Articulus 16
EXPOSITIO MORALIS SEU TROPOLOGICA EJUSDEM PSALMI CENTESIMI OCTAVI.
QUUM Christus dicat, Qui vult venire mortem. Ab ea quæ dormit in sinu tuo, post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me:1 mirum non est, si psalmi qui ad litteram de Christi passione loquuntur, de ejus Ecclesia seu quocumque fideli moraliter exponantur. Ecclesia igitur seu quilibet homo Christi vestigia digne sequens, contemnendo laudes humanas, et sustinendo persecutiones diversas, in propria persona Domino dicere potest: Deus, laudem meam ne tacueris: id est, tu propter quem honores et laudes temporales despicio, atque diversa sustineo, me in judicio approba, lauda et salva, dicendo:2 Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Nec permittas ab aliis laudem meam taceri, quando ad ædificationem fit proximi, atque ad gloriam nominis tui. Quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est, id est, verba superba et dolosa adversus me dicta sunt.
Locuti sunt homines pravi adversum me lingua dolosa, proponendo mala sub specie boni, ut quem manifesta malitia fallere nequeunt, palliata æquitate decipiant: quod valde iniquum est, secundum quod per Isaiam inducitur: Fraudulenti vasa (id est verba) pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos mites in sermone mendacii.3 Et Malachias:4 Maledictus, inquit, dolosus. Verumtamen vitium istud, proh dolor! nimis commune est. Propter quod Jeremias ait: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit.5 Hinc quoque scriptum est: Vir fratrem suum venatur ad mortem. Ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui: quia inimici hominis, domestici ejus.6 Quum ergo sit ita, merito dicit Scriptura:7 Ne omni homini cor tuum reveles; et, Beatus qui invenit amicum verum. Et sermonibus odii circumdederunt me, quærentes me a summo bono avertere:8 quod est odium pessimum. Sed non est nobis timendum ob hoc, quoniam Christus locutus est: Beati eritis, quum oderint vos homines, et quum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis.9 Et expugnaverunt me gratis. Hoc maxime Christi martyribus convenit, qui propter justitiam occidi digni fuerunt: sed et omnis qui propter justitiam patitur atque opprimitur, gratis, id est sine suo demerito, expugnatur.
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Hoc convenit bonis prælatis et fratribus, qui commissos seu proximos caritative ac juste corripiunt: propter quod amari deberent, quemadmodum scriptum est, Argue sapientem, et diliget te.10 Sed ipsi econtrario ab illis odio habentur, et oblocutiones patiuntur, prout dicit Scriptura:11 Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Ego autem orabam pro ingratis et æmulis. Hoc est quod dicit Apostolus:12 Maledicimur, et benedicimus; blasphemamur, et obsecramus. Unde et alibi monet:13 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Hoc est scutum patientiæ famulorum Christi, in omni injuriatione ad orationem recurrere: primo, pro semetipsis orando, ne a proprio animo superemur, et ad impatientiam moveamur, sed in omni adversitate constantes reddamur; secundo autem, orando pro adversariis, ut
1 Petr. IV, 19.
Matth. V, 46, 47.
Jer. XVIII, 23.
Eccle. VIII, 13.
Deus eis ignoscat, gratiamque melioris vitæ infundat. De taliter patientibus Petrus ait : Qui patiuntur, inquit, secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendant animas suas. Unde et Christus ait : Si eos diligitis, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici (id est gentiles et infideles) hoc faciunt?
Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Quum judicatur, exeat condemnatus, etc. Mirum videtur, quomodo nunc tanta imprecentur adversario justi, ab ipso justo, qui immediate prædixit se orasse pro æmulo. Sciendum ergo, quod verba ista atque similia, quibus videtur malum optari inimico, tripliciter intelliguntur : Primo, per modum propheticæ prænuntiationis, non per modum imprecationis alicujus nocivi. Secundo, per modum demonstrationis, quid impius mereatur. Tertio, per modum zeli, quo se homo conformat divinæ justitiæ, imprecans impiis mala secundum ordinem æquitatis divinæ, nisi pœniteant : et hoc modo Jeremias dicit, Domine, ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum non deleatur.
Ait ergo Ecclesia seu fidelis : Constitue super eum, id est, super populum prævaricatorem constitues, et constitui decet, et oro ut statuas ad laudem justitiæ tuæ, nisi resipiscat, peccatorem, id est diabolum seu indignum prælatum, quatenus quales servi, tales sint domini ; et diabolus stet a dextris ejus, inducendo eum ad omnia opera mala. Fiant dies ejus pauci, id est, in vita gratiæ non persistat, vel dies suæ naturalis vitæ brevientur propter peccata ipsius, quemadmodum Ecclesiastes dicit : Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus. Et episcopatum ejus accipiat alter. Hoc contra indignos prælatos inducitur : qui utinam suo officio privarentur. Sicut enim bono prælato nihil est utilius, sic indigno prælato nihil nocentius. Fiant filii ejus orphani : id est, imitatores populi tam maligni priventur Patre cœlesti, ne sint filii adoptivi Patris æterni, sed servi diaboli, cujus voluntati consentiunt ; et uxor ejus, id est ecclesia malignantium, cum qua ipse spiritualiter aut corporaliter fornicatur, fiat vidua, id est, desinat esse Christi sponsa, eo quod fornicetur cum amatoribus multis ; nec fecundetur luce et gratia Spiritus Sancti, sed in omnibus bonis sterilis fiat.
Nutantes transferantur filii ejus : id est, imitatores plebis perversæ transferantur de regno Christi ad potestatem diaboli, de statu salutis ad statum damnationis, de morte temporali ad perpetuam mortem inferni : et hoc nutantes, id est instabiles facti, vagi ac dissoluti, sicut supra dictum est : Filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Impius namque facit opus instabile, sicut scriptum est. Et mendicent, tanquam omnibus spiritualibus bonis privati eo modo, quo fatuæ virgines mendicabant, dicentes ad sapientes : Date nobis de oleo vestro. Ejiciantur de habitationibus suis, id est de locis Ecclesiæ, tanquam indigna et putrida membra ipsius ; vel, De habitationibus suis, id est de cœlestibus mansionibus, eis (si bene vixissent) paratis. Scrutetur fœnerator, id est exactor, scilicet dæmon tentator, a quo peccator peccata velut pecuniam mutuat, dum ejus suggestione et cooperatione concupiscentiis satisfacit, omnem substantiam ejus, id est omnes interiores divitias impii, scilicet dona naturæ et gratiæ sibi collata ; et ea suo dominio subdat, auferat aut inficiat. Et diripiant alieni, id est dæmones de particularibus vitiis tentantes, labores, id est virtutes et merita ejus, spoliando eum donis Dei. Quemadmodum enim exactor domum debitoris non potentis debita reddere, percepta licentia, intrat, et bona ejus tollit ; sic dæmon cor peccatoris in vitiis persistentis, Deo permittente ingreditur, atque in eo bonis spoliato, dominationem sortitur. Non sit illi adjutor. Qui enim adjutorio Dei juste privatur, ab alio nullo valet salvari, aut salubriter ad-
Jer. III, 1
Ps. XVII, 46.
Prov. XI, 18.
Matth. XXV juvari. Nec sit qui misereatur pupillis ejus, id est qui prava opera ejus sequuntur, sed justa pœna plectantur, vel in hoc sæculo, aut in futuro, prout scriptum est:14 Sic pereant inimici tui, Domine; qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Fiant nati ejus in interitum spiritualem, perdendo vitam animæ, scilicet caritatem et gratiam.
Fiant contra Dominum semper, id est, omni tempore Deo displiceant, sicut scriptum est: Odio sunt Deo impius et impitas ejus;15 et dispereat de terra viatorum ac comprehensorum, id est de præsenti Ecclesia et regione vivorum seu patria, memoria eorum, quantum ad bonum, ita quod nesciantur a Deo per approbationem; pro eo quod non est recordatus conventus eorum, seu ipsi, facere misericordiam cum proximo suo; et persecutus est hominem inopem et mendicum: quod est peccatum clamitans ante Deum; et compunctum corde ex contritione peccati sui et aliorum, conati sunt mortificare. Merito ergo populus tam crudelis æternæ oblivioni traditur, nec ullam misericordiam consequitur, sicut Job ait:16 Obliviscatur ejus misericordia; et dulcedo illius, vermis. Unde et Christus: Eadem, inquit, mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.17 Et alibi legitur: Homo in hominem sibi similem non habet misericordiam:18 et de peccatis suis deprecatur Altissimum? quis exorabit pro peccatis illius? quasi dicat, hoc pene irremissibile esse.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei. Maledictionem diligit, qui opera amat propter quæ Christus in fine dicturus est reprobis:19 Ite, maledicti, in ignem æternum. Maledictionem diligit, qui amat quod sibi non expedit, qui lætatur quum malefecerit, et exsultat in rebus pessimis.20 Maledictionem diligunt, de quibus Job asserit: Dixerunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.2122 Et Isaias: Dicunt videntibus, Nolite videre; et adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt. Et noluit populus reprobus benedictionem, id est gratiam Dei, quoniam sprevit legem Altissimi, et elongabitur ab eo, quia non dabitur ei. Et induit maledictionem sicut vestimentum, id est, peccato repletus est. Hinc enim Sapientia ait: Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis id quod timebatis advenerit, quum irruerit repentina calamitas. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, id est, maledictio, scilicet culpa et debita pœna, operiat impium, sicut vestis operit veste indutum. Hoc accidit impœnitenti, quemadmodum Isaias dicit: Veniet super te malum atque calamitas, et nescies ortum ejus;23 et veniet super te miseria repente. In Job quoque legitur: Propter malitiam tuam circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.24 Et sicut zona qua semper præcingitur: id est, maledictione perversus ligetur, ne exeat rete diaboli, sicut ligatur corpus cum cingulo. Hoc est quod Salomon fassus est: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.25
Deinde Ecclesia, seu quilibet justus subjungit: Hoc opus eorum, id est, ista erit merces illorum, qui detrahunt mihi apud Dominum. Terribile ergo est, detrahere justis. Et tu, Domine, Domine, fac mecum misericordiam tuam propter nomen tuum, id est propriam tuam bonitatem et gloriam, non propter justitias meas. Hoc modo Deus propter se ipsum dimittit nobis peccata, et dona gratiæ impertitur. Ait enim per Isaiam: Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me;2627 et alibi, Propter me ego faciam, ut non blasphemer. Quia suavis est nobis misericordia tua.28 Melior est enim misericordia tua super vitas. Libera me ab omni periculo et malo pœnæ et culpæ, quia egenus, propter imperfectionem naturæ, et pauper, propter carentiam gratiæ, ego sum; et cor meum conturbatum est intra me ex recordatione divini judicii, æterni
Job III, 24.
23
Is. LII, 2.
24
I Cor. IX, 27.
Oratio Manassæ.
Matth. VI, 17, 18. tormenti, proprii quoque peccati, et propter diversa pericula, quibus expositus sum, ita ut cum sancto Job dicere possim: Antequam comedam, suspiro; et quasi inundantis aquæ, sic rugitus meus. Sicut umbra quum declinat, ablatus sum: id est, quemadmodum umbra ad occasum progrediens, statim aufertur ac deficit; sic ego repente defeci et cecidi, vel a pristina gratia, vel a flore juventutis, vel a fortitudine corporis. Et excussus sum a statu perfectionis, stabilitateque mentis, a contemplatione ad phantasmata inutilia corruendo, sicut locustæ excutiuntur de loco suo. Est autem quædam ablatio bona, sicut quum homo aufertur mundo, ut serviat Christo, aufertur diabolo, ut vivat virtutibus. Sic quoque est quædam excussio bona: de qua Isaias, Excutere (inquit) de pulvere, id est, a terrenis ad cœlestia per contemplationem et dilectionem ascende.
Genua mea infirmata sunt a jejunio. Hoc secundum sensum præhabitum competit his, qui cum Apostolo dicere possunt, Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Sunt tamen quædam genua cordis: de quibus in sua oratione ait Manasses, Et nunc flecto genua cordis mei. Sic etiam est quoddam spirituale ac malum jejunium, dum a cibo animæ homo jejunat, spirituali scilicet refectione gratiæ Dei privatus. Ab hoc ergo jejunio genua cordis (id est virtutes) infirmantur, quia debiliter et sine fervore procedunt in actum. Gratia namque crescente, omnes virtutes roborantur, et fortius atque ferventius operantur; gratia vero decrescente, infirmantur virtutes. Et caro mea immutata est, id est hilaris facta et roborata, propter oleum, id est propter consolationem internam, et ex promptitudine animi omnia libenter agentis ac sustinentis. Debemus enim in jejunando vitare exteriorem hypocritarum apparentiam. Propter quod Christus locutus est: Tu autem quum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans.
Et ego factus sum opprobrium illis. Justi enim ab impiis deridentur et contemnuntur. Propter quod dicit Salvator: Si me persecuti sunt, et vos persequentur: quia non est servus major domino suo. Viderunt me, et moverunt capita sua, insultando illudendoque mihi: quemadmodum Apostolus dicit, Tanquam purgamentum hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc; et iterum, Spectaculum facti sumus Deo et angelis et hominibus, et nos stulti propter Christum.
Joann. XV, 20.
I Cor. IV, 13.
Ibid. 9, 10.
Adjuva me, Domine Deus meus, ne in tantis adversitatibus per impatientiam vincar. Adjuva me, ut fortiter pro tuo amore cuncta sustineam. Salvum me fac, modo per spem et gratiæ multiplicationem, in futuro autem per rem et gloriæ infusionem, secundum misericordiam tuam, id est cito et copiose, sicut tu copiosus, plenus et velox es in misericordia. Et sciant, id est, experimentaliter videant hostes mei invisibiles atque visibiles, quia manus tua hæc, id est, quod ista mea confortatio atque salvatio sit effectus seu opus tuæ potestatis divinæ; et tu, Domine, fecisti eam, id est, hoc quoque agnoscant, quod hæc operatio sit in me ex tua virtute, ita quod a te salvata est anima mea. Maledicent illi mihi ex sua malignitate; et tu benedices, id est, gratiam magnam mihi præstabis pro hac injuria, quam æquanimiter patior. Quanto enim conspexerit Deus fideles suos majora sustinere opprobria et flagella, tanto liberalius eis succurrit, sicut supra dicit: Cum ipso sum in tribulatione. Qui insurgunt in me, confundantur, id est, de sua malitia erubescant, seque victos inveniant; servus autem tuus lætabitur in te: prout Apostolus monet, Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Ps. XC, 15.
II Cor. X, 17.
Deinde sequitur vox gratias Domino referentis: Confitebor Domino benefactori meo nimis, id est toto affectu, devotione præcipua, et ultra naturalium virium potestatem, in ore meo, ipsum laudando: juxta illud, Semper laus ejus in ore meo; et in medio multorum, id est inter alios et
Ps. XXXIII, 2. in Ecclesia, laudabo eum, propter bonitatem ejus et beneficia mihi concessa. Quia adstitit a dextris pauperis, id est, mihi pauperi favorabiliter adfuit: adstare namque est adjuvantis; ut salvam faceret a persequentibus, id est malis et importunis hominibus atque dæmonibus, animam meam, præservando eam a læsione peccati, conservandoque eam in statu salutis.
Ecce psalmum mysterialem audivimus: in quo Capitis nostri diram persecutionem et admirandam patientiam intuemur. Discamus ergo Christi exemplo pro adversariis et persecutoribus cordialiter exorare, odientibus affectum sanctæ dilectionis rependere, et Christi vestigia in omnibus imitari.
PRECATIO.
Tu, Domine, qui suavis in misericordia, cor nostrum peccatis exigentibus perturbatum intra nos, spiritu tuo bono lætificas, adjuva nos misericorditer et salva: lætentur in te servi tui, et fac nos in perpetuum tibi Domino nimis confiteri.
Footnotes
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Matth.xxv, 21, 23. ↩
-
Is. xxxii, 7. ↩
-
Malach. 1, 14. ↩
-
Jer. ix, 4, 5. ↩
-
Mich. vii, 2, 5, 6. ↩
-
Eccl. viii, 22. ↩
-
Eccl. xxv, 12. ↩
-
Luc. vi, 22. ↩
-
Prov. ix, 8. ↩
-
Amos v, 10. ↩
-
1 Cor. iv, 12, 13. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Judic. v, 31. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Job xxiv, 20. ↩
-
Luc. vi, 38. ↩
-
Eccli. xxviii, 3-5. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Prov. ii, 14. ↩
-
Job xxi, 14. ↩
-
Is. xxx, 10. ↩
-
Is. xlvii, 11. ↩
-
Job xxii, 5, 10. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Prov. xlviii, 11. ↩
-
Is. xliii, 25. ↩
-
Ps. lxii, 4. ↩
Chapter 192 of 244