Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO LITTERALIS EJUSDEM PSALMI CENTESIMI SEXTI.

QUIDAM autem hunc psalmum ad litteram exponunt de solis Judæis, corporalibusque periculis, a quibus divinitus liberati sunt : et est expositio ista satis infructuosa, nec litteræ consonat in quibusdam. Ait itaque : Confitemini Domino, etc., sicut expositum est. Dicant qui redempti sunt a diversis periculis, a Domino Deo Israel, quos redemit de manu inimici et tyranni, eos qualitercumque affligentis. De regionibus in quibus erant dispersi, congregavit eos, reducendo eos in terram patrum suorum, sicut per Ezechielem dixit :1 Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de nationibus, et inducam vos in terram vestram ; a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, id est a terris Judææ vicinis ex omni latere ejus, secundum quod quædam terræ respectu ejus sunt orientales, quædam occidentales, etc., in quibus quidam Judæorum fuerunt dispersi, et a quibus reducti sunt.

Erraverunt in solitudine, id est in deserto, in inaquoso, id est in loco sicco, quia in desertis nullæ aut modicæ aquæ reperiuntur. Viam civitatis habitaculi, id est iter tritum ac certum ad civitatem aliquam ducens, in qua secure habitare possent, non invenerunt, quia in locis deserti non inveniuntur itinera strata. Et quia ex tali deviatione sequitur fames ac sitis, ideo subditur : Esurientes et sitientes panem et potum corporeum, anima eorum in ipsis defecit a naturali vigore. Et clamaverunt ad Dominum pro recto meatu. Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis, in qua tuto manerent. Propterea, Confiteantur Domino misericordiæ ejus, etc. Quia satiavit animam inanem, id est hominem, vacuum ventrem habentem, et animam, id est hominem, esurientem satiavit bonis cibi ac potus.

Deinde ponitur liberatio a captivitate : Sedentes in tenebris, id est in carceribus tenebrosis, et umbra mortis : nam talia loca sunt morti similia, propter afflictiones gravissimas; vinctos in mendicitate, id est parco victu, et ferro, id est catenis : captis enim datur modicus cibus. Hos ergo redemit, qui ideo capti erant, Quia exacerbaverunt eloquia Dei, etc. Et eduxit eos de tenebris, id est prædictis ergastulis, et umbra mortis, id est misera vita captivitatis, quæ morti est similis, et vincula eorum, quibus erant ligati, dirupit, quia contrivit portas æreas, quibus erant conclusi.

Omnem escam corporalem abominata est anima eorum, ex gravi corporis infirmitate, et appropinquaverunt usque ad portas mortis, id est ad agonem, quia sanari se posse desperaverunt. Misit verbum suum, id est, dicendo præcepit, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum, id est de languoribus mortem inducentibus.

Consequenter agitur de liberatione a tempestatibus atque periculis maris. Qui descendunt mare in navibus, ad navigandum in eo, facientes operationem in aquis multis, id est in mari diversos labores exercentes. Ipsi viderunt opera Domini, quæ natant in mari, scilicet pisces et alia quædam insolita, quæ frequenter apparent in mari. Unde subjungitur, et mirabilia ejus viderunt in profundo maris, videlicet monstra, belluasque marinas. Dixit Deus, et stetit, id est, surrexit atque invaluit, spiritus procellæ, id est ventus et motus tempestatis, et exaltati sunt fluctus ejus, id est, in altum ascenderunt, et intumuerunt gurgites maris. Ascendunt usque ad cælos, id est, mari sic intumescente, naves et nautæ in eis exsistentes, ascendunt in magnam altitudinem aeris, et descendunt usque ad abyssos, id est in magnam maris profunditatem, secundum quod fluctus descendunt; anima eorum, id est nautarum, in malis pœnæ tabescebat, propter pericula imminentia. Turbati sunt corde, et moti sunt corpore, timore atque tremore, sicut ebrius qui stare et ratione uti non potest perfecte; et omnis sapientia eorum devorata est, quia in tantis periculis nesciunt sibi consulere: quoniam magnæ passiones actum rationis impediunt, eo quod virtutem phantasticam multum deordinent. Et statuit procellam ejus, id est, Deus tempestatem maris convertit, in auram, id est in ventum suavem et statum quietum;2 et siluerunt fluctus ejus, id est, fluctus maris a suo strepitu cessaverunt. Et lætati sunt nautæ, quia siluerunt hi fluctus; et deduxit eos Deus in portum voluntatis eorum, id est in portum optatum.

Posuit Deus flumina in desertum, id est, aquas fluviorum fecit deficere, ita quod terra ante aquis irrigua, siccata est tanquam desertum; et exitus aquarum in sitim, id est, terram aquis fluentem, fecit sitibundam et sterilem. Terram fructiferam posuit in salsuginem, id est, sterilem fecit, a malitia inhabitantium in ea, id est propter incolarum ejus peccata. Posuit desertum in stagna aquarum, id est, terram aridam fecit aquosam, et terram sine aqua posuit in exitus aquarum, id est abundantem in aquis. Hæc omnia agit providentia Dei secundum exigentiam divinæ justitiæ et meritorum vitæ humanæ. Et collocavit illic, id est in terra aquosa et uberi, esurientes, id est fructibus terræ indigentes; et constituerunt civitatem habitationis, id est, loca habitabilia construxerunt juxta terram tam fertilem, quatenus eam colere, ejusque fructus percipere possent. Et seminaverunt agros, pro cibo acquirendo, et plantaverunt vineas, pro potu habendo, et fecerunt fructum nativitatis, id est, terram et vineas sic coluerunt, quod fructum convenientem protulerunt. Et benedixit eis, id est, hominibus dona suæ pietatis donavit; et multiplicati sunt nimis, in terra tam bona ex benedictione divina; et jumenta eorum non minoravit, id est, pecora multiplicavit.

Et iterum propter sua peccata recentia, pauci facti sunt numero, quia partim occisi sunt, aut alias perierunt, eo quod Deum venerati non sunt; et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore, ex pœna eis inflicta a pravis hominibus, et propter dolorem intrinsecum, quem conceperunt ex morte propinquorum suorum: per quorum interitum pauci effecti sunt. Effusa

30

33

34

35

36

37

38

39

40 est contentio super principes, id est, principes inter se discordes fuerunt; et errare fecit eos in invio, id est, Deus justo judicio permisit eos a recta ratione deficere, et non in via, quia nec in bona via dirigi meruerunt. Et adjuvit pauperem de inopia, ipsum ditando, et posuit sicut oves familias, id est, principibus inter se discordantibus, multiplicavit filios subditorum. Cetera patent in præcedenti articulo.

Si autem iste esset sensus a Propheta intentus, nescio cur in fine psalmi præsentis tam specialiter ac noviter diceret, Quis sapiens, et custodiet hæc? In quo utique innuit, psalmum præsentem aliquid singulariter mysticum, fructuosum, atque profundum continere. Idcirco non puto sensum istum tam superficialem ac rudem, a sancto Propheta finaliter aut principaliter fuisse intentum; sed quemadmodum asserit Augustinus, præcedentis articuli expositio vere exprimit sensum litteralem psalmi præsentis.

PRECATIO.

Te, Domine, præcipiente, sileant fluctus tempestatum vitæ nostræ, et statue procellam nostram in auram tranquillitatis et lætitiæ: ut in portum salutis te gubernatore deducti, nos misericordiæ tuæ opera confiteamur tibi.

Footnotes

  1. Ezech. xxxvi, 24. ↩

  2. flatum ↩

Chapter 188 of 244