum bonum, in quo est omnium bonorum et pulchrorum plenitudo immensa, seu ejus visio atque fruitio. Quid ergo orat Propheta, nisi ut Deum videamus, in cujus visione beatitudo et plena merces, præmiumque finale consistit? Vel, In bonitate electorum tuorum, id est in gloria Beatorum seu in supernaturali illuminatione, qua a te illuminantur electi, quoniam sine hac illuminatione omnis nostra visio atque cognitio vanæ informesque sunt. Ad lætandum in lætitia gentis tuæ, id est, ut lætemur spirituali lætitia, qua in te jucundatur plebs tua, nunc in spe futurorum bonorum, in patria vero in adeptione cœlestium præmiorum. Vel, In lætitia gentis tuæ, id est, ut lætemur cum populo tuo, non cum sæculo isto. Et omnia hæc fiant ad nominis tui honorem, videlicet ut lauderis cum hereditate tua, id est cum Ecclesia electorum, ita quod si electi tui de bono laudantur, tu de eodem bono tanquam principalis causa boni lauderis.89101112131415 Vel, Ut lauderis tu in omnibus et præ omnibus, qui per gratiam es cum hereditate tua, id est electis. Vel, Ut lauderis cum hereditate tua, id est ab electis, qui sunt hereditas tua tecum exsistens.

(6) Peccavimus cum patribus nostris, id est sicut patres nostri, vel pariter cum eis, non declinando, sed imitando eorum delicta. Peccavimus autem præcepta moralia transgrediendo, injuste egimus, transgrediendo præcepta judicialia, iniquitatem fecimus, non servando præcepta cærimonia. Vel, Peccavimus contra Deum, injuste egimus contra proximum, iniquitatem fecimus contra nos ipsos.

(7) Patres nostri in Ægypto, id est, qui olim in Ægypto fuerunt, non intellexerunt spiritualiter et prudenter mirabilia tua, quæ per Moysen in Ægypto, in mari Rubro, in deserto fecisti: quia ex talibus mirabilibus non consideraverunt omnipotentiam Dei, et quod Deus qui tanta pro eis fecit in Ægypto, postmodum protegeret eos, atque de facili adimpleret quæcumque eis promisit. Non intellexerunt quoque quid mirabilia illa figurabant. Propter quod in Deuteronomii volumine habetur: Dixit Moyses ad filios Israel: Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis Dominus fecit; et non dedit vobis Dominus cor intelligens et oculos videntes usque in præsentem diem. Unde et rursus Dominus ait per Moysen: Quousque multitudo hæc pessima non credet mihi in omnibus mirabilibus meis? Ecce primum peccatum populi hujus, scilicet peccatum ignorantiæ. Sequitur de ingratitudinis vitio: non fuerunt memores, gratias referendo, multitudinis misericordiæ tuæ, id est multæ ac magnæ miserationis a te eis impensæ, qui propter eos tam graviter afflixisti Ægyptios decem plagis, a quibus eos piissime præservasti.

(8) Et irritaverunt Deum et Moysen servum ejus, ascendentes de terra Ægypti in mari, mari, inquam, Rubro: quia videntes Pharaonem16 ipsos insequentem, antequam ingrederentur alveum maris Rubri, diffidentes de potestate divina, dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc facere voluisti?17 Sed nec ipsum mare Rubrum, quamvis divisum, ingredi ausi fuerunt, ut alibi legitur, nisi ad monitionem Moysis magnam et longam. (9) Et salvavit eos Dominus, quamvis ingratos atque incredulos, de manu Ægyptiorum, non propter eorum virtutes aut merita, sed propter nomen suum*, id est propter se ipsum et nominis sui glorificationem. Unde in Ezechiele scriptum est: Non propter vos ego faciam, dicit Dominus, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.* Ut notam faceret cunctis hominibus potentiam suam*, qua Ægyptios debellavit, et Israelem salvavit. Ideo in Exodi libro Dominus ait: Glorificabor in Pharaone et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii, quia ego sum Dominus.*

(10) Et increpuit Dominus, id est, increpavit, seu imperando divisit, mare Rubrum. Mutatio enim maris Rubri a suo naturali statu ac motu, vocatur increpatio ejus. Et exsiccatum est: non mare, quia aqua non exsiccatur manens aqua:18 inseparabiliter enim connaturale est aquæ, esse humidum; sed dicitur mare exsiccatum, eo quod fundus terræ, ubi currebat, siccatus est, aquis sublatis. Et deduxit eos in abyssis, id est in itinere maris Rubri, non per aquas, sed per iter in quo paulo ante fluxerat aqua, sicut in deserto, id est tam plane et sicco pede, ac si per viam deserti transissent, quemadmodum ibidem plenius recitatur. (11) Et salvavit eos de manu odientium, scilicet Ægyptiorum eos insequentium cum curribus sexcentis, et redemit eos de manu inimici, id est regis Ægypti. Quod quomodo contigerit, subditur: (12) Et operuit aqua; maris Rubri, revertens ad locum priorem ac proprium, tribulantes eos, id est Ægyptios, qui afflixerunt Israelitas; unus ex eis non remansit: omnes namque submersi sunt. Unde in Exodo legitur: Reversum est mare primo diin mare, mare Rubrum luculo ad priorem locum, fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus ;19202122232425 ne unus quidem superfuit ex eis.

(13) Et crediderunt filii Israel verbis ejus, scilicet Dei, viso tanto miraculo.26 Propter quod illic subjungitur :27 Timuit populus Dominum, et crediderunt Domino et Moysi servo ejus.28 Et laudaverunt laudem ejus, id est laudabilia opera atque laudabilem bonitatem Dei hæc facientis, secundum quod ibidem dicitur : Tunc cecinerunt Moyses et filii Israel canticum hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.29 Et infra scriptum est : Sumpsit ergo Maria prophetes, soror Aaron, tympanum in manu sua ; egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, etc.

(14) Cito fecerunt, id est, in opere bono non diu perseveraverunt. Vel, Cito, post hanc laudem et gratiarum actionem, fecerunt quæ sequuntur : obliti sunt operum ejus, id est, prædicta miracula Dei non attenderunt mente sagaci grataque. Unde in libro Exodi habetur : Quintadecima die mensis secundi, postquam egressi sunt de Ægypto, murmuraverunt contra Moysen et Aaron in solitudine, dicentes : Utinam mortui essemus in Ægypto. Cur induxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ? Non sustinuerunt consilium ejus : id est, patienter non exspectaverunt tempus, quo Deus decrevit eis providere de cibo, secundum consilium sapientiæ suæ, qua omnia ordinatissime operatur, juxta illud Apostoli ad Ephesios:30 Omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ. Hujus ergo consilii tempus ex impatientia anticipaverunt.

(15) Et concupierunt concupiscentiam in deserto, id est cibum delicatum, videlicet carnes, secundum quod alibi legitur : Flagrabant desiderio carnium, et dicebant : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Anima nostra arida est, nihil respiciunt oculi nostri nisi manna.31 Et tentaverunt Deum in inaquoso, id est in deserto (in quo aqua nulla aut modica reperitur), prout in Exodo scriptum est : Tentaverunt Deum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ? (16) Et dedit eis Deus petitionem ipsorum, id est rem postulatam, scilicet carnes et aquam, et misit saturitatem in animas eorum, id est animalem vitam, quoniam mense integro dedit eis ad edendum coturnices, donec exibant per nares eorum, et vertebantur in nauseam, sicut in Numerorum libro habetur.32

Consequenter autem recitatur seditio ipsius Core atque suorum. (17) Et irritaverunt Core de tribu Levi, et Dathan ac Abiron de tribu Ruben, aliique proceres synagogæ ducenti quinquaginta, qui tempore concilii per nomina vocabantur33, ut dicitur in libro Numerorum, Moysen34 in castris, id est in papilionibus, vel populo habitante in tentoriis, Aaron quoque sanctum Domini, id est Domino consecratum in pontificem. Dathan namque et Abiron, quoniam nati erant de primogenito Jacob, scilicet de Ruben, ambiebant principatum, vel saltem Moyse et Aaron inferiores esse ac obedire spreverunt. Core autem atque Coritæ, quia de tribu Levi erant, sicut et Aaron, parificari volebant et in sacerdotio. Irritaverunt ergo Moysen et Aaron, dicentes illud Numerorum : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Cur elevamini super populum Domini ? Propter hanc ergo rebellionem et seditionem, (18) Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem, id est præ aliis filiis Israel, Abiron similem Dathan in culpa, unde et in pœna ei assimilatus est. Absorbuit etiam terra Core et Hon, tabernacula quoque et omnem possessionem Dathan et Abiron, prout in Numeris scribitur. Non autem absorbuit filios Core, quoniam non consenserant patri suo. Propter quod scriptum est : Factum est grande miraculum, ut Core pereunte, filii ejus non perirent.3536

18 (19) Et exarsit ignis in synagoga eorum, id est in congregatione fautorum Core;37 flamma ignis hujus combussit peccatores, id est Coritas, quemadmodum liber Numerorum testatur: Ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.38

19 (20) Et fecerunt filii Israel vitulum in Horeb, id est juxta montem Horeb, qui est pars, scilicet pes, montis Sinai: vertex enim montis dicitur Sinai. Hæc formatio vituli diu præcessit seditionem prædictam. Dicuntur vero filii Israel fecisse hunc vitulum, quia ad eorum instantiam projecit Aaron aureas inaures eorum in ignem, et egressus est opere fusorio vitulus conflatilis, prout in Exodo narratur. Et adoraverunt sculptile.39 Aliqui dicunt, quod hic ponitur sculptile pro conflatili, eo quod utrumque sit nomen idoli. Nam vitulus ille fusus erat, non sculptus. Alii dicunt, quod primo fusus est; sed quia in fusura non exstitit plene formatus, postmodum sculptus est, perfectiusque formatus. Et ergo interdum vocatur sculptile, interdum conflatile. Hunc itaque vitulum adoraverunt. Immolantes namque ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Ægypti:40 ut scribitur in Exodo. (21) Et mutaverunt gloriam suam, id est honorem et cultum legis divinæ, seu Deum, in quo solo gloriari debebant, in similitudinem vituli comedentis fœnum: quia pro vero Deo adorabant imaginem vituli. (22) Obliti sunt Deum qui salvavit eos de Ægyptiaca servitute, qui fecit magnalia, id est opera magna, in Ægypto, C D percutiendo Ægyptios decem principalibus plagis, mirabilia per Moysen in terra Cham, id est in Ægypto, sic dicta propter causam præhabitam, terribilia in mari Rubro, submergendo regem Ægypti cum populo suo.

20 (23) Et dixit Dominus ad Moysen, ut disperderet eos, propter eorum ingratitudinem ac idololatriam, quemadmodum in libro Exodi inducitur:41 Dixit Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit;42 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos.434445 Et hoc utique Dominus fecisset, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione, id est in plaga populo imminente, qua erant confringendi, in conspectu ejus, id est coram Deo in monte Sinai, orans indesinenter pro populo, prout in Exodo scriptum est: Moyses autem orabat Deum suum. Et sequitur: Placatusque est Dominus. Demum in tantum objecit se medium pro populo, ut ex ineffabili caritate diceret Domino: Aut dimitte populo hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti. Stetit itaque Moyses in confractione, (24) Ut averteret iram ejus, id est vindictam Dei a populo, ne Deus disperderet eos.

24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, id est, terram promissionis lacte et melle manantem vilipenderunt, quando territi verbis exploratorum, dixerunt, ut in Numeris habetur: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. (25) Non crediderunt verbo ejus, id est promissioni Dei per Moysen, qui dixit eis, quod Dominus pugnaret pro eis, et introduceret eos in terram promissam;4647 sed ipsi econtra dixerunt: Utinam non inducat nos Dominus in terram hanc, ne cadamus gladio. Et murmuraverunt in tabernaculis suis: quemadmodum in Numeris legitur: Vociferans omnis turba nocte illa flevit, et murmurati sunt contra Moysen et Aaron, dicentes: Utinam mortui essemus in Ægypto, et utinam pereamus. Non exaudierunt vocem Domini, id est, exhortationibus Moysis48 et Caleb ac Josue, hortantium eos ad bonum, non acquieverunt, sed lapidare eos volebant.

22 (26) Et elevavit Dominus manum suam, id est virtutis suæ vindictam, super eos, ut prosterneret eos in deserto. Tunc enim Deus absolute dictavit, quod nullus eorum, qui murmuravit, ingrederetur terram promissionis, sed Caleb et Josue soli eam intrarent, de multitudine eorum qui primo numerati fuerunt, prout in libro Numerorum dicitur. Elevavit etiam Dominus manum suam super eos, propter hoc peccatum, ut prosterneret eos statim omnes simul in deserto, secundum quod ait ad Moysen: Usquequo populus iste detrahet mihi?49 Feriam ergo eos pestilentia atque consumam. Hæc autem pœna per orationem Moysis mitigata est, ita quod per partes atque paulatim mortui sunt in deserto. Sic enim precatus est Moyses pro eis: Domine, patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, dimitte, obsecro, peccatum populi tui hujus, secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.50 (27) Et ut dejiceret semen, id est filios, eorum in nationibus, faciens eos cadere in terris diversis, et dispergeret eos in regionibus. Istam pœnam Dominus minabatur, sed precibus Moysis omnino ablata est, quoniam filii prostratorum in deserto introducti sunt in terram Chanaan.

(28) Et initiati sunt Beelphegor, id est, cultui idoli sic vocati applicuerunt se ipsos. Istud fuit circa mortem Moysis, quando ad suggestionem Balaam, Balac rex Moabitarum misit puellas pulchras ac nobiles juxta tentoria filiorum Israel, habentes secum idola sua, quatenus facerent filios Israel Deum suum offendere per idololatriam atque luxuriam:51 quia (ut dicitur) non permiserunt eos secum misceri, nisi primo adorarent idolum Beelphegor. Quod et factum est, quemadmodum in libro Numerorum plenius continetur.52 Et comederunt sacrificia mortuorum, id est carnes animalium huic idolo immolatas.

(29) Et irritaverunt eum, id est, Deum offenderunt, in adinventionibus suis, id est in peccatis studiose excogitatis et ex deliberatione patratis, et ob id multiplicata est in eis ruina, id est, multa et magna plaga eis inflicta, propter hæc scelera. Percussa sunt enim viginti quatuor millia hominum.53 Principes quoque jussi sunt suspendi in patibulis.54

(30) Et stetit Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, mente constanti contra idololatras, et placavit Dominum, perfodiendo in locis genitalibus Zambri ducem tribus Simeonis, coeuntem cum Cozbi filia nobilissimi principis Madianitarum;55 et cessavit quassatio, id est plaga prædictæ persecutionis a populo, propter hoc factum et merito zeli Phinees. Unde in Numeris habetur: Dixit Dominus ad Moysen: Phinees avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos.56 31

(31) Et reputatum est ei a Deo in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum: quoniam Deus approbavit hoc opus ipsius; et in æternum justus vocabitur propter hanc causam. Meruitque sacerdotio fungi in se et in posteris suis, secundum quod Dominus ait ad Moysen: Loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei;57 et erit tam sibi, quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo.

Footnotes

  1. Eccl. XLIII, 34. ↩

  2. Soph. i, 12. ↩

  3. Is. xxvii, 1. ↩

  4. Sap. ix, 4. ↩

  5. Ibid. 10. ↩

  6. I Cor. II, 9; ↩

  7. Is. LXIV, 4. ↩

  8. Ps. ii, 11. ↩

  9. Job xxxiv, 17. ↩

  10. I Cor. xi, 31. ↩

  11. Jer. xv, 19. ↩

  12. Matth. x, 22. ↩

  13. Amos viii, 7. ↩

  14. II Esdr. v, 19. ↩

  15. Eccli. xliii, 34. ↩

  16. Deut. xxix, 2, 4. ↩

  17. Exod. xiv, 11. ↩

  18. Ibid. 20, 21. ↩

  19. Exod. vii-xii. ↩

  20. Num. xiv, 11. ↩

  21. Deut. xxix, 27, 28. ↩

  22. Ibid. 7. ↩

  23. Exod. xiv, 17, 18. ↩

  24. Ezech. xxxvi, 22, 32. ↩

  25. Hist. schol. ↩

  26. Exod. xvi, 7. ↩

  27. Exod. xiv, 31. ↩

  28. Ibid. 31-33. ↩

  29. Exod. xv, 1. ↩

  30. Ephes. 1, 11. ↩

  31. Num. xi, 4, 6. ↩

  32. Num. xi, 20. ↩

  33. Num. xvi, 1, 2. ↩

  34. Ibid. xvi, 1-3. ↩

  35. Exod. xvii, 7. ↩

  36. Ephes. i, 11. ↩

  37. Num. xxvi, 10, 11. ↩

  38. Ephes. i, 14 ↩

  39. Exod. xxxii, 2-4. ↩

  40. Ibid. 6-9. ↩

  41. Exod. xiv, 28. ↩

  42. Exod. xxxii, 9, 10. ↩

  43. Ibid. xxxii, 9, 10. ↩

  44. Exod. xxxii, 11. ↩

  45. Ibid. 10. ↩

  46. Ibid. 1-3. ↩

  47. Ibid. 3. ↩

  48. Ibid. 22-35. ↩

  49. Num. xiv, 11, 12. ↩

  50. Ibid. 18-20. ↩

  51. Num. xxxi, 16. ↩

  52. Num. xxv, 1-3, 18. ↩

  53. Num. xxv, ↩

  54. Ibid. 4. ↩

  55. Ibid. 8, 14, ↩

  56. Ibid. 10, 11. ↩

  57. Ibid. 12, 13. ↩

Chapter 185 of 244