Articulus 11
ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI SEXTI : CONFITEMINI DOMINO... DICANT QUI, ETC.
PSALMI insuper jam tractandi titulus, in verbis ac sensu idem est cum titulo psalmi præcedentis. Nam titulus ejus est : Alleluia, alleluia. Materia autem psalmi præsentis, secundum Augustinum, est gratiarum actio pro universali redemptione generis humani, facta per Christum, quam sanctus David Spiritu revelante cognovit. Alii vero grosse procedentes, affirmant quod psalmus iste sit gratiarum actio, seu invitatio ad gratiarum actionem, aliquorum Judæorum a diversis malis liberatorum, et ex omni parte mundi divinitus ereptorum a locis seu periculis in quibus fuerunt. Sed quoniam prima expositio longe convenientior est, subtilior atque devotior, et textui consona, ideo ei prius principaliusque immorandum videtur. Alia vero forsitan tangetur.
INVITANS igitur sanctus Propheta homines omnes ad Christi laudem pro omnibus beneficiis ejus, ait : (1) Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Versiculus iste in expositione psalmi præcedentis, qui sic incipit sicut et iste, satis expositus est. (2) Dicant (ad quod versus præcedens hortatur), id est, Dominum laudent, qui redempti sunt a Domino, id est, quos Christus sua incarnatione ac passione redemit, juxta illud ad Ephesios : Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis. De quo in Apocalypsi ait Joannes : Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Quos redemit de manu inimici, id est de potestate et captivitate diaboli. Propter quod in Evangelio ait, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; et apud Osee, De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Unde apud Matthæum angelus dixit de Christo : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Osee xiii, 14.
Matth. 1, 21.
De regionibus, id est omnibus terminis mundi, seu quatuor plagis terræ, congregavit eos : non motu locali, sed conversione spirituali; non in eumdem corporeum locum, sed in unam fidem, in unam Ecclesiam, in cultum eumdem. De hac namque spirituali congregatione credentium, per Apostolos atque eorum cooperatores facta, scriptum est in Joanne : Jesus moriturus erat pro gente ; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Et apud Prophetam : Mittam ex eis qui salvati fuerint, etc. ; et adducent omnes fratres vestros ad montem sanctum meum, id est ad Ecclesiam militantem. Congregavit autem eos non solum ab uno latere mundi, sed (3) A solis ortu et occasu, id est ab oriente et ab occidente, ab aquilone et mari, id est a parte aquilonari et australi. Per mare enim Auster exprimitur, quoniam flat versus Oceanum : qui mare vocatur, quia ceteris aquarum congregationibus major est. Christus ergo ex omnibus partibus mundi collegit credentes. Propter quod in Marco Apostolis dicit : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Hoc quoque in Isaia de Christo inducitur : Videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum : quod impleri non poterat, nisi in omnibus regionibus fides Christi annuntiaretur.
Joann. xi, 51, 52.
Is. LXVI, 19, 20.
Marc. XVI, 15.
Is. LXII, 2.
(4) Erraverunt credentes, antequam converterentur ad Dominum, in solitudine, id est in mundo isto a gratia Dei relicto :
Ephes. v, 2.
Apoc. 1, 5.
Joann. xii, 31. quod intelligendum est de mundo damnationis, et societate angelorum privato, dicentium illud: Curavimus Babylonem, et non est sanata; derelinquamus eam; in inaquoso, id est in infidelitate seu arido corde, non habente rorem gratiæ salutaris, nec pluviam instructionis cœlestis. Viam civitatis habitaculi, id est rectum iter perveniendi ad supernam Jerusalem, ad habitationem Beatorum, ad patriam electorum, non invenerunt potestate humana aut lumine naturali. Hæc enim via est fides catholica, quia secundum Apostolum, accedentem ad Deum oportet credere. Fidem vero homo sine supernaturali adjutorio adipisci, seu invenire non potuit. Potest quoque per viam hanc intelligi conversatio bona seu observatio præceptorum, quæ sine gratia haberi non potest, quemadmodum Jeremias hoc clare testatur: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut dirigat gressus suos. Idcirco semper quærenda est nobis hæc via a Deo, ab angelis sanctis animarum nostrarum custodibus, a doctioribus, melioribus ac superioribus nostris, ne deviemus in isto exsilio. Hinc enim rursus in Jeremia habetur: Interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea.
(5) Esurientes et sitientes, id est beatitudinem appetentes, quam omnes naturaliter appetunt. Vel, Esurientes et sitientes justitiam naturalem: quam multi gentilium in tantum optabant, ut se propter eam morti exponerent. Vel, Esurientes et sitientes felicitatem in bonis terrenis, sensibilibus et caducis, in quibus multi summum hominis bonum posuerunt, ut scribit Boetius. Vel, Esurientes et sitientes justitiam legis divinæ, et prædicationem Evangelii postquam fidem receperunt. Anima eorum in ipsis defecit: id est, appetitum hujus famis et sitis ad effectum perducere non valebant propria potestate, sed gratia indigebant. Vel, Anima eorum in ipsis defecit, quoniam licet secundum aliquem modum esuriem suam ac sitim ad actum perduxerunt, acquirendo naturalem justitiam seu temporalium rerum copiam, non tamen suffecit hoc eis ad veram salutem. Propterea vani et vacui permanserunt.
(6) Et clamaverunt ad Dominum pro auxilio gratiæ ejus, quum tribularentur, id est, affligerentur in animo, eo quod optatam perfectionem adipisci non possent, sed tentationibus vincerentur, concupiscentiis quoque succumberent: quod est studiosis tanta afflictio mentis, ut ex eorum persona dicat Apostolus ad Romanos: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.1 Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum. Idcirco nunc additur: et de necessitatibus eorum eripuit eos, id est, de malis seu vitiis atque periculis, a quibus propria virtute liberari non poterant, liberati sunt gratia Dei, quæ eos illuminavit ad fidem: sine qua nullus adultus utens ratione, sine mortali peccato vivere potest, quia secundum Apostolum, quidquid non est ex fide, peccatum est. Tamen nec fidem, nec gratiam habere quis potest, nisi a Deo. Gentes ergo, quamdiu luce fidei privabantur, gratiaque carebant, indesinenter seu nimis frequenter peccabant. (7) Et deduxit eos in viam rectam: id est, per prædicationem Apostolorum et aliorum doctorum convertit corda eorum ad fidem catholicam, quæ est via ad visionem Dei per speciem. Vel, In viam rectam, id est, in Christum, qui in Evangelio Joannis ait: Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Vel, In viam rectam, id est bonam conversationem seu præceptorum custodiam, sine qua nemo salvatur, juxta illud Matthæi:2 Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ut irent in civitatem habitationis, id est in patriam Beatorum: quam debemus quotidie ingredi contemplatione ac voto, quatenus finita hac vita, intremus eam realiter. Unde ad Hebræos Apostolus: Festinemus, inquit, ingredi in illam requiem.3
(8) Confiteantur Domino misericordiæ ejus : id est, beneficia pietatis divinæ, seu effectus misericordiæ Dei hominibus præstita, inducant eos ad confitendum Domino confessione laudis et gratiarum actionis ; et mirabilia ejus filiis hominum, id est hominibus exhibita, seu pro hominibus facta, provocent eos ad confitendum Domino modo jam dicto. Debemus enim omnia bona Deo adscribere, eumque pro cunctis laudare, amare ac venerari. Misericordiæ Dei sunt, quod nos ad fidem vocavit, longanimiter exspectavit, pie convertit, gratis justificavit, proficere fecit, in bono conservavit. Mirabilia ejus sunt, quod propter nos incarnatus est, in mundo conversatus, pro hominibus passus, quod resurrexit, ascendit, Spiritum Sanctum paracletum misit, per se ipsum suosque ministros infinita miracula operari dignatus est.
(9) Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Singulare ponit pro plurali. Satiavit enim Christus animas, olim idololatriæ deditas ac per hoc ab omni gratia vacuas, spiritualibus donis, videlicet fide, spe, caritate, donis Spiritus Sancti, gratia multiformi. Sic etiam animas peccatorum, quæ inanes, vanæ ac vacuæ sunt quamdiu vitiis servunt, satiat Christus dum ad pœnitentiam convertuntur. Et animam esurientem, id est vehementer appetentem Deo conjungi, Deo placere, juste conversari, satiavit bonis optatis, dando ei quotidianum in spiritualibus divitiis incrementum. Habenti enim dabitur, et abundabit. Has animas seu homines tales satiat Christus, nunc inchoative et secundum modum ac statum vitæ præsentis; non tamen satiat eas simpliciter. Sed in patria satiat eas perfecte, plene ac absolute, sicut superius dictum est : Satiabor quum apparuerit gloria tua. Hinc etiam scriptum est in Matthæo : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.4 Quantum enim anima esurit, cupit seu vult, tantum recipit a Deo, tam de gratia in præsenti, quam de gloria in futuro, dummodo vere, pure, efficaciter, rationabiliter atque instanter desideret. Deus namque universis infundit secundum quod se præparant, et capaces exsistunt.5 Præparatio autem seu capacitas ista in voluntate consistit, quoniam desiderium aperit voluntatem ad recipiendum quod amat. Idcirco Deus singulis influit quantum desiderant desiderio puro, efficaci ac stabili.6 Est autem desiderium purum, quando alieno affectui, scilicet terreno aut carnali amori, non commiscetur; et efficax, dum quidquid valet, pro adeptione boni desiderati exsequitur. Hinc quippe in libro Job inducitur : Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Et apud Jeremiam : Quis est iste qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi?78 ait Dominus. Quod autem animam inanem ac esurientem Deus sic satiet, Isaias fatetur : Deus sempiternus Dominus, etc., dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.9
Secundum Aurelium Augustinum, in psalmo præsenti tanguntur quatuor tentationes seu quatuor mala, a quibus nos eripit Christus. Primum malum seu prima tentatio est, deviatio in hoc mundo a Deo, spiritualisque fames et mentis inopia : a quibus per Christum eripimur, dum in rectam viam perveniendi ad Deum deducimur et spiritualiter satiamur. Secundum malum seu secunda tentatio est, difficultas superandi concupiscentias, propter consuetudinem malam et impetum passionum.10 Sic laborantes adjuvat Christus. Tertia est tentatio tædii, torporis seu acediæ, dum homo spiritualem laborem fastidit, et opera bona aggredi differt et horret. Hunc Christus per gratiam excitat et inflammat. Quarta est difficultas in bene agendo propter varia impedimenta occurentia, quæ sunt velut procellæ ac tempestates atque discrimina hujus maris magni, id est mundi istius, in quo, famulo Christi mille impedimenta inquietudinesque occurrunt, retrahentes a Deo. Ab hoc malo salvat nos Christus, mitigando per gratiam difficultates hujusmodi, conferendo videlicet pacem internam, stabilemque quietem inter omnia turbulenta vitæ præsentis negotia.11
Hucusque ergo egit Propheta de liberatione a primo malo seu prima tentatione. Nunc agit de ereptione a malo secundo. (10) Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro: id est, hos quoque Christus satiavit ac liberavit, qui sederunt aut sedent in tenebris infidelitatis aut ignorantiæ, et umbra mortis, id est vita maligna, quæ est imago mortis æternæ; vinctos jugo peccati ac servitute diaboli, in mendicitate, id est in penuria totius spiritualis boni, et ferro, id est consuetudine vitiosa, quæ tam fortiter ligat hominem in peccato, quam fortiter ligat catena corpus in nervo. Quod autem Christus hos redimat, in Isaia ostenditur, ubi Deus Pater ait ad Christum: Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.12 Unde in Evangelio Zacharias clamat ad Christum: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.13 Cur autem homines tanta mala incurrerint, subditur: (11) Quia exacerbaverunt, id est, acerba et fugienda æstimaverunt, eloquia Dei, obedire nolentes. Vel, Exacerbaverunt eloquia Dei, id est, Deum per Scripturas ac prædicationem servorum suorum, legemque naturalem in cordibus omnium scriptam, eis loquentem, ad iracundiam provocaverunt; et consilium Altissimi, id est exhortationem divinam irritaverunt, id est, irritam fecerunt atque spreverunt, idololatriam aliaque peccata nolentes relinquere, prout in Zacharia Dominus ait: Noluerunt attendere, et averterunt scapulas recedentes; cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.14
(12) Et humiliatum est, id est vile factum, confusum, dæmonique subjectum, in laboribus operum malignorum, cor eorum.
Unde in libro Sapientiæ dicunt:15 Lassati sumus in via iniquitatis, et ambulavimus vias difficiles. Peccatori namque dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut Ecclesiastes testatur.16 Infirmati sunt corde, non potentes a diaboli laqueis resipiscere propria potestate, nec fuit qui adjuvaret nisi Deus, qui per Osee testatur, Ego Dominus, et salvator non est præter me. Propterea, (13) Et clamaverunt ad Dominum quum tribularentur, quatenus adjutorium eis impenderet: quod et fecit, quia et de necessitatibus eorum, id est prædictis periculis, liberavit eos sicut subjungitur. (14) Et eduxit eos de tenebris infidelitatis et ignorantiæ, et umbra mortis, id est pristina conversatione maligna; et vincula eorum, id est obligationes vitiorum, quibus a dæmone capti fuerunt, dirupit, ignoscendo eorum peccatis, et transferendo eos in regnum atque hereditatem Patris cœlestis. Hinc enim per Isaiam Christus ait: Deducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt, ambulare eos faciam. Et in prima Petri Canonica habetur: Redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, pretioso sanguine quasi Agni immaculati. Dirumpit autem Christus vincula peccatorum, prout in prima Joannis epistola scriptum est:17 In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Propter tanta igitur beneficia, (15) Confiteantur Domino misericordiæ ejus, etc., secundum sensum expositum.
D Advertendum quoque quod hi duo versus, Et clamaverunt ad Dominum quum tribularentur, etc., et, Confiteantur Domino misericordiæ ejus, etc., quatuor vicibus repetuntur, secundum quod quatuor tentationes in psalmo hoc describuntur, a quibus divinitus liberamur, et pro quarum liberatione Domino regratiari tenemur.
(16) Quia contrivit portas æreas: id est, habitus malos seu vitia in anima radicata ex consuetudine prava, Dominus exstirpavit de corde credentium; et vectes ferreos, quibus portæ muniri solent, id est propriarum culparum excusationes, confregit, id est, a fidelibus abstulit, ita quod non defendunt se ipsos, sed culpam suam humiliter recognoscunt.181920 Per hæc namque metalla designantur peccata durissima, a quorum vinculis anima difficillime solvitur. Unde in vitiis habituato dicitur per Isaiam: Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea, dicit Dominus.21 Sicut autem portæ vecte clauduntur, ne qui intus est, egrediatur; sic per excusationem peccati, anima claudit os suum a confessione salubri, et peccata intus latentia non aperiuntur neque sanantur. (17) Suscepit eos ad pœnitentiam salutarem ac pristinam amicitiam de via iniquitatis eorum, id est de via ac vita eorum iniqua, secundum quod per Jeremiam repromittit: Revertere ad me, et non avertam faciem meam.22 Propter injustitias enim suas humiliati sunt, id est, propter culpas suas puniti sunt. Vel, Propter injustitias suas, id est ex consideratione peccatorum suorum, humiliati sunt coram te, confitentes se omni pœna condignos propter suos excessus.
Deinde describitur tertium malum, quod est fastidium boni. (18) Omnem escam spiritualem, id est omnem bonam operationem, quæ mentem in vita gratiæ conservat, alit, ac perficit, abominata est anima eorum ex tentatione acediæ, ex defectu fervoris in Deo, et torporis ignavia, et appropinquaverunt usque ad portas mortis, id est, pene consenserunt huic fastidio: sicque mortalibus peccatis, quæ sunt portæ mortis atque inferni, appropinquaverunt. Si enim ex tali abominatione operis boni, neglexissent mandata Dei, peccassent mortaliter, et ingressi fuissent portas mortis spiritualis, æternalis ac infernalis; sed divinitus præservati sunt, ne eas intrarent, nam, (19) Et clamaverunt ad Dominum pro infusione sanctæ devotionis, quum tribularentur, id est, cordialiter affligerentur ex tali torpore; et de necessitatibus eorum, id est prædictis angustiis, liberavit eos, fortitudinem, caritatisque fervorem excitando in ipsis. (20) Misit Deus Pater verbum suum, id est Filium suum unigenitum: de quo scriptum est, In principio erat Verbum.23 Hunc misit per incarnationem in mundum, juxta illud: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.24 Et sanavit eos a vulneribus animæ, et eripuit eos de interitionibus eorum, id est a peccatis quibus moritur anima, prout in Ezechiele asseritur: Anima quæ peccaverit, ipsa moritur. Hinc enim in prima Joannis Canonica ait Scriptura:25 Pater misit Filium suum salvatorem mundi.26 Vel, Deus misit verbum suum, id est effectum Verbi sui, videlicet gratiam. Vel, verbum, id est prædicationem verbi cœlestis, qua anima infirma sanatur, quemadmodum in libro Sapientiæ scriptum est: Sermo tuus, Domine, sanat omnia.27
(21) Confiteantur Domino misericordiæ ejus, etc., sicut jam dictum est. (22) Et sacrificent filii hominum sacrificium laudis Domino: qui bonorum nostrorum non eget, sed humili laude et spirituali sacrificio delectatur magis, quam omnibus locaustis veteris legis.28 Unde superius dicit: Sacrificium laudis honorificabit me.29 Et annuntient, id est, aliis prædicent, vel apud se recitent, opera ejus, id est mirabilia Christi, beneficia scilicet et misericordias ejus, in exsultatione, id est cum spirituali lætitia ex divina caritate manante. Qui enim diligit Deum, in annuntiatione operum ejus corde tenus gloriatur, sicut superius dictum est:30 Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi.
(25) Qui descendunt mare in navibus, id est, qui ab exercitiis contemplativæ vitæ se deponunt ad opera vitæ activæ, consulendo saluti proximorum, et mare, id est mundum, intrantes, seu homines accedentes, facientes operationem, id est piam exhortationem, diligentem inquisitionem, justam correctionem, in aquis multis, id est in populis plurimis. Aquæ enim multæ, populi multi sunt, secundum Joannem in Apocalypsi.31 Boni namque pastores et aliorum cultores, multas adhibent operationes subjectis, quatenus eos purgent, illumi
24 nent, atque perficiant. (24) Ipsi prælati et contemplativi sic descendentes, viderunt oculo fidei opera Domini, id est facta Christi in Evangelio clare digesta, seu omnia opera Creatoris in sacris Scripturis expressa; et mirabilia ejus spiritualiter viderunt in profundo, id est in alto intellectu, per quem historialia mystice intellexerunt: sicut quod connubium Salomonis cum filia Pharaonis, significavit desponsationem Ecclesiæ ex gentilibus congregatæ, cum Christo;32 et venditio Joseph, Christi venditionem; Jonæ quoque in ventre ceti triduana permansio, Christi sepulturam præfiguravit. Vel, Viderunt mirabilia Dei in profundo, id est in secreto cordis humani: quod dicitur profundum, quia est inscrutabile, juxta illud in Jeremia, Pravum est cor hominis et inscrutabile. Et in hoc profundo vident pastores mirabilia Dei, quando ad exhortationem eorum, corda dura in lacrimas resolvuntur, animæ spiritualiter mortuæ ad vitam gratiæ suscitantur, peccatores indurati ad pœnitentiam convertuntur; incontinentes, et qui interdum vix modico tempore poterant continere, tota vita sua continentiam servant; superbi humiles fiunt, iracundi mitescunt. Hæc sunt mirabilia Dei, quia secundum Augustinum, major est impii justificatio quam mundi creatio.
Consequenter describitur periculum seu tentatio tempestatis. (25) Dixit Deus, cujus dicere est facere, et stetit, id est, stabilis fuit atque invaluit, spiritus procellæ, id est persecutio tyrannica in fideles, seu tentatio gravis. Hanc procellam Deus dixit, id est, permisit esse, ad majus meritum electorum suorum. Et exaltati, id est firmati et aucti, sunt fluctus ejus, id est motus persecutionum istarum: quoniam dum Deus permittit, augentur tribulationes justorum, et invalescit crudelitas perversorum.
(26) Ascendunt usque ad cœlos: id est, persecutores et tentatores eriguntur in altum contra Deum omnipotentem, crudelitasque eorum atque perversitas propter magnitudinem suam penetrat cœlos, quoniam provocat Deum ad vehementem vindictam. Unde secundo Paralipomenon filiis Israel dicitur: Crudelitas vestra usque ad cœlos pervenit. Et descendunt usque ad abyssos, id est, turpiter et carnaliter vivunt, et tandem deficiunt, et in infernum labuntur.33 Vel, Descendunt usque ad abyssos, id est, quantum se contra Deum extollunt, tantum humiliantur a Deo ac pereunt, juxta illud Job: Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.34 Unde in Isaia dicitur superbo, qui supra astra cœli solium suum exaltare molitus est: Verumtamen in infernum detraheris in profundum laci.35 Anima eorum in malis tabescebat, id est in propriis peccatis contabuit, aruit et defecit, quemadmodum Jeremias fatetur: Unusquisque in iniquitatibus suis tabescet; et iterum, Omnis qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.36 Qui enim alii nocumentum inferre conatur, primo se ipsum interimit, et uniuscujusque malitia in se ipsum redundat. Propter quod in Proverbiorum libro Salomon fassus est: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.37
Vel : Ascendunt usque ad cœlos : id est, fideles tam dire afflicti, orando et contemplando cœlos ascendunt, usque ad Christum, quatenus ex consideratione præmiorum cœlestium facilius omnia patiantur. Nam consideratio præmii minuit vim flagelli. Et descendunt usque ad abyssos : id est, post tantam contemplationem ex gratia acquisitam, iterum ex humana fragilitate cadunt ad cogitationes carnales, ad phantasmata inutilia, ad occupationes indignas. Nam et Paulus post raptum passus est stimulum carnis.38 Hoc autem Deus permittit, ut homo perpendat quid habeat ex se ipso, quid item ex Deo. Vel, Descendunt usque ad abyssos, considerando tormenta inferni: ex quorum consideratione tolerabilia fiunt omnia mundi supplicia. Anima eorum sic afflictorum, in malis, id est in pœnis et culpis, quibus undique circumdantur homines in hac misera vita, in qua justus septies cadit in die, tabescebat, id est, tædio atque tristitia affecta et languens effecta est, sicut in Threnis ait Jeremias:39 Propterea in dolore mœstum factum est cor nostrum;40 ideo contenebrati sunt oculi nostri.
(27) Turbati sunt animo et moti sunt a recto judicio rationis sicut ebrius, sequendo impetus passionum, atque irrationabiles motus; et omnis sapientia eorum, quam tempore tranquillitatis videbantur habere, devorata est tempore persecutionis seu tentationis, ita quod actus rationis passioni succubuit, et insipientia eorum sapientiæ actum impedivit. Multi namque tempore pacis, quietis, prosperitatis et jucunditatis, virtuosi ac sapientes apparent; sed dum adversitas, inquietudo, et tribulatio eis supervenit, superantur, ratio cadit, sensualitas dominatur, virtus succumbit, et vitia prævalent. Unde et Christus de quibusdam ait in Evangelio: Hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.41 Et rursus alio in loco ait de eo, qui non facit quod scit esse agendum, sed ex passione aut persecutione cadit a medio rationis: Similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam supra arenam; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit;42 fuitque ruina ejus magna.43 Hæc autem præcipue jam dicuntur de rectoribus aliorum, qui propter varias causas atque negotia subditorumque imperfectionem, cadere solent a fortitudine mentis et recto judicio rationis, iræ et impatientiæ motum admittentes. Talibus ergo præsertim, imo omnibus nobis orandum est ut Deus cor nostrum quotidie in ipso confirmet, ne in adversis, atque turbulentiis aliorum frangatur: quia ut ait Apostolus ad Hebræos, Optimum est gratia stabiliri cor.4445 Inhonestum namque ac turpe est viro erudito, et maxime aliorum rectori, in adversis deficere. Propter quod in libro Job dicitur ei, qui videbatur propter adversa turbatus: Ubi est timor tuus, fortitudo tua, et patientia tua, et perfectio viarum tuarum?46
(28) Et clamaverunt ad Dominum : qui ut propheta Nahum testatur, Increpat mare et exsiccat illud;4748 quum tribularentur tantis adversis, dicentes cum Petro, Domine, salva nos, perimus. Nec frustra : nam et de necessitatibus eorum, id est prædictis periculis, eduxit eos :49 non enim sinit nos tentari supra id quod possumus. (29) Et statuit procellam ejus, id est, strepitum persecutionis, asperitatem adversitatis, et motum tentationis mutavit in auram, id est ventum leniter flantem : ita quod adversitatem mitigavit, et tranquillitatis serenitatem menti infudit. Non tamen tentationem penitus abstulit : quia, ut ait Augustinus, Persevera usque in finem, quoniam tentatio perseverat usque in finem. Sic ergo petamus unam auferri, ut aliam præstolemur. Et siluerunt fluctus ejus, id est, impugnationes tentationum cessaverunt ad tempus.
(30) Et lætati sunt in Domino homines exonerati a jugo tentationum. Unde in libro Tobiæ scriptum est : Non delectaris, Domine, in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.50 Et lætati sunt, gloriantes in Domino de sua liberatione, quia siluerunt fluctus persecutionum istarum. Hinc namque Tobias sanatus ait: Benedico te, Domine, quoniam tu castigasti me, et tu sanasti me.51 Apostolus quoque : Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.52 Et deduxit eos in portum voluntatis eorum, id est in pacem omnibus mortalibus desideratam, in perfectionem optatam, ad conscientiæ securitatem, ad tranquillitatem dulcissimam, et post hujus vitæ decursum ad patriam electorum. Qui enim adversa fortiter tolerat, et in tristibus causis Christo fidelis ac stabilis permanet, ad hunc portum pacis ac consolationis perduci meretur. Propter quod dicit Salvator discipulis : Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit;53545556 sed tristitia vestra vertetur in gaudium.57 Et Apostolus ad Corinthios ait:58 Scitote, quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Itemque: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.
(51) Confiteantur Domino misericordiæ ejus, etc., eo quod post tantam persecutionem, tantam pacem largitus sit. (52) Et exaltent eum, id est, magnifice verbo et opere eum honorent, in ecclesia plebis, id est in congregatione fidelium; et in cathedra seniorum, id est in loco ac sede superiorum, laudent eum, qui sedent in cathedra tali. Vult ergo Propheta, ut omnes Deum unanimiter laudent, magni et parvi, superiores et inferiores, quemadmodum in Apocalypsi dicitur: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni. Et Apostolus ad Romanos: Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum.5960
(53) Posuit flumina in desertum, id est, Deus fluenta gratiæ atque doctrinæ in corda gentilium derivavit. Gentilitas namque desertum vocatur, juxta illud Isaiæ: Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo.61 Demum, dum Deus mentem nostram cœlitus gratia sua perfundit, flumina ponit in desertum, Et exitus aquarum, id est Synagogam Judæorum, quæ aliis pluviam prædicationis influere consuevit, posuit in sitim, quoniam propter incredulitatem ipsorum privati sunt vera sapientia Christi. Et huic simile est quod Christus testatur: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant. In Christi namque adventu cœpit Judæa excæcari, quæ ante videbat; gentilitas quoque illuminari, quæ ante caligabat. Nam quem Judæi futurum credebant, præsentem non noverant; gentiles vero per prædicationem Christi et Apostolorum radio sapientiæ illustrati sunt. Ideoque in Isaia habetur: Quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt, contemplati sunt.62
Posuit etiam Deus (54) Terram fructiferam in salsuginem: id est, Judæam seu Synagogam olim doctrina et vita fecundam, fecit siccam et sterilem, abstrahendo a populo Judæorum gratiæ infusionem, quemadmodum in Osee vaticinio inducitur: Radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Hoc autem fecit a malitia inhabitantium in ea, id est propter peccata populi hujus, secundum quod rursus Osee testatur: Abjiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt vocem ejus. Et per Jeremiam Dominus ait: Computrescere faciam superbiam populi hujus pessimi, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui.
(55) Posuit desertum, id est gentilitatem, in stagna aquarum, id est in stabilem exuberantiam spiritualium gratiarum atque cœlestium doctrinarum: nam ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia; et terram sine aqua, id est gentes quondam sine divina illuminatione et gratia exsistentes, posuit in exitus aquarum, id est, tam copiosam gratiam eis per prædicationem Apostolorum infudit, quod etiam ipsi alios docere atque convertere potuerunt. Unde ad Ephesios Apostolus: Revelatum est, inquit, sanctis Apostolis et Prophetis in spiritu, esse gentes coheredes et concorporales promissionis Dei in Christo Jesu. (56) Et collocavit Deus illic, id est in prædicta affluentia gratiæ atque doctrinæ cœlestis, esurientes justitiam, qui avide receperunt fidem catholicam, et verbi cœlestis prædicationem, quemadmodum in Actibus Apostolorum de Thessalonicensibus scriptum est: Nobiliores ex eis cum omni aviditate susceperunt verbum Domini, quotidie scrutantes Scripturas. Et constituerunt civitatem habitationis, id est Ecclesiam militantem: quæ est civitas Dei et domus Christi, ex fidelibus collecta atque constructa.
(57) Et ipsi Apostoli, ac successores et imitatores eorum, seminaverunt agros, id est, homines in mundo morantes fecundaverunt et impleverunt verbo Dei, mittendo in corda ipsorum Evangelium Salvatoris. Ut enim apud Matthæum Christus asseruit, Semen est verbum Dei, ager vero est mundus.63 Apostoli autem hoc semine mundum impleverunt, quemadmodum in Isaia dictum est:6465 Florebit et germinabit Israel, et implebit faciem orbis semine. Hujus seminis fructum non protulerunt Judæi, sed gentes: et ideo Christus apud Matthæum eis locutus est, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.66 Et plantaverunt vineas, id est, Ecclesias particulares fundaverunt in Christo. Nam Petrus plantavit vineam Christi in Italia, Joannes in Asia, Thomas in India. Quod autem Ecclesia appelletur vinea, constat ex eo quod in Isaiæ habetur vaticinio: Vinea Domini exercituum, domus Israel est.67 Et fecerunt fructum nativitatis, id est, multos genuerunt in Christo, quemadmodum ait Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.68 Tot enim spiritualiter genuerunt, quot ad Christum converterunt.
(58) Et benedixit eis Deus, id est, gratiam copiosam contulit eis, prout in Actibus Apostolorum legitur:69 Discipuli replebantur gaudio et Spiritu Sancto; et multiplicati sunt nimis merito et numero, secundum quod Lucas in Actibus dicit: Dominus quotidie augebat qui salvi fierent.70 Et jumenta eorum, id est idiotas et simplices, jugum Domini super se humiliter bajulantes, non minoravit: nam talium plures a Deo electi sunt, quam nobilium et sapientium. Unde ad Corinthios dicit Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos;71 sed quæ stulta et abjecta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes.
(59) Et pauci facti sunt fideles in aliquibus locis atque Ecclesiis, per occisionem eorum a tyrannis ac impiis; et vexati sunt a tribulatione malorum, qui pios affligunt, et dolore eis inflicto a tyrannis et perfidis. Sæpe namque infideles urbes et villas, terras atque Ecclesias Christianorum vastaverunt, destruxerunt, et fideles occiderunt. (40) Effusa est contentio super principes: id est, majores persequentium Christianos, in contentionem versi sunt, vel contra se invicem, vel contra veritatem fidei christianæ, vel contra principes christianos; et errare fecit, id est permisit, eos Deus in invio, id est in infidelitate, in qua nulla est via perveniendi ad ultimum finem, et non in via, id est in fide vera, quia nec fidem habuerunt. (41) Et adjuvit pauperem de inopia: id est, populum gentilem, spiritualibus divitiis destitutum, sublevavit de ista penuria, ditans eum spiritualibus bonis; et posuit eos sicut oves familias: id est, sic eos in domo sua (quæ est Ecclesia) collocavit, pavit et custodivit, quemadmodum pastor oves suas custodit, locat et alit. Unde apud Joannem Christus: Alias, inquit, oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere.72 Vel, Adjuvit pauperem, id est humilem, de inopia, exaudiendo precem ipsius.73 Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Porro in tantum adjuvat eum de inopia, ut dicat in Evangelio:74 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Quid ergo hoc paupere ditius, cui promissa est cœlestis regni possessio? Merito igitur ait Tobias: Noli timere, fili mi:75 pauperem quidem vitam gerimus, sed habebimus multa bona, si timuerimus Deum. Et Apostolus ad Corinthios:76 Altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum.
(42) Videbunt recti, id est, prædictas misericordias Dei justi intelligent, et lætabuntur in Deo propter beneficia ejus tam copiosa; et omnis iniquitas, id est omnis iniquus contra veritatem et contra justos impudenter insolenterque garriens, scilicet dæmon, tyrannus, falsus frater, atque hæreticus, oppilabit, id est claudet, os suum, quoniam ab ipsa veritate vincetur, et confundetur, et tandem a Christo reprobabitur atque damnabitur.77 Propter quod apud Isaiam Dominus ait superbo :78 Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis. Sæpe etiam impii qui justis detrahunt, dum conversationem eorum sanctam conspiciunt, silent a malo, eosque interdum commendant quibus detrahebant. Hinc enim princeps Apostolorum ait : Hæc est voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.79
(45) Quis sapiens, et custodiet hæc? id est, qui vere sapiens est, ista memoriter retinebit, spiritualiter sumet, seque inopem reputabit ; et intelliget misericordias
Domini? id est, multiplicem gratiam sibi ac ceteris præstitam diligenter pensabit, per experientiamque cognoscet, quam pius et clemens sit Dominus, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis.8081 Et huic simile est quod Osee propheta dicit : Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?82 Sed videtur contrarium quod in Evangelio Veritas adstruit : Confiteor, inquiens, tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus.8384 Et respondendum, quod Christus loquitur ibi de sapientibus hujus mundi, quorum sapientiam Deus stultam facit. Nunc autem fit sermo de vere sapientibus, a Spiritu Sancto illuminatis.85
Footnotes
-
Rom. vii, 23-25. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Hebr. iv, 11. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
-
Baruchum, 38. ↩
-
Jer. xxx, 21. ↩
-
Matth. xxv, 29. ↩
-
Is. xl, 28, 29. ↩
-
Ps. XVI, 15. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Is. xlii, 6, 7. ↩
-
Luc. 1, 79. 11 ↩
-
Zach. vii, 11, 12. ↩
-
Sap. v, 7. ↩
-
Eccle. ii, 26. ↩
-
1 Petr. 1, 18, 19. ↩
-
1 Joann. m, 8. ↩
-
Is. xiii, 16. ↩
-
Osee xii, 4. ↩
-
Is. XLVIII, 4. ↩
-
Jer. III, 12. ↩
-
Joann. I, 1. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Ezech. XVIII, 20. ↩
-
1 Joann. IV, 14. ↩
-
Sap. XVI, 12. ↩
-
Ps. XV, 2. ↩
-
Ps. XLIX, 23. ↩
-
Ps. LXX, 23. ↩
-
Apoc. XVII, 1, 15. ↩
-
II Par. xxviii, 9. ↩
-
Jer. ↩
-
Job xx, 6, 7. ↩
-
Is. xiv, 15. ↩
-
Jer. xxxi, 30. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
II Cor. xii, 2, 7. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
Thren. v, 17. ↩
-
Luc. viii, 13. ↩
-
Matth. vii, 25. ↩
-
Matth. vii, 26, 27. ↩
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Job iv, 6. ↩
-
Nahum 1, 4. ↩
-
Nahum i, 4. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
Tob. xi, 17. ↩
-
II Cor. i, 3, 4. ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
Matth. viii, 25. ↩
-
Matth. vii, 26, 27. ↩
-
Luc. xviii, 13. ↩
-
Joann. xvi, 20. ↩
-
II Cor. 1, 7. ↩
-
Rom. xv, 5, 6. ↩
-
Apoc. xix, 5. ↩
-
Is. xxxv, 1. ↩
-
Is. lii, 15. ↩
-
Luc. vii, 11; ↩
-
Is. xxvii, 6. ↩
-
Matth. xiii, 38. ↩
-
Matth. xxi, 43. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
1 Cor. iv, 15. ↩
-
Act. xiii, 52. ↩
-
Act. ii, 47. ↩
-
1 Cor. i, 26, 27. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
Tob. iv, 23. ↩
-
II Cor. viii, 2. ↩
-
II Cor. ii, 47. ↩
-
Is. xxxvii, 29. ↩
-
1 Petr. II, 15. ↩
-
II Cor. I, 3. ↩
-
II Par. xxx, 9. ↩
-
Osee xiv, 10. ↩
-
Luc. X, 21. ↩
-
Matth. XI, 25; ↩
-
I Cor. I, 20. ↩
Chapter 187 of 244