Skip to the text

Articulus 15

EXPLANATIO LITTERALIS PSALMI CENTESIMI OCTAVI : DEUS, LAUDEM MEAM NE TACUERIS.

Est autem psalmi præsentis titulus iste:

In finem, psalmus David: id est, psalmus iste in finem qui Christus est, nos erigens, quia de eo conscriptus est, est ipsius David tanquam auctoris. Quod enim hic psalmus de Christo ad litteram loquatur, apostolica auctoritate probatur. Nam Petrus, referente Luca in Actibus, allegat scripturam hujus psalmi loquentem de Juda proditore, et pœna sibi inflicta propter peccatum quo tradidit Christum. Sic enim ait in Actibus: Exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit: Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David, de Juda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum.1 Et post pauca:2 Scriptum est, inquit, in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui habitet in ea; et episcopatum ejus accipiat alter. Hujus auctoritatis prima pars habita est in psalmo sexagesimo octavo;3 alia vero pars ejus continetur in psalmo præsenti. Petrus autem utramque scripturam conjungit, quoniam psalmus uterque de Christi loquitur passione.

Prima quoque pars auctoritatis istius explicat pœnam Judæorum, qui ad Christi emptionem et occisionem ex invidia moti sunt;4 secunda vero pars ejus exprimit pœnam Judæ, qui ad Christi venditionem ex avaritia motus est. Et sicut verba ementium atque vendentium commixtim narrantur ac describuntur, ita in psalmo hoc verba Judæ proditoris ac Judæorum ementium simul referuntur atque concurrunt.

CHRISTUS igitur, secundum quod aliquo modo viator erat, et passibilis, Patrem orat, dicendo: (1) Deus, laudem meam ne tacueris, id est, eam non celes, neque taceri permittas; sed tu qui vides me a Judæis vituperari et occidi, nec propriam gloriam quærere, sed omnia ad tuum honorem referre, fac mihi sicut facio tibi, ita ut gloriam meam et laudem atque justitiam aliis manifestes, eosque ad me laudandum convertas.5 Hoc est quod Christus deprecatur: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te.6 Hæc autem, o Pater, te postulo, quia os peccatoris, id est populi sacerdotalis, et os dolosi, id est Judæ proditoris, super me, id est contra me, apertum est. Sacerdotes enim concitaverunt plebem contra Christum, et multas blasphemias contra Christum locuti sunt ipsi cum suis fautoribus, dicentes: Insanit, quid eum auditis? Et alibi apud eumdem Evangelistam:7 Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?8 Judas quoque contra Christum os suum aperuit: Quid, inquiens, vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam?910 Et quod Marcus refert: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.11

(2) Locuti sunt Judæi et sacerdotes adversum me lingua dolosa, proferendo adulatoria, ut me caperent in sermone. Sic enim apud Matthæum dicunt: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.12 Et sermonibus odii circumdederunt me, dicentes ad me in die Palmarum:13 Audis quid isti dicunt? Et apud alium Evangelistam: Tu de te ipso testimonium perhibes;14 testimonium tuum non est verum. Et alibi: Nos scimus quia hic homo peccator est.15 Unde per Osee ait Salvator:16 Prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Et in Jeremia :17 Audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini et persequamur eum. Et expugnaverunt, id est, usque ad mortem persecuti sunt, me gratis, id est sine rationabili causa. Propter quod Pilatus Judæis dicebat :18 Nullam causam invenio in homine isto; sed neque Herodes.

(5) Pro eo ut me diligerent, id est pro beneficiis meis a me collatis, propter quæ me tenebantur diligere, detrahebant mihi, dicentes, Seducit turbas;19 et, Ecce homo vorax, potator vini, publicanorum et peccatorum amicus;20 et, Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.21 Ego autem orabam pro conversione eorum. Nam in cruce suspensus, dixit : Pater, ignosce illis. Unde in Isaia scriptum est :22 Et pro transgressoribus oravit. Christus enim implevit quod docuit, quoniam cœpit facere et docere.23 Docuit autem pro adversariis esse orandum : Orate, inquiens, pro persequentibus et calumniantibus vos.24 Ipse igitur pro inimicis suis obtulit precem.

(4) Et posuerunt adversum me mala pro bonis, id est, injurias verborum ac verberum intulerunt mihi, pro informatione qua eis regnum Dei annuntiavi, et multa coram eis miracula feci, ut converterentur ad fidem.25 Unde locutus sum eis : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod horum me lapidatis? Et per Jeremiam :26 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Et odium pro dilectione mea, id est, pro dilectione mea rependerunt mihi rancorem : quemadmodum in Osee legitur, Ego erudivi eos, et roboravi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.27 Hinc quoque apud Matthæum Christus ait : Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?2829

(5) Constitue super eum, id est populum Judæorum, peccatorem, id est principem malum, propter demerita populi hujus : quemadmodum in libro Job habetur, Regnare facit hypocritam propter peccata populi.30 Hoc impletum est, quando Caiphas pontifex fuit anni illius : qui merito appellatur peccator, quoniam dedit finale consilium de occisione Christi, dicendo : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo.31 Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum, ut dicit Joannes.32 Vel, Constitue super eum, id est populum istum, et etiam super Judam proditorem, peccatorem, id est diabolum, cujus voluntati deserviant perseverantes in malo. Hinc Christus apud Joannem asseruit : Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere.3334 Merentur enim dæmoni subdi, qui nolunt acquiescere Salvatori. Unde de Juda apud Lucam habetur :35 Intravit Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes. Et diabolus stet a dextris ejus, id est, cooperetur et in malo adsistat per suggestionem occultam, tam populo Judæorum quam proditori. Ex dæmonum enim suggestione concitati sunt persequi Christum. Hæc dicuntur non optando, sed prædicendo, et quid illi mereantur ostendendo. Ipsi enim meruerunt sic possideri a dæmone.

(6) Quum judicatur ipse Judas a Christo, exeat condemnatus. Hoc fuit impletum in Cœna. Protulit namque Christus judicium contra Judam, dum dixit in Cœna : Væ homini illi, per quem Filius hominis tradetur ; bonum ei esset, si natus non esset homo ille.36 Hoc autem judicio prolato, dedit Christus Judæ buccellam, qua sumpta, introivit in eum Satanas ; et exivit continuo37 de felicissimo illo Christi atque Apostolorum collegio ad filios tenebrarum, et tunc damnatus erat sententia Christi. Vel sic : Quum judicatur populus Judæorum seu proditor particulari judicio tempore mortis, vel universali judicio in die novissimo, exeat a conspectu judicis, condemnatus in ignem æternum. Et oratio ejus, id est sermo Judæ : oratio enim dicitur quasi oris ratio ; fiat in peccatum, id est, imputetur ei in culpam : sicut dum dixit, Ave, Rabbi, et, Quemcumque osculatus fuero, ipse est.38 Imo pœnitentia ejus versa est ei39

Matth. xxvii, 4, 5.

Ibid. vi, 12.

Ibid. 23-26.

Joann. xii, 5, 6. in desperationis peccatum. Quum enim dixisset, Peccavi, tradens sanguinem justum, desperavit, et laqueo se suspendit: quod fuit peccatum in Spiritum Sanctum. Nam secundum Hieronymum, magis peccavit desperando, et se ipsum occidendo, quam Christum tradendo. Vel, Oratio (id est petitio Deo oblata) fiat in peccatum, id est, Deo displiceat, et vitiosa exsistat; vel saltem occasio fiat culpæ majoris, eo quod contra formam a Christo præfixam oret. Christus namque, in oratione quam docuit, dixit: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic autem Judas non fecit: idcirco secundum Cassiodorum peccavit, dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos, etc., quoniam in fraterno fuerat odio.

Ibid. xxvii, 5.

Act. i, 18.

(7) Fiant dies ejus, scilicet Judæ, pauci. Nam statim se ipsum peremit ex desperatione, Christo dijudicato. Nam laqueo se suspendit, ut dicitur apud Matthæum; et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus, ut in libro Actuum inducitur. Et episcopatum ejus, id est apostolatum, accipiat alter, puta Matthias, qui pro eo in Apostolum est electus, prout in Actibus Apostolorum plenius recitatur. Unde episcopi dicuntur et sunt successores Apostolorum. (8) Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Horum utrumque simul factum est, eo suspenso: et merito. Nam, ut fertur, pro filiis et conjuge sustentandis atque ditandis furabatur ea quæ Christo dabantur, cujus ipse procurator fuit. Et huic consonare videtur, quod a Joanne scriptum est, ubi post verba Judæ quibus dixit, Quare unguentum hoc non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? subdit Evangelista: Hoc autem dicebat, non quia de egenis ad eum pertinebat, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

Deinde describitur pœna populi Judæorum, qui dici possunt filii Judæ, quoniam malitiam ejus imitati sunt. De quibus subjungitur: (9) Nutantes, id est gressu titubantes, et certum locum quo ire debeant, ignorantes, transferantur de propria terra filii ejus, id est Judæi, et mendicent, tanquam ab adversariis suis, scilicet Romanis, spoliati bonis immobilibus atque mobilibus; et ejiciantur de habitationibus suis ad terras alienas. Hæc omnia facta sunt eis a Tito atque exercitu Romanorum, quemadmodum per Osee prophetam Christus prædixit: Exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum ipsorum, de domo mea ejiciam eos, et erunt vagi in nationibus.40 (10) Scrutetur fœnerator, id est exactor, scilicet Titus, omnem substantiam, id est divitias, ejus, id est populi Judæorum. Titus namque fecit substantiam Judæorum diligenter inquiri ac tolli. Et diripiant alieni, id est Romani ministri Titi, labores ejus, id est divitias Judæorum labore adeptas.

(11) Non sit illi, populo Judæorum, adjutor contra Romanos. Nullus enim ausus erat eos juvare: imo, ut Josephus scribit, Agrippa rex quamvis esset Judæus, adhæsit tamen Romanis. Nec sit qui misereatur pupillis ejus, id est filiis Judæorum occisorum. Romani enim sine misericordia eos vel occiderunt, vel vendiderunt, vel graviter afflixerunt. (12) Fiant nati ejus in interitum, id est, filii populi hujus gladio, fame, et pestilentia pereant: quod factum fuit in obsidione Jerusalem a Romanis. In generatione una deleatur nomen ejus, id est, populus ille cum filiis suis infra tempus unius generationis deficiat. Hoc plane impletum est, quia post quadraginta circiter annos a Christi passione destructa est Jerosolyma, et populus ejus deletus est a principe et exercitu Romanorum, quemadmodum in Daniele prophetatum agnoscimus: Post hebdomadas, inquit, sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo.

(13) In memoriam redeat iniquitas patrum ejus, id est, peccatum in Christum commissum a patribus Judæorum, qui erant tempore Titi, recolatur in conspectu Domi-

Osee ix, 15, 17.

De Bello Jud., lib. II, c. 16.

Dan. ix, 26. ni, id est coram Deo : ita quod puniatur non solum in patribus qui Christum occiderunt, et tempore Titi pro majori parte defuncti fuerunt, sed etiam in filiis, patrum infidelitatem et culpas sectantibus, quatenus impleatur quod patres horum filiorum coram Pilato clamabant :41 Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Et peccatum matris ejus, id est infidelis Synagogæ, non deleatur. Quoniam ipsa non pœnitet, idcirco in præsenti vita punitur temporaliter, et in inferno æternaliter. Unde Christus de eis ait per Osee : Non addam ut diligam eos.

Sed quum in Ezechiele Dominus dicat, Non erit vobis istud in proverbium, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt;4243 et iterum, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : quæri potest, quomodo peccatum Judæorum vindicatur in filiis. Et respondendum, quod duplex est pœna, videlicet temporalis et æterna. Iterum, quædam est pœna inferens damnum in spiritualibus bonis, alia vero est pœna damni corporalis. Dum ergo filii non imitantur peccata parentum, non puniuntur pro peccato illorum pœna æternali aut spirituale nocumentum inferenti, videlicet gratiæ subtractionem in præsenti, aut gloriæ in futuro; dum vero peccatum parentum sequuntur, puniuntur tali, quali et illi, et interdum graviori. Porro dum filii non imitantur peccata parentum, puniuntur quandoque pro peccato parentum pœna temporali et corporale nocumentum inferenti, eo quod filius sit aliquid suorum parentum, tanquam de eorum substantia natus : quemadmodum pomum pendens in arbore, est aliquid arboris. Nec hoc injustum putetur, præsertim quum secundum leges humanas unus hoc modo puniatur pro culpa alterius : sicut propter crimen læsæ majestatis a patre commissum, filius ejus hereditate privatur. Et ex hoc innotescit, quomodo intelligendum sit quod in Exodi libro Dominus ait : Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui me oderunt.44 Quod in eodem libro Moyses clarius dicit, loquens ad Dominum : Dominator Domine, nullus apud te per se innocens est, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.45 Unde et apud Jeremiam inducitur : Domine Deus, tu reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos.46

(14) Fiant contra Dominum semper, id est, Judæi omni tempore contra Christum, Regem regum et Dominum dominorum, superbiant, et infideles permaneant. Hoc videmus impletum, quoniam pene omnes obstinati sunt. Propter quod Propheta testatur : Domus Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat.47 Et dispereat de terra Ecclesiæ militantis ac triumphantis memoria eorum, scilicet Judæorum, eo modo quo sacra Scriptura multoties perhibet perire memoriam malignorum, videlicet quantum ad bonum et utilitatem. Sic enim perit impiorum memoria, quia non est eorum commemoratio revolvenda in bonum eorum. Nihilo minus quosdam fecit famosos singularis ac summa eorum malitia, sicut Judæos qui Christum occiderunt. Justorum autem memoria manet in bono. Unde in libro Proverbiorum scriptum est :48 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Pro eo quod non est recordatus populus iste et Judas, facere misericordiam cum Domino Salvatore : imo maximam crudelitatem fecerunt in eum, secundum quod sequitur.

(15) Et persecutus est hominem inopem et mendicum, id est Christum qui duxit in hoc mundo vitam pauperrimam, juxta quod ipsemet ait apud Matthæum :49 Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et sicut Lucas testatur, quædam religiosæ mulieres ministrabant ei de facultatibus suis.50 Unde Jeremias, Christum in primo suo adventu in omni paupertate fuisse victurum, Spiritu Sancto revelante cognoscens, miratus est valde, alloquens eum his verbis: Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Sic quoque describit eum Zacharias primo fuisse futurum: Exsulta, inquiens, filia Sion, quia rex tuus venit tibi justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinam.5152 Multum igitur errant Judæi, qui præstolantur Messiam in primo suo adventu in tanta majestate venturum, quod totius mundi monarchiam obtineat, universaque regna eis subjiciat. Et compunctum corde mortificare: id est, populus Judæorum persequendo conatus est occidere Christum mente afflictum ex compassione errantium, et propter ingratitudinem Judæorum, ad quorum salutem specialiter missus fuit.53 Unde apud Joannem dicunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.54

(16) Et dilexit tam Judas quam populus sibi consentiens, maledictionem, non sub ratione maledictionis: nullus enim respiciens ad malum operatur, secundum Dionysium, nec malum sub ratione mali appetitur. Sed dilexit maledictionem, id est causam pro qua maledictio eis superinducta est, scilicet culpam, et facto suo ostendit se id amare, quod vel maledictio est, vel maledictionis origo. Et veniet ei maledictio concupita: nam a Romanis atrocissime opprimebantur. Et noluit populus iste et Judas, benedictionem, id est fidem, doctrinam et gratiam Christi, et elongabitur ab eo, quia non infundetur cordi eorum. (17) Et induit maledictionem sicut vestimentum: id est, peccatum pro quo infligitur maledictio, circumdedit populum istum ac Judam, atque operuit eum, sicut vestis circumdat operitque vestitum. Propterea Osee: Circumdederunt, inquit, eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt. Et intravit sicut aqua in interiora ejus: id est, peccatum istud per consensum ingressum est corda populi hujus; vel ipsa maledictio, scilicet dolor inflictus, intravit sicut aqua, id est copiose atque faciliter, in interiora ejus, quia non solum corpore, sed etiam mente affligebantur ab æmulis; et sicut oleum in ossibus ejus: id est, sicut oleum ossa corporis refocillat, lenit, atque delectat; sic isti in suo peccato gloriati sunt, et propria malignitate nutriti. (18) Fiat ei sicut vestimentum quo operitur: id est, undique cadat super eos persecutio dura, et peccatum ipsorum vertatur ipsis in pœnas gravissimas; et sicut zona qua semper præcingitur: id est, maledictione sua capiatur hic populus, et usque in finem sæculi captivitate sua ligetur.

(19) Hoc opus eorum, id est, ista est pœna et maledictio Judæorum, qui detrahunt mihi apud Dominum, id est Deo sciente et attendente, quem nil latet; et qui loquuntur mala adversus animam meam, id est, qui mala culpæ mihi imponunt, et mala pœnæ mihi inferre deposcunt, dicentes illud Lucæ, Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse;55 illud quoque quod apud Joannem clamant, Tolle, tolle, crucifige eum.56

Deinde Christus orat Patrem.57 (20) Et tu, Domine, Domine, fac mecum, id est, da mihi quod postulo, propter nomen tuum, id est propter te ipsum et nominis tui honorem, resuscitando me a mortuis; quia suavis est misericordia tua, id est, dulciter sapit electis misericordia tua, qua tot, tanta ac talia pro hominum salute fecisti. Ecce quam dulcis, decorus, industriosus ac sententiosus versiculus: in quo nomen Domini iteratur, ut accendatur affectus; in quo Deus rogatur, propter se ipsum agere id pro quo oratur, non propter merita alicujus. Et ad hoc adjicitur ratio: quia suavis est misericordia ejus. Justitia namque ejus terribilis est.58 (21) Libera me per resurrectionem beatam ab omni corporis passibilitate ac persecutione, quia egenus, id est opem a te requirens, secundum quod homo sum, et pauper ego sum:59 sicut nunc patuit. Unde Apostolus: Scitis, inquit, gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia quum dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos inopia illius divites essemus.606162 Et cor meum humanum, non mens divina, conturbatum est intra me, id est vehementer affectum dolore, timore, tristitia, ita ut dicerem : Tristis est anima mea usque ad mortem.63 Hinc enim, ut est apud Joannem, dixit : Nunc anima mea turbata est, et quid dicam ?64 Sed quæri potest, quomodo turbatio Christo conveniat, quum ipse apud eumdem Evangelistam Apostolis dixerit, Non turbetur cor vestrum, neque formidet.65 Et respondendum, quod turbatio interdum importat deordinationem, seu immoderatam cordis affectionem : et ita in Christo non fuit ; sicque reprobatur ab eo. Interdum vero designat vehementem animi affectionem, ex aliqua præcipua consideratione aut causa : et ita fuit in Christo, tamen sponte assumpta ex prævia ratione, juxta illud Joannis :66 Jesus infremuit spiritu, et turbavit se ipsum.

(22) Sicut umbra quum declinat ad occasum ac tenebras, cito aufertur ac deficit ; ita ego ablatus sum de vita corporali et consortio discipulorum, affixus cruci, moriensque in ea velociter : prout in Marco scriptum est, Mirabatur Pilatus si jam obiisset.67 Et excussus sum de manu et persecutionibus Judæorum, in die resurrectionis meæ : quia tunc in corpore immortali surrexi, atque ab omni pœnalitate me ipsum excussi ; sicut locustæ, quæ evolant, ne detineantur ab aliquo. Vel, Excussus sum, fugiendo de loco ad locum propter persecutiones adversariorum meorum. Nam in infantia a facie Herodis ingrediebar Ægyptum, Judæorum quoque persecutionem subinde declinavi, sicut locustæ, quæ de loco ad locum transiliunt.6869

(25) Genua mea infirmata sunt a jejunio. Quamvis quidam existiment, hoc ad litteram non competere Christo, et ideo exponendum esse de membris ejus hoc modo, Genua mea, id est Apostoli qui alios sustentare debuerant suo exemplo, infirmata sunt tempore passionis meæ, a jejunio, id est ex defectu spiritualis refectionis, quoniam donum fortitudinis nondum perfecte gustaverunt aut receperunt, sed omnes (ut Evangelista narrat) dispersi sunt atque fugerunt ;70 videtur tamen non esse absurdum, si asseramus Christum ex jejunio in genibus proprii corporis infirmatum seu debilitatum. Jejunavit enim continuo quadraginta diebus et noctibus, et postea esuriit, ex attenuatione corporis.71 Esuries autem fatigationem facit in corpore, quæ sentiri de facili solet in genibus. Denique, cur inconvenientius est, dicere Christum ex jejunio genibus infirmatum, quam ex aliis laboribus corpore fatigatum ? Est autem ex laboribus fatigatus, juxta illud : Jesus fatigatus ex itinere, sedebat super fontem.72 Assumpsit namque indetrahibiles defectus, secundum Damascenum, quales sunt fames, sitis, fatigatio, timor et dolor naturales atque consimiles. Et caro mea immutata est a naturali vigore ad famis defectum, seu maciem quamdam, propter oleum, id est ex defectu cibi conditi. Unde translatio Hieronymi talis est :

Caro mea macilenta est absque oleo. Veritas autem Hebraica habet sic : Caro mea macilenta est a pinguedine, id est ex defectu pinguedinis. Christus namque in juventute habuit corpus convenienter carnosum et plenum, quoniam sanguineæ et optimæ fuerat complexionis, tanquam ex purissimis sanguinibus sanctæ Virginis habens corpus sumptum, atque a Spiritu Sancto formatum ; sed postmodum propter diversos labores vigiliarum, jejuniorum, viarum, attenuatum erat in tantum, ut Christus videretur senior quam erat. Propter quod dixerunt ad eum Judæi :73 Quinquaginta annos nondum habes. Licet enim non haberet ultra triginta tres annos, videbatur tamen satis plus habere de senio. Hæc dicta sint non pertinaciter asserendo, sed pie opinando.

(24) Et ego factus sum opprobrium illis. Sæpe enim deriserunt Christum Judæi, præsertim in passione, secundum quod dictum est supra : Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis.74 Viderunt me pendentem in cruce, et moverunt capita sua, congratulantes de mea miseria, sicut scriptum est: Prætereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei.

Matth. xxvii, 39, 40.

26

(25) Adjuva me : in passione, secundum quod homo sum, et humanitati meæ adsiste, eique in omnibus cooperare. Petiit autem se Christus homo juvari a Deo, non quod timeret se posse peccare, sed ut divina virtute prævaleret in prælio. Propter quod ait : Dominus Deus auxiliator meus;

Is. l, 7.

Jer. xx, 11. itemque, Dominus mecum est quasi bellattor fortis. Salvum me fac a morte ac mortalitate, secundum misericordiam tuam. Cur non ait, Secundum justitiam tuam? Potuit utique utrumque dicere : sed ut nos suo exemplo doceret nunquam de propria perfectione præsumere, magis autem in Dei pietate incessanter sperare ; ideo dixit, Salvum me fac secundum misericordiam tuam ; et item, quia in omni opere Dei misericordia commiscetur; itemque, quoniam omnis virtus et gratia Christi sola misericordia Dei concessa est animæ ejus. (26) Et sciant adversarii mei per experientiam suæ damnationis ; boni quoque per annuntiationem evangelicæ veritatis, quia manus tua hæc, id est, quod ista salvatio ac resurrectio mea, est effectus tuæ divinæ virtutis, quæ sola potest mortuos suscitare, et tu, Domine, fecisti eam, id est prædictum effectum, scilicet resuscitationem meam.

27

(27) Maledicent illi, et tu benedices. Increduli namque Judæi Christum blasphemaverunt ante passionem, in passione, et post passionem. Deus autem benedixit Christo homini, quantum ad præmium accidentale, et quantum ad mysticum corpus ipsius. Qui insurgunt in me, id est persecutores mei, confundantur, vel confusione temporali, erubescendo de suis sceleribus; vel confusione æterna, sentiendo tormenta, si modo non pœnitent. Unde per Jeremiam ait Salvator : Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego. Servus autem tuus lætabitur : id est, ego Filius tuus, qui formam servi accepi, et ut homo servus tuus sum, lætabor in te, erubescentibus atque pereuntibus illis.

28

(28) Induantur, id est, undique operiantur, qui detrahunt mihi, pudore : ita quod erubescant de sua detractione, vel ad pœnitentiam salutarem, vel per damnationem æternam ; et operiantur sicut diploide, id est velut duplici veste, confusione sua : ita quod coram Deo atque hominibus erubescant ; imo sic, quod nunc eorum confusio ac pœna incipiant, et in futuro æternaliter durent. Quorumdam enim pœna nunc inchoatur, in futuroque sæculo sine fine continuatur ; electorum vero castigatio modo incipit, et postea finem sortitur. Hæc autem in Judæis manifeste implentur. Nam a tempore destructionis et expulsionis eorum tempore Titi, usque in præsentem diem, vagi et exsules sunt, et adversariorum suorum ditioni subduntur, variisque pœnis ac confusionibus afficiuntur : nec tamen emendantur ex hoc ; sed pœna eorum nunc incipit, et postmodum in perpetuum perseverat. Propter quod de eis conscriptum est : Duplici contritione contere eos, Domine Deus noster. Porro prophetia ista de confusione Judæorum tunc summe implebitur, quando videbunt in quem compunxerunt, puta in die judicii. Tunc enim judicabuntur a Christo quem judicaverunt, et conspicient quem occiderunt.

(29) Confitebor Domino nimis, id est devotissime, in ore meo, ipsum laudando de omnibus bonis mihi collatis ; et in medio multorum, id est inter fideles seu in Ecclesia, laudabo eum de bonitate ipsius et propria perfectione ejus in semetipso. Hoc Christus post resurrectionem fecit, quando discipulis suis apparuit, stansque in medio eorum dixit : Pax vobis ; sicut misit me vivens Pater, et ego mitto vos. Et : Non est vestrum scire tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate. Sed et per se ipsum Christus ut homo, in

Ibid. xvii, 18.

Philipp. u, 7.

29

Jer. xvii, 18.

Apoc. 1, 7.

30

Joann. xx, 21.

Act. 1, 7.

Joann. viii, 29. cœlo empyreo incessabiliter nunc laudat Deum, seu sanctam Trinitatem, cum inexcogitabili reverentia cordis. In Ecclesia quoque militanti laudat Deum per suos ministros, quos ad divinam laudem inducit. (50) Quia adstitit a dextris pauperis, id est, mihi pauperi in omni tribulatione paternaliter adfuit, nec unquam me dereliquit, sicut in Evangelio Joannis locutus sum: Non reliquit me Pater solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper; ut salvam faceret a persequentibus animam meam, id est, quatenus me ipsum seu vitam meam corporalem, salvaret de manibus Judæorum et crucifixorum meorum, resuscitando me tertio die a mortuis.

In expositione psalmi præsentis, S. Hieronymus contra Judæos sic argumentatur: Respondete mihi, o Judæi. Fuistis in Babylonia, habuistis ibi Prophetas, Danielem, Ezechielem; septuaginta annis fuistis in captivitate illa, et postea venistis in propria. Ecce nunc quadringenti anni sunt (computa annos a Christo usque Hieronymum): quare non est missus ad vos Propheta, et quare dereliquit vos Dominus? Tunc dereliquistis Dominum, et idola colebatis, et miserebatur vestri. Nunc quum non colitis idola, quare dereliquit vos Dominus? Hucusque Hieronymus.

Sed ecce nunc amplius quam mille et quadringenti anni sunt, ex quo in ista captivitate fuerunt. Nec ad eos invenitur missus Propheta, nec aliquod signum certum, divinum ac evidens eis monstratum est, quo scire possint se pertinere ad populum Dei: imo non obstante quod apertissime demonstramus eis ad oculum hanc esse finalem captivitatem eorum propter peccatum eorum in Christum commissum, quemadmodum per Danielem inducitur: Non erit ejus populus qui eum negaturus est;

Dan. ix, 26, 27. et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio. Et per Osee: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim; et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum (id est Messiam, ut omnes exponunt), et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum. In hoc autem quod sanctus Osee perhibet eos postea reversuros ad Deum, et quæsituros Messiam, dat palam intelligere, quod illis multis diebus de quibus ipse loquitur, sedent sine Deo et Christo, id est sine vera fide et digno cultu Dei atque Messiæ. Vel ergo per dies illos multos, de quibus tractat Osee, intelligendi sunt dies hujus captivitatis, vel non. Si sic, constat quod modo sedeant sine Deo et Christo, tanquam infideles ac reprobi; si non, tunc restat una alia captivitas longior ista, quam nec ipsi exspectant. Quamvis ergo sit ita, non tamen volunt informari, credere, aut converti, quatenus sancti Prophetæ, qui eorum excæcationem et obstinationem prædixerunt, in hoc quoque inveniantur veraces. Vere enim pervenit super eos ira Dei usque in finem, et verificatur in eis quod Salomon dicit: Quem despicit Deus, hunc nullus corrigere potest. Optime quoque nobilis noster Cassiodorus loquitur: Virgo peperit, Messias venit, Agnus immaculatus occisus est, Redemptor surrexit a mortuis, mundus audita credit: et adhuc Judæus simulat se nescire quod totus mundus agnovit. Præsta, Domine, obstinatis conversionem, obscuris lumen, incredulis fidem, ut pro quibus in cruce orasti, periclitantibus subvenire digneris. Nam quibus suadere justa non possumus, recte pro illis tibi, Domine, supplicamus.

Osee III, 4, 5.

I Thess. II, 16.

Eccle. VII, 14.

Luc. XXIII, 34.

Footnotes

  1. Act. 1, 15, 16. ↩

  2. Ibid. 20. ↩

  3. Ps. lxviii, 26. ↩

  4. Matth. xxvii, 18. ↩

  5. Joann. viii, 50. ↩

  6. Joann. xvii, 1. ↩

  7. Joann. x, 20. ↩

  8. Joann. viii, 48. ↩

  9. Matth. xxvi, 15. ↩

  10. Matth. xxvi, 15. ↩

  11. Marc. xiv, 44. ↩

  12. Matth. xxii, 16. ↩

  13. Matth. xxi, 16. ↩

  14. Joann. viii, 13. ↩

  15. Joann. ix, 24. ↩

  16. Osee vii, 13. ↩

  17. Jer. xx, 10. ↩

  18. Luc. xxiii, 14, 15. ↩

  19. Joann. vii, 12. ↩

  20. Matth. xi, 19. ↩

  21. Joann. ix, 16. ↩

  22. Is. liii, 12. ↩

  23. Act. i, 1. ↩

  24. Matth. v, 44. ↩

  25. Joann. x, 32. ↩

  26. Jer. xviii, 20. ↩

  27. Osee vii, 15. ↩

  28. Luc. xiii, 34. ↩

  29. Matth. xxiii, 37. ↩

  30. Job xxxiv, 30. ↩

  31. Joann. xi, 50. ↩

  32. Ibid. 53. ↩

  33. Joann. viii, 44. ↩

  34. Ibid. viii, 44. ↩

  35. Luc. xxii, 3. ↩

  36. Matth. xxvi, 24. ↩

  37. Joann. xiii, 26, 27, 30. ↩

  38. Matth. xxvi, 49. ↩

  39. Matth. viii, 48. ↩

  40. Osee ix, 15. ↩

  41. Matth. xxvii, 25. ↩

  42. Osee ix, 20. ↩

  43. Ezech. xviii, 2. 3. ↩

  44. Exod. xx, 5. ↩

  45. Exod. xxxiv, 6, 7. ↩

  46. Jer. xxxii, 17, 18. ↩

  47. Amos v, 1. ↩

  48. Prov. x, 7. ↩

  49. Matth. viii, 20. ↩

  50. Luc. viii, 3. ↩

  51. Jer. xiv, 8. ↩

  52. Zach. ix, 9. ↩

  53. Matth. xv, 24. ↩

  54. Joann. xix, 7. ↩

  55. Luc. xxiii, 2. ↩

  56. Joann. xix, 15. ↩

  57. De Divinis nom. cap. 4. ↩

  58. 11 Mach. 1, 24. ↩

  59. Osee vii, 2. ↩

  60. II Cor. viii, 9. ↩

  61. II Mach. i, 24. ↩

  62. 11 Cor. viii, 9. ↩

  63. Matth. xxvi, 38. ↩

  64. Joann. xii, 27. ↩

  65. Joann. xiv, 27. ↩

  66. Joann. xi, 33. ↩

  67. Marc. xv, 44. ↩

  68. Joann. viii, 59; xi, 54; xii, 36. ↩

  69. Matth. ii, 13-15. ↩

  70. Matth. xxvi, 56. ↩

  71. Matth. iv, 2. ↩

  72. Joann. iv, 6. ↩

  73. Joann. viii, 57. ↩

  74. Ps. xxi, 7. ↩

Chapter 191 of 244