Articulus 14
EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI CENTESIMI SEPTIMI TROPOLOGICA, IN QUA BREVITER TANGITUR LITTERALIS EXPOSITIO EJUS.
PSALMUS iste contextus est ex duorum psalmorum particulis. Prima enim pars psalmi hujus usque ibi, Salvum fac dextera tua, accepta est ex psalmo quinquagesimo sexto, qui incipit: Miserere mei, Deus, miserere mei. Reliqua vero pars ejus accepta est ex psalmo quinquagesimo nono, cujus exordium est: Deus, repulisti nos.
Moraliter autem competit psalmus iste Ecclesiæ, cuilibetque devoto, grato et fervido amatori, qui ex sanctæ caritatis fervore modum ignorante, et de dilecto plenissime confidente, ait ad Dominum: Paratum est cor meum, Deus, paratum est cor meum, ut agam et patiar omnia tibi placentia. Oro ut fiat voluntas tua in me: quidquid placuerit tibi, hoc erit optimum mihi cunctis diebus, quibus subsisto. Commendo me tibi, tuæ voluntati relinquo et offero me totum. Ecce in isto consistit tota nostra perfectio. Quo enim cor nostrum paratius est ad omnia Deo placentia, tanto Deo similiores carioresque sumus, et omnia quæ postulamus, facillime acquiremus. Hæc namque cordis promptitudo ex fervida dilectione procedit, et tanto sunt opera nostra interiora et exteriora vehementius meritoria, quanto ex corde paratiore seu promptitudine ampliore nascuntur; et tanto est ista præparatio major, quanto fuerit amor privatus minor, atque divina dilectio major. Hinc namque ad Corinthios dicit Apostolus: Non ex tristitia aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. Et in libro Paralipomenon David locutus est: Tu autem, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Cantabo, verba divini præconii proferendo; et psallam, opera sancta prosequendo, in gloria mea, id est in spirituali lætitia. Vel, In gloria mea, id est in conscientia pura. Nam gloria nostra
II Cor. ix, 7.
I Par. xxviii, 9.
II Cor. i, 12.
Matth. vi, 10. hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, secundum Apostolum. Ista ad litteram conveniunt sancto David, qui propter beneficium restitutionis regni sui in bonum statum, gratias agit Deo, offerens se paratum ad universa Deo accepta.1
Exsurge, psalterium et cithara. In his enim musicis instrumentis laudavit Deum. Exsurgam diluculo, id est, mane consurgam de lecto, ut Domino psallam et obsequar. — Spiritualiter vero per psalterium, quod habet decem chordas, atque a superiori parte reddit sonum, intelligitur custodia præceptorum Decalogi, quæ a cælo donata et jussa sunt nobis:2 quorum utique observatio dulcius sonat in auribus Dei, quam omnia musica instrumenta. Per citharam vero, quæ sex chordas habet vel septem, et ab inferiori parte efficit sonum, intelliguntur opera misericordiæ, quæ circa corporis indigentiam occupantur, atque ad vitam spectant activam. Est igitur sensus: Exsurge, psalterium, id est, observatio præceptorum Altissimi, excitare et esto in me, ut per te Deum collaudem. Sic quoque exsurge, et cithara, id est operum misericordiæ exsecutio.3 Nam, Benefacit animæ suæ vir misericors;4 et, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et ideo in Tobia habetur: Quo modo potueris, ita esto misericors;5 et in libro Job, Ab infantia crevit mecum miseratio.6 Exsurgam a lecto, a peccato, ab acedia, diluculo, id est in principio auroræ, in infusione illuminationis divinæ. Hinc enim in Ecclesiastici libro inducitur: Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum.7 Isaias quoque, De mane, inquit, vigilabo ad te.8
Confitebor tibi in populis, Domine, id est, coram aliis te laudabo, et psallam tibi in nationibus, id est, præsentibus aliis te honorabo. Non erubescam nomen tuum coram hominibus, quoniam tu dixisti: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo.910 Et in Matthæo:11 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Interdum etiam debemus Domino confiteri nostra peccata in populis, quando videlicet peccata manifesta sunt. Quia magna est super cœlos, id est super omnes qui in terra cœlestem atque angelicam vitam ducunt, quorum conversatio est in cœlis, misericordia tua:12 quidquid enim boni in eis est, ex tua ordinatione et bonitate manavit, dependet, et conservatur. Vel, Super cœlos, id est Beatos in patria, quoniam ipsi per misericordiam beatitudinem suam adepti sunt. Et usque ad nubes, id est angelos sanctos, veritas tua, id est illuminatio tua, pertingit. Nam secundum Dionysium capitulo 15 Cœlestis hierarchiæ, per nubes sacra Scriptura intelligit angelos, quoniam ipsi primo et immediatius, copiosiusque summæ lucis radios suscipiunt, eosque transfundunt in alios.
Exaltare super cœlos, Deus, id est, ab omnibus civibus patriæ cœlestis, adoreris, magnificeris, atque lauderis, et super omnem terram, id est in tota militanti Ecclesia, augeatur et semper exsistat gloria tua, id est clara nominis tui notitia, laudatio gloriosa, veneratioque præclara, quatenus omnes convertantur ad te, et tibi obediant, gloriamque persolvant; ut liberentur dilecti tui ab omni periculo. Salvum fac me dextera tua, id est per benignam tuam subventionem ac gratiosam præsentiam, et exaudi me ista precantem.
Deus locutus est per inspirationem internam seu angelicam revelationem, in sancto suo Propheta, scilicet me, seu alio quocumque, hoc quod sequitur: Exsultabo et dividam Sichimam, etc., cujus expositio in præcedenti articulo posita est. Deus enim divisit atque dimensus est Sichimam et convallem Tabernaculorum per prædicationem primitivæ Ecclesiæ, et ita Ecclesia aliquo modo divisionem hanc fecit electorum a reprobis, juxta sensum expositum. Similiter ipsa dicere potest: Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei: quoniam populi sancti et christiani per Galaad et Manassen ac Ephraim designati, prout in præcedenti articulo dictum est, ad unitatem et mysticum corpus Ecclesiæ pertinent, scilicet martyres significati per Galaad, oblitores temporalium rerum figurati per Manassen, operatores idonei per Ephraim denotati. Et de Ephraim ait Ecclesia, quod sit susceptio capitis sui, id est, a Christo capite suo populus fecundus in bono suscipitur. Juda, id est populus Domino confitens verbo ac opere, est rex meus, id est rector membrorum Ecclesiæ, quia a talibus inferiores regendi sunt. Moab, id est populus ex patre genitus, scilicet filii summi Patris, lebes spei meæ: quia in talibus confidit Ecclesia quod salvabuntur, eo quod scriptum sit in prima Canonica Joannis: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen Dei manet in eo.13
Deinde Ecclesia ait: In Idumœam extendam calceamentum meum, id est, pedes meos ad gentiles extendam, prædicando per totum mundum, quemadmodum dicit Apostolus:14 Ecce convertimur ad gentes. Mihi alienigenœ amici facti sunt, id est, gentiles per caritatem unum facti sunt mecum in Christo. Omnes namque fideles per caritatem uniuntur in Deo, quia (ut ait Apostolus) Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum.15 Unde et in Zacharia prædictum est:16 Consilium pacis erit inter duos illos. In Ecclesia equidem Christi, duo populi caritative adunati sunt, utpote Judæi et gentiles. Et ecce quam amicissimi atque carissimi facti sunt conversi ex gentibus, primitivæ Ecclesiæ quæ ex Judæis constabat. Paulus enim Philippensibus scribens:17 Fratres, inquit, mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona;18 et alibi, Libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris; rursusque, Tunc nos vivimus, si vos statis in Domino.19
Sed quia ista progressio et prædicatio Ecclesiæ per universum mundum facta est, non virtute humana, sed potestate divina, ideo subdit Ecclesia in persona prædicatorum suorum: Quis deducet me in civitatem munitam? Et patet sententia ex prædictis. Da nobis auxilium de tribulatione, id est adversus omnes persecutiones et adversitates, ne opprimamur a malis, sed patientiam conservemus, atque per eam omnia dura vincamus. In Deo, id est per gratiam Dei, faciemus virtutem, resistendo mundo, carni ac dæmoni, atque divina mandata servando. Et ipse ad nihilum deducet, id est, conteret ac deficere faciet, inimicos nostros visibiles et invisibiles: secundum quod ad Romanos scriptum est, Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.20
Demum omnia ista conveniunt sancto David, sicut et ceteris Sanctis, secundum sensum jam explanatum usque ad id, Deus locutus est in sancto suo. Hæc ergo de David litteraliter exponenda sunt.
Ait itaque: Deus locutus est in sancto suo: id est per Samuelem et Nathan prophetam. Dixit et promisit mihi, quod ego David exsultabo et dividam, id est, cum lætitia metiar, Sichimam, id est spolia terræ Sichimorum, servis et adjutoribus meis mecum contra illam pugnantibus; et convallem Tabernaculorum, id est locum qui dicitur Socoth juxta Jordanem, dimetiar, id est, filiis Israel restituam, dando unicuique debitam partem. De hac namque convalle expulit David Philistæos, qui eam injuste possederant.21 Sed quoniam David hæc fecit adjutorio populi sui, eorum præcipue qui magis bellicosi ac fortes fuerunt; idcirco nominat tribus illas, quæ ei adjutorium præbuerunt. Meus est Galaad, id est populus habens terram Galaad in possessionem trans Jordanem: qui erant nominati in robore propter Jair et Jephthe de illa terra exortos;22 et meus est Manasses, id est populus ex filio Joseph dicto Manasses progenitus:23 qui populus erat famosus propter Gedeonem ex illa progenie natum.24 Et Ephraim susceptio capitis mei: id est, populus ex Ephraim genitus, a me principaliter acceptatur: quoniam numerosus atque25 fortissimus erat, et Josue de hac tribu fuit, prætulitque Jacob Ephraim ipsi Manassæ.26 Juda rex meus : quia de Juda principes erant ; Moab lebes spei meæ : id est, per adjutorium Dei confido Moabitas expugnare ac possidere, quemadmodum possidetur olla a patrefamilias. Hoc etiam factum est :27 nam Moabitæ servierunt David sub tributo. In Idumæam, id est in terram Edom, in qua moratus est Esau, extendam calceamentum meum, id est, illam intrabo et calceatus per eam meabo, subjiciens eam imperio meo.28 Mihi alienigenæ, id est gentes in circuitu Judææ manentes, amici facti sunt, id est confœderati, postulantes sibi pacem dari a me.
Quoniam vero David cognovit ista se non posse implere propria potestate, sed adjutorio Dei, ideo subdit : Quis deducet me in civitatem munitam muris ac portis ? quis deducet me usque in Idumæam, ut eam mihi subjiciam ? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, id est, qui præteritis temporibus permisisti populum Israel graviter multipliciterque affligi ? Cetera elucescunt ex præinductis.
Ecce psalmum in exordio sui spirituali lætitia plenum, et fervido amatori suavem audivimus. Et omnino conandum est nobis taliter in divino amore succrescere, ut vere dicamus : Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Decet namque rationalem creaturam Creatori suo perfecte esse subjectam, et toto desiderio ad ipsius beneplacitum promptam. Debet quoque quilibet nostrum se ipsum hortari, excitare et inflammare ad Dei præconia atque obsequia dicendo : Exsurge, psalterium et cithara. Unde ad Hebræos dicit Apostolus : Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.29 Debemus insuper omni hora firmum habere propositum indesinenter laudandi ac venerandi Altissimum, dicentes intra nos : Exsurgam diluculo, et, Confitebor tibi in populis, Domine. In omnibus vero et super omnia decet, imo oportet nos Dei honorem intendere, in ejus laudibus exsultare, ejus beatitudini congaudere, secundum quod caritas divina efflagitat.
Demum, ut nos pertineamus ad gregem dominicum, studeamus spiritualiter esse Galaad, Manasses, Ephraim et Judas. Galaad namque efficimur, dum fidem nostram operibus attestamur, in tantum ut nullus dicere possit, quin bona sit fides illa, quæ talem conversationem suggerit et requirit. Manasses autem efficimur temporalia obliviscendo, cœlestiumque bonorum affectuose reminiscendo, quatenus sicut hortatur Apostolus, revelata facie gloriam Domini speculemur, nuncque quotidie in christiana sapientia illustremur, quam in tantum concupivit Apostolus, ut ad Philippenses dixerit :30 Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.31 Et omnino decet ut victum et quibus tegamur habentes, temporalium sollicitudinem relinquamus, atque in cœlestibus bonis totaliter occupemur.32 Efficimur autem et Ephraim in spiritualibus operibus fructificando, et opera spiritus efficaciter exercendo. Judas autem efficimur, Domino ore ac opere confitendo.
Postremo commemorandum est, quod circa illud, In Deo faciemus virtutem, dicit sanctissimus Hieronymus noster : Non habemus, inquit, spem nisi in Deo tantum. Non dicamus : Si istud aut illud mihi evenerit, unde habeo vivere ? Si senuero, si infirmus factus fuero, unde vivo ? Christum habes, et times ?33 Si volatilia pascit, dubitas quod possit te pascere ? Nos ergo omnem sollicitudinem projiciamus de cordibus nostris, et dicamus, In Deo faciemus virtutem : et ipse erit virtus nostra, et rector noster.
PRECATIO.
Deus, qui omne quod sincerum et mundum est amas, et castas fidelium mentes inhabitas, benignitatis munificentia ab omni nos contagione expurga : ut et in te semper paratum cor habeamus, et digni in gloria tua tibi cantemus et psallamus.34
Footnotes
-
II Reg. xxii. ↩
-
Exod. xx. ↩
-
Prov. xi, 17. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Tob. iv, 8. ↩
-
Job xxxi, 18. ↩
-
Eccli. xxxix, 6. ↩
-
Is. xxvi, 9. ↩
-
Luc. xii, 8. ↩
-
Matth. x, 32; ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
1 Joann. III, 9. ↩
-
Act. XIII, 46. ↩
-
Ephes. II, 14. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Philipp. IV, 1. ↩
-
II Cor. XII, 15. ↩
-
I Thess. III, 8. ↩
-
Rom. XVI, 20. ↩
-
II Reg. VIII, 1. ↩
-
Judic. X, 3; XI, 1. ↩
-
Gen. XLI, 51. ↩
-
Judic. VI, 15. ↩
-
Gen. XLVIII, 17-20. ↩
-
Num. XIII, 9, 17. ↩
-
II Reg. vii, 2. ↩
-
Gen. XXXVI, 8. ↩
-
Hebr. III, 13. ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
I Tim. VI, 8. ↩
-
Matth. VI, 26. ↩
-
II Reg. viii, 2. ↩
Chapter 190 of 244