Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI CENTESIMI SEPTIMI : PARATUM COR MEUM, DEUS.

TITULUS psalmi præsentis est: Canticum, psalmus ipsi David: id est, scriptura hæc seu iste tractatus, est canticum, quia spiritualem lætitiam continet; et psalmus, quoniam ad operationem bonam nos admonet: et convenit ipsi David secundum triplicem modum. Convenit enim sancto David prophetæ sicut auctori; et sicut ex circumstantia litteræ tangitur, psalmus iste est exsultatio David regis in Domino gloriantis, et ei de suis beneficiis gratias referentis, scilicet de victoria sibi a Deo concessa et restitutione regni Israel in statum bonum. Convenit etiam ipsi David, id est Christo per David significato: et hoc, secundum allegoricum intellectum. Multa namque contigerant sancto David in figura Domini Salvatoris. Convenit quoque David, id est Ecclesiæ seu unicuique Christiano pulchro interius ac manuforti in Domino. Sed quoniam expositio illa de Christo dulcior, fructuosior, devotiorque consistit, idcirco eam in primis introducere expedit.

CHRISTUS ergo secundum quod homo, Deo Patri in cunctis obediens, ait ad Patrem seu totam superbeatissimam Trinitatem: (1) Paratum cor meum, id est, voluntas mea tibi parere parata est, Deus Pater. Et resumit ad confirmationem ejus, quod dixit: paratum cor meum: paratum, inquam, ad agenda tibi placentia, paratum ad sustinendum humanæ redemptioni necessaria, paratum ad laudem, et paratum ad opus. Hinc enim apud Joannem Christus testatur: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me.1 Et apud Matthæum ait ad Patrem: Non sicut ego volo, sed sicut tu. Cantabo et psalam, id est, verbis atque operibus te laudabo, et tibi gratias agam, in gloria mea, id est in clara notitia laudibus mixta: quam notitiam mihi dedisti de tua bonitate ac majestate. Nisi enim quis Deum cognoscat, eum laudare non valet: propterea, sicut Christus homo seu anima Christi Deum excellentissime noverat in hac vita, sic perfectissime Deo decantavit, psalmumque dixit.2 Vel, Psallam in gloria mea, id est in omni dignitate gratiæ mihi infusæ, ita quod omnia bona meæ humanitati collata, in tuis præconiis occupabo, nec unquam a tuo honore cessabo, secundum quod apud Evangelistam professus sum, Ego quæ placita sunt ei, facio semper;34 et, Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum. Vel, In gloria mea, id est in beatitudine animæ meæ et glorificatione corporis mei.

(2) Exsurge, ad notitiam hominum et ad actum venerationis divinæ, psalterium, id est Evangelium seu doctrina mea evangelica, in qua divinæ majestatis sublimia decantavi, seu docui (quæ doctrina instar psalterii sonat suaviter in auribus Dei), et cithara, id est doctrina mea moralis, vita exemplaris, et passio mortis meæ. Hoc modo exsurge, quatenus hominibus hæc innotescant, eosque ad imitationem inducant. Exsurgam de loco sepulturæ diluculo, id est valde mane, secundum quod Lucas scriptum reliquit: Una sabbati valde diluculo venerunt mulieres, et invenerunt lapidem revolutum ab ostio monumenti; et ingressæ, non invenerunt corpus Domini Jesu.5 Unde et Marcus refert:6 Surgens Jesus mane prima sabbati.

(3) Confitebor tibi, id est, laudabo te, in populis Judæorum, Domine Pater: quibus per me ipsum prædicavi, et inter quos te semper laudavi, præcipue inter discipulos meos, qui erant Judæi; et psallam tibi per Apostolos et ceteros meos ministros in nationibus, id est in gentilibus ad fidem per illorum prædicationem conversis. Psallebat Christus in his gentibus Deo, dum misit Apostolos prædicare Evangelium regni inter gentiles.7 In Evangelio namque Deus summe laudatur. Hinc enim (referente Joanne) ait Patri unigenitus Filius:8 Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem, et notum feci hominibus nomen tuum. Sic autem laudavi te, (4) Quia magna est super cœlos misericordia tua, id est, copiose effusa est miseratio tuæ bonitatis super cives cœlestes. Et in ipsis refulget pietas tua, quoniam sola gratia sunt præservati a malo, et confirmati in bono. Et usque ad nubes veritas tua, id est, illuminatio evangelicæ veritatis seu infusio sapientiæ salutaris, sanctis Apostolis et prædicatoribus bonis (qui cœli dicuntur) impressa est, quemadmodum in Evangelio promisisti: Quum venerit, inquiens, ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.9

Deinde Propheta Christum alloquitur. (5) Exaltare super cœlos, Deus: id est, tu, Christe, verus Deus exsistens, qui in passione tantum conculcatus et humiliatus es, ascende super omnes cœlos, et redi unde venisti; et super omnem terram gloria tua: id est, per totum mundum divulgetur excellentia tua, prædicetur divinitas tua, et agnoscatur gloria tua, quemadmodum apud Isaiam prædictum est:10 Ecce exaltabitur servus meus, et elevabitur, et sublimis erit valde. Unde et rursus Isaias dicit: Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.11 Hoc etiam Christus commisit implere, post resurrectionem dicens Apostolis: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.12 Ut liberentur per fidem et observantiam legis tuæ dilecti tui, id est omnes a te ab æterno electi. Ideo enim Christus misit Apostolos prædicare ubique, ut salvarentur electi, juxta illud Apostoli:13 Omnia propter electos. (6) Salvum me fac dextera tua, id est in dextera tua, ita ut in dextera tua in cœlo resideam in bonis tuis potioribus atque cœlestibus, et exaudi me ista precantem.

Deus locutus est in sancto suo:14 id est, Pater locutus est nobis in Filio, qui est Sanctus Sanctorum. Quæ autem sequuntur, possunt esse verba Christi seu Dei Patris, vel totius superfelicissimæ Trinitatis. (7) Exsultabo, id est, in electis meis lætabor, quia beneplacitum est Domino in populo suo.15 Et apud Jeremiam testatur: Lætabor super eis quum benefecero eis.16 Et dividam Sichimam, id est gentilitatem, quosdam gentilium convertendo clementer ad fidem, alios juste relinquendo. Non enim omnium est fides. Et in Actibus Apostolorum legitur Paulus a Spiritu Sancto prohibitus loqui verbum Dei in Asia.17 Et convallem Tabernaculorum dimetiar, id est, populum Judæorum discernam, quosdam eorum convertendo, et ceteros deserendo.18 Reliquiæ enim per electionem salvæ factæ sunt, secundum Apostolum.19 Et apud Joannem dixit Christus: Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegerim.20 Per Sichimam autem intelliguntur gentiles, quia in terra Sichimorum morabantur pagani; per convallem vero Tabernaculorum designantur Judæi, quoniam (sicut in Genesi legitur) Jacob de Syria rediens, in hoc loco fixit tentoria, propter quod vocavit eum Socoth, id est tabernacula.

(8) Meus est Galaad, id est congregatio martyrum, qui proprii sanguinis effusione testimonium præbuerunt fidei christianæ.2122 Galaad nempe interpretatur, acervus testimonii. Et meus est Manasses: id est, populus temporalium atque carnalium obliviscens, et divina contemplans ac cœlestia appetens, ad gregem pertinet electorum meorum. Manasses namque interpretatur oblivio. Et Apostolus ait: Quæ posteriora sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum. Et Ephraim, id est populus in bonis operibus fertilis, est susceptio capitis mei, id est, a me suscipitur, quia acceptus est mihi. Ephraim enim interpretatur fertilitas. (9) Juda rex meus: id est, populus confessorum, est rector corporis mei mystici, puta Ecclesiæ. Per confessores enim, qui vita et verbo Dominum profitentur ac laudant, alii gubernantur. Propter quod Dominus per Jeremiam loquitur: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.2324 Moab lebes spei meæ. Moab interpretatur, ex patre. Per quod intelliguntur electi, de quibus dicit Evangelista:25 Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, etc., sed ex Deo nati sunt.2627 Unde et Christus: Omnis, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur.282930 Hi ergo sunt lebes seu olla spei ipsius Christi, quia per eos impletur illud, propter quod ipse sanguinem proprium fudit. Ipsi namque salvantur, et ita per eos Christus reparat gloriam et glorificationem Patris, per lapsum primorum parentum amissam. (10) In Idumæam, id est in terram gentilium, extendam calceamentum meum, id est naturam meam humanam, quæ erat velut calceamentum divinitatis. Hoc calceamentum Christus in Idumæam extendit, dum per totum orbem se ipsum prædicari, et ad aliorum notitiam ferri fecit, sicut de Paulo in Actibus ait: Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram regibus et principibus.31 Mihi alienigenæ, id est gentiles olim alieni a Deo et fide, qui aliquando non populus, amici facti sunt, per prædicationem Apostolorum credendo in me. Propter quod ad Ephesios talibus scripsit Apostolus: Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei.3233 Et rursus ait: Vos qui eratis longe, nunc facti estis prope in sanguine ejus.34 Unde et Balaam in Numerorum libro prædixit: Erit Idumæa possessio ejus. Sed quoniam ista facta sunt, non virtute humana et naturali, sed divina et supernaturali, ideo Christus ut homo subjungit: (11) Quis deducet me in civitatem munitam? id est in urbem Romanam (quæ erat caput et domina mundi: de qua per Isaiam prædictum est, Civitatem sublimem humiliabit). Quasi dicat: Hoc humana virtute fieri nequit, ut civitas ista convertatur ad me. Verumtamen divina virtute factum est per prædicationem Petri et Pauli, sicut Isaias disseruit: Conculcabit eam pes pauperis, id est Petri piscatoris, gressus egenorum, id est introitus Petri et Pauli.35 Quis deducet me usque in Idumæam, ut tota terra recipiat super se jugum meum, et credat in me? (12) Nonne tu, Deus, hæc facies, qui repulisti nos? id est, qui corpus meum mysticum ex gentibus congregatum, multo tempore deviare permisisti, antequam converterentur, quando et nondum erant corpus mysticum actualiter, sed per prædestinationem:363738 quemadmodum in Actibus Apostolorum asserit Paulus, Prioris ignorantiæ tempora despiciens Deus. Vel, Repulisti nos, id est, corpus meum et animam, quoad vires inferiores, in passione quodammodo dereliquisti, ita ut proclamarem: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris: id est, ista non facies in nostra virtute, seu viribus creaturæ, sed potestate divina. Dicitur autem Deus exire, non motu aut loco, sed operatione.

Deinde orat Christus, in quantum passibilis fuit, pro reunione corporis sui ac animæ. (15) Da nobis auxilium de tribulatione, id est, de morte mihi in passione illata resuscita me: quod a te solo petere debeo, quia vana salus hominis, id est, homo purus veram salutem conferre non potest, nec aliquem liberare. Imo qui sperat ab eo salutem, vanus et stultus est. (14) In Deo faciemus virtutem, id est, divina potestate iterum uniemur, et de sepulcro egrediemur, atque in cœlos ascendemus, o anima mea et corpus meum; et ipse Deus ad nihilum deducet inimicos nostros, id est populum Judæorum, privando eum gratia in præsenti, et gloria in futuro, atque per Romanos pro magna parte eum interimendo.

Act. xvii, 30.

Matth. xxvii, 46.

Jer. xvii, 5.

Footnotes

  1. Joann. vi, 38. ↩

  2. Matth. xxvi, 39. ↩

  3. Joann. vi, 50, 49. ↩

  4. Joann. VIII, 29. ↩

  5. Luc. XXIV, 1-3. ↩

  6. Marc. XVI, 9. ↩

  7. Matth. XXVIII, 19, 20. ↩

  8. Joann. XVII, 4, 6. ↩

  9. Joann. XVI, 13. ↩

  10. Is. LII, 13. ↩

  11. Is. XLII, 12. ↩

  12. Act. I, 8. ↩

  13. II Tim. II, 10. ↩

  14. Hebr. I, 2. ↩

  15. Ps. CXLIX, 4. ↩

  16. Jer. XXXII, 41. ↩

  17. Act. xvi, 6. ↩

  18. II Thess. 11, 2. ↩

  19. Rom. xi, 5. ↩

  20. Joann. xiii, 18. ↩

  21. I Petr. 11, 10. ↩

  22. Gen. xxxiii, 17. ↩

  23. Jer. iii, 15. ↩

  24. Jer. iii, 15. ↩

  25. Num. xxiv, 18. ↩

  26. Joann. 1, 13. ↩

  27. Joann. i, 13. ↩

  28. Matth. xv, 13. ↩

  29. Is. xxvi, 5. ↩

  30. Philipp. 11, 13. ↩

  31. Act. ix, 15. ↩

  32. Ephes. ii, 19. ↩

  33. Ephes. ii, 19. ↩

  34. Ibid. 13. ↩

  35. Is. xxvi, 6. ↩

  36. I Petr. ii, 10. ↩

  37. Philipp. iii, 13. ↩

  38. II Thess. iii, 2. ↩

Chapter 189 of 244