Articulus 10
PROSECUTIO EXPOSITIONIS PSALMI CENTESIMI QUINTI, ET EXPOSITIO MYSTICA QUORUMDAM QUÆ IN PSALMO ISTO CONTENTA SUNT.
CONSEQUENTER describitur jurgatio filiorum Israel contra Deum, facta ad aquas Contradictionis, propter penuriam aquæ. (32) Et irritaverunt eum, scilicet Deum, ad aquas Contradictionis, impatienter loquendo, secundum quod scriptum est: Convenerunt adversus Moysen et Aaron, et versi in seditionem, dixerunt: Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino.1 Et vexatus, id est animo perturbatus atque lassatus, est Moyses propter eos, id est propter eorum perversitatem, quia exacerbaverunt spiritum ejus, scilicet verbis ingratis et pessimis. (55) Et distinxit Moyses in labiis suis: id est, in hac cordis sui perturbatione alium modum loquendi habuit, recitando verba Domini, percutiendoque petram, quam ante habere solebat. Fuit enim incredulus Deo, atque in modo loquendi manifeste declaravit cordis sui hæsitationem. Ut enim in Numerorum libro legitur, quum sibi ac Aaron fratri suo Dominus dixisset, Loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas; Moyses percutiendo petram cum virga, protulit sermonem ambiguum, Num de petra hac poterimus vobis aquam ejicere? Propter quod mox a Domino reprehensus est, et tam ipse quam Aaron ab ingressu terræ promissionis prohibitus est, dicente eis Domino: Quoniam non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos ad terram quam dabo eis.
Num. xx, 8, 10.
Ibid. 12.
Deinde narrantur peccata filiorum Israel commissa post ingressum terræ Chanaan. Non disperdiderunt gentes, id est, habitatores terræ Chanaan non occiderunt in toto, quas dixit Dominus illis, id est, quas Dominus jussit occidi, earumque aras subverti, neque connubia neque familiaritatem cum eis habere. Hoc frequenter præcepit filiis Israel, ne ex cohabitatione pertraherentur ad idololatriam. Sed filii Israel ex avaritia permiserunt quosdam de gente hac inter se morari, propter tributum quod eis solvebant. (54) Et commixti sunt loco, corpore et opere inter gentes Chananæorum, et didicerunt opera eorum, id est ritum gentilitatis, et servierunt sculptilibus eorum, scilicet Baalim et Astaroth, ut patet in libro Judicum; et factum est illis hoc idololatriæ scelus in scandalum, id est in magnam ruinam.
Judic. n, 13; m, 7.
(55) Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis, quæ in idolis colebantur.
A Quomodo autem eos immolaverint, subditur: (56) Et effuderunt sanguinem innocentem, videlicet sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, qui propter ætatem infantilem nondum peccaverant, quas sacrificaverunt, id est obtulerunt, sculptilibus Chanaan, id est simulacris Chananæorum. Quamvis alibi in historia canonica non legantur ista fecisse, credendum est tamen Prophetæ hæc recitanti. (57) Et interfecta est terra habitationis eorum, id est, habitatores terræ occisi sunt, in sanguinibus tam crudeliter fusis seu impie factis, et contaminata est in operibus eorum tam nefandis.2 Vel, Interfecta est terra, id est, homines isti terreni effundendo sanguinem innocentem spiritualiter occisi sunt, quoniam animas proprias vita gratiæ spoliaverunt; et contaminata est in operibus eorum, hoc est, ipsi in suis peccatis polluti sunt. Et fornicati sunt, id est, a Deo per idololatriam recesserunt, in adinventionibus suis, id est in peccatis suis industriose commissis. Merito autem idololatria in sacra Scriptura fornicatio appellatur, quia per eam recedit anima a vero sponso suo, scilicet Deo: cui per fidem et caritatem desponsatur, et a quo per gratiam ac dona Sancti Spiritus fecundatur, quemadmodum Dominus ait: Sponsabo te mihi in fide. Quoniam vero hoc modo fornicati sunt filii Israel, ideo dicitur eis: Noli lætari, Israel, et noli exsultare, quia fornicatus es a Deo tuo.
Ose 2 n, 20.
Ibid. 1x, 1.
(58) Et iratus est furore Dominus, id est, vehementer iratus est, non per animi commotionem, sed vindictæ gravitatem, in populum suum nomine, et non re; et abominatus est hereditatem suam, id est filios Israel: quos ipse specialiter invitavit atque vocavit, ut essent hereditas ejus; sed non obediendo, facti sunt hereditas dæmonis. (59) Et tradidit eos in manus gentium, id est, protectionem et opem divinam eis subtraxit, permittens eos opprimi a Philistæis, Syris, ac aliis multis; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Nam sicut in libro Judicum scribitur, quibus-
Judic. m, 8, 14; iv, 3. dam servierunt decem et octo annis, aliquibus longius, aliquibus brevius. Ecce quem Deus relinquit, a quo Deus subsidium tollit, inimicorum suorum servituti subjicitur. Prima quoque pœna culpæ, est subtractio gratiæ; secunda vero, incursio dominationis malignæ. (40) Et tribulaverunt eos inimici eorum, imponendo eis graves labores, magna tributa, ingentia damna; et humiliati sunt filii Israel, id est dejecti, oppressi et victi, sub manibus eorum, id est sub potestate et persecutione adversariorum suorum. Vel, Humiliati sunt coram Deo sub manibus hostium, quia ex gravitate persecutionum confessi sunt sua peccata, veniamque petebant, et emendationem spondebant.
Sæpe liberavit eos Deus de potestate infidelium populorum, ut constat ex serie libri Judicum, in quo scriptum habetur: Quumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.3 (41) Ipsi autem exacerbaverunt eum: id est, post liberationem suam a Deo misericorditer factam, rursus reversi sunt ad pristina mala, et Deum offenderunt. Unde in libro Judicum dicitur:4 Quum mortuus esset judex, fecerunt multo majora quam patres eorum, sequentes deos alienos; non deseruerunt viam durissimam, per quam ambulare consueverant. Sic autem exacerbaverunt Deum in consilio suo, quia ex malo eorum consilio adinventionibusque vanissimis orta sunt tanta facinora; et humiliati sunt in iniquitatibus suis, id est, propter peccata sua ab hostibus oppressi et victi sunt, et etiam interdum coram Deo per pœnitentiam humiles facti.
(42) Et vidit quum tribularentur, id est, Deus clementer adspexit eos, dum taliter affligerentur, et audivit orationem eorum, qua petebant ab adversariorum jugo liberari. (43) Et memor fuit per effectum misericordiæ suæ, testamenti sui, id est fœderis seu promissionis, qua prædixit frequenter per Moysen, quod liberaret eos, quandocumque corde integro reverterentur ad Dominum Deum patrum suorum. Unde in Deuteronomio dictum est eis a Moyse: Si ad cardines cœli fueris dissipatus, inde retrahet te Dominus Deus tuus, et assumet ac introducet in terram quam possederunt patres tui.5 Et in eodem Deuteronomii libro: Quum quæsieris, inquit, Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.6 Et pœnituit eum, id est, per modum pœnitentis se eis exhibuit, quia quos in direptionem captivitatemque dedit, iterum pie eripuit, secundum multitudinem misericordiæ suæ, id est secundum quod ipse multum misericors est, et non propter virtutes eorum. Propter quod rursus in Deuteronomio Moyses ait: Ne dicas in corde tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc, quum populus durissimæ cervicis sis.7 (44) Et dedit eos in misericordias, id est, suæ divinæ pietatis effectus varios eis impendit, in conspectu omnium qui ceperant eos: quoniam illis videntibus, atque per experientiam pœnæ graviter sæpe luentibus, liberavit filios Israel de potestate eorum.
Postremo orat Propheta pro populi sui liberatione ac adjuvatione, seu reductione in terram patrum suorum. Et potest esse oratio Ecclesiæ pro conversione et spirituali unione fidelium. (45) Salvos fac nos, Domine Deus noster, ab omni periculo mentis et corporis, et a malis præteritis, præsentibus et futuris, et congrega nos de nationibus, id est, ab infidelibus separa nos atque recollige, loco vel voto, quatenus separati a generatione perversa, tibi fideliter ministremus, nec cum perversis pervertamur.8 (46) Ut confiteamur nomini sancto tuo nostra mala et tua bona, nos accusando, teque laudando, et ita duplici confessione te venerando, videlicet confessione tuæ laudis, et nostræ iniquitatis; et gloriemur spirituali jucunditate in laude tua, ita quod te laudemus delectabiliter atque ferventer, non pigre aut somnolenter.9
48
(47) Benedictus sit, id est, ab omnibus benedicatur, semperque laudatus sit, Dominus Deus Israel, a sæculo et usque in sæculum, id est per omnia sæcula; et dicet omnis populus, in Christum credens, non tantum Judæi: Fiat, fiat, id est, Amen, amen. In omni enim orbe terrarum consentiunt Christiani huic laudi divinæ, dicentes: Fiat, fiat.
PORRO multa in hoc psalmo contenta, spiritualiter intelligi possunt. Quod enim patres prædicti in Ægypto non intellexerunt mirabilia Dei, nec memores fuerunt multitudinis misericordiæ ejus: significat, quod multi (proh dolor!) Christianorum in sæculo isto non advertunt miracula Christi, nec opera ejus sequuntur, nec recolunt beneficia ejus, nec intelligere student mysteria Salvatoris. Eductio quoque filiorum Israel de Ægypto, præfiguravit conversionem gentium ad Christi fidem et cultum. Hæc namque conversio est spiritualis egressio de veteri vita atque consortio reproborum, de qua ait Apostolus: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis. Figuravit etiam ingressum religiosorum ad claustrum. Tunc enim Ægyptum, id est mundum istum, prorsus relinquunt, et dæmonum operibus plene renuntiant.
II Cor. vi, 17.
Demum mare Rubrum signavit Baptismum Christi sanguine consecratum. Et sicut eundo per mare Rubrum, salvati sunt filii Israel de servitute Ægypti ac manu Pharaonis, sic fideles per fontem Baptismatis liberantur a servitute peccati ac potestate diaboli. Et sicut in mari Rubro mergebantur Ægyptii, sic in Baptismo: id est, non suscipiendo Baptismum, spiritualiter pereunt infideles, quia baptizari contemnunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei, ut apud Evangelistam Christus testatur. Manna quoque fuit typus Sacramenti corporis et sanguinis Christi. Et sicut filii Israel post transitum maris Rubri manducaverunt manna, sic Christiani post regenerationem Baptismi accipiunt
Joann. III, 5.
Exod. xvi, 35.
A Christi sacramenta. Hinc enim ait Apostolus: Nolo vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Biberunt autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus. Hæc autem in figura facta sunt nostri.
I Cor. x, 1-4, 6.
Insuper ex eo quod dictum est, Aperta est terra, et deglutivit Dathan, monemur advertere, quam enorme sit seditionis ac rebellionis peccatum, atque ambitio dominandi. Expavescant igitur ex tam horrenda Dei vindicta, qui superiores suos contemnunt, qui remurmurant, qui obedire despiciunt, qui præesse desiderant. Pensent quid Christus dicat prælatis suis vicariis: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Unde et in Exodo Moyses rebellibus dixit: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Et
Luc. x, 16.
Exod. xvi, 8.
Num. xvi, 11. alibi: Quid, inquit, est Aaron, ut murmuretis contra eum? Attendant etiam sacerdotes carnaliter et indigne viventes, qualiter flamma combussit peccatores, qui sibi officium sacerdotale indigne usurpaverunt. Nempe, ut ait Apostolus, Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Christi. Idcirco æterno igne cremabitur: cujus figura exstitit flamma illa divinitus missa, Coritas consumens. Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. His assimilantur, qui tota die circa phantasmata sua occupantur, non contemplantes cœlestia, nec meditantes in lege divina. Unde Joannes in prima sua Canonica exhortatur: Filioli, custodite vos a simulacris.
Lev. x, 2; Num. xvi, 35.
I Cor. xi, 27.
I Joann. v, 21.
Præterea ex eo quod dictum est, Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, discant aliorum rectores, qui inter Deum ac populum constituti sunt mediatores, pro grege sibi commisso instantissime, fidelissime, ac ferventissime deprecari; nec amaro indiscretoque zelo contra delinquentes moveri, sed compati: nec tamen eos impunitos relinquere, sed in præsenti eos districte corripiant atque flagellent, si fieri potest, et prodesse conspiciunt. Pensent qualiter Moyses dixit: Aut dimitte populo hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti.10 Hanc ergo boni pastores caritatem sequantur, et se vita ac prece mediatores exhibeant inter Deum et sibi commissos, ne rei fiant damnationis eorum, perpendantque quod in Ezechiele asserit Dominus: Quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam; et non inveni, et effudi super eos indignationem meam.11
Sed et exemplo Phinees monentur Deum amantes, zelare pro Deo suo contra perversos: quemadmodum tertio libro Regum dicit Elias, Zelo zelatus sum pro Domino exercituum. Omnino namque expediens est, delinquentes in hoc sæculo castigari, ne æternaliter pereant, vel ne in vitiis diutius perseverent. Et sicut ait Chrysostomus, quamvis pium sit, propriam injuriam tolerare, impium tamen est Dei injuriam dissimulare. Verumtamen, sicut testatur Apostolus, Æmulationem Dei quidam habent, sed non secundum scientiam: hi scilicet qui propria vitia negligunt intueri, deplangere, corrigere et vitare;121314 aliorum vero peccata amare dijudicant, sine compassione condemnant, nec aliorum onera caritative supportant. Circa factum autem Phinees sacerdotis hortatur Hieronymus quemlibet Christi sacerdotem, aliorum rectorem, dicendo: Hoc diligenter ausculta, sacerdos, cui animæ commendatæ sunt. Evagina gladium verbi Dei, interime fornicationem; insta opportune, importune; argue, increpa, obsecra in omni patientia et doctrina, ut tibi reputetur ad justitiam.15 Unde in Levitico Dominus sacerdotibus ait: Habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea.16
Præterea ex eo quod dictum est, Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, curandum est nobis, ne Christi promissa parvi pendamus, ne terram viventium, ne regnum cœlorum, ne beatitudinem sempiternam propter hujus mundi amorem, temporalem honorem, vilem carnis delectationem, aut momentaneæ vitæ hujus complacentiam, miserabiliter irrecuperabiliterque perdamus;17 sed cum divino Apostolo illud ad Philippenses veraciter proferamus: Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.18 — Postremo ex eo quod dictum est, Et vidit quum tribularentur, et audivit orationem eorum, pensemus inæstimabilia viscera infinitæ clementiæ piissimi Dei, atque in omni angustia ad eum cum plena fiducia recurramus, dicentes: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Et tunc utique pœnitebit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ, dolebitque (sicut ait Scriptura) super miseriis nostris, et propitius erit.19
Ex eo autem quod dictum est, Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, monemur advertere, quam periculosum atque nocivum sit famulis Christi, et maxime religiosis ac solitariis, cum sæcularibus hominibus conversari, mundi rumores inquirere, facta sæculi recogitare. Hæc namque cordis puritatem inficiunt, stabilitatem animi interrumpunt, divinam caritatem vehementer dirimunt, solitudinem in horrorem ac nauseam vertunt, sæculi falsam dilectionem gignunt ac nutriunt.20 Summe igitur nobis Cartusiensibus vitanda sunt ista, si digne conversari optamus vocatione, qua nos Spiritus Sanctus vocavit.
PRECATIO.
Memento nostri in beneplacito tuo, Domine, et doce nos justitiam facere in omni tempore; facque nos in laude tua semper gloriari, et a sæculo usque in sæculum, Deus Israel, benedicere tibi.
Footnotes
-
Num. xx, 2, 3. ↩
-
*alias infecta* ↩
-
Judic. n. 18. ↩
-
Judic. , 19. ↩
-
Deut. xxx, 4, 5. ↩
-
Deut. IV, 29. ↩
-
Deut. IX, 4, 6. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Judic. II, 18. ↩
-
Exod. xxxii, 31, 32. ↩
-
Ezech. xxii, 30, 31. ↩
-
Rom. x, 2. ↩
-
III Reg. xix, 10. ↩
-
Num. xxv, 7, 8. ↩
-
II Tim. iv, 2. ↩
-
Lev. x, 10, 11. ↩
-
Philipp. x, 8. ↩
-
Philipp. iii, 8. ↩
-
Judic. x, 16, Deut. xxxii, 43. ↩
-
Ephes. iv, 1. ↩
Chapter 186 of 244