Skip to the text

Articulus 17

ELUCIDATIO LITTERALIS PSALMI CENTESIMI NONI: DIXIT DOMINUS DOMINO MEO.

PSALMI nunc declarandi titulus talis est: Psalmus David. Convenit namque hic psalmus David prophetæ tanquam auctori, et Christo per David significato tanquam materiæ seu subjecto: quia ad litteram loquitur de Christo, quemadmodum ipsemet Christus apud Matthæum testatus est. Alloquens enim Pharisæos: Quid vobis, inquit, videtur de Christo? Cujus filius est? Quibus respondentibus, David, adjecit: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Apostolus quoque ex ista scriptura ostendit Christum angelis majorem, et Patri æqualem. Ad quem, inquiens, angelorum dixit aliquando, Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?123 Loquitur itaque psalmus iste de Christo secundum utramque ejus naturam, et de magnificentia ejus in ascensione, de coæternitate ejus, et substantiali identitate cum Patre, de generali ejus dominio, sacerdotioque æterno, atque finali judicio.

AIT ergo beatissimus David, cui incerta et occulta sapientiæ suæ revelavit Deus:4 (1) Dixit Dominus Domino meo: id est, Deus Pater locutus est Filio suo unigenito, vero Deo ac Domino meo: qui est Dominus meus secundum divinitatem, et filius meus secundum humanam, quam ex semine meo suscepit, naturam. Dixit autem non verbo foris sonanti ac transeunti, sed intellectualiter ei innotuit, imo ab æterno ita disposuit. Quid autem dixit, subjungitur: Sede a dextris meis: id est, tu, Fili carissime, qui propter meum honorem, hominumque salutem, sub omnibus creaturis humiliatus es, factus opprobrium hominum, in ascensione tua super omnes creaturas exaltare, et usque ad thronum majestatis ac gloriæ meæ conscende, illicque ad dexteram meam æternaliter reside, habita, et quiesce.56

(2) Donec ponam inimicos tuos, id est omnes incredulos et iniquos, præsertim Judæos, scabellum pedum tuorum, id est sic tuæ potestati ac dominationi subjectos, sicut substernitur scabellum pedibus sedentis.7 Hæc subjectio jam aliquo modo impleta est. Christus enim post resurrectionem dixit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.8 Imo ante passionem ait de se ad Patrem: Dedisti ei potestatem omnis carnis.9 Denique qui aliquando Christo repugnabant, post conversionem ad fidem ei subjecti fuerunt. Sed ista subjectio maxime apparebit, et plene implebitur in die finalis judicii, quia tunc Christus omnes adversarios suos dejiciet et damnabit. Nam et tunc implebitur, quod in Isaia de Christo prædictum est:10 Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

Interim ergo Christus sedebit ad dexteram Patris. Sed numquid postea non sedebit? Sedebit utique postea. In divina enim Scriptura solet hæc dictio, Donec, in oratione affirmativa omnia tempora ponere et includere, sicut dum et infra dicitur:11 Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri. Sicque tenetur hoc loco, quoniam Christus in æternum sedebit ad dexteram Patris. In oratione vero negativa solet omnia tempora abnegare et tollere, sicut in Matthæo de Joseph et Virgine benedicta asseritur:12 Non cognovit eam donec peperit filium suum primogenitum. Et istud rationabiliter fit. Dum namque Scriptura affirmat aut negat aliquid pro illo tempore quando minus sic esse videtur, tunc certum est quod ipsa velit insinuare illud aliis temporibus sic se habere: sicut dum Matthæus affirmat S. Joseph non cognovisse Mariam donec peperit Christum, certum est quod postmodum eam non cognovit. Quomodo enim Matrem Filii Dei unigeniti tentaret accedere, cui se cohabitare scivit indignum? Simili modo dum Propheta asserit Christum ad dexteram Dei sessurum, donec subjiciantur sibi adversarii sui, certum est quod illis subjectis sedebit.

Advertendum autem, quod sessio Christi ad dexteram Patris dupliciter intelligi potest. Uno modo secundum divinam ipsius naturam: sicque per dexteram Patris designatur æqualitas ejus, ut sit sensus: Sede a dextris meis, id est, residendo mecum, esto mihi æqualis. Et hoc modo dixit Pater Filio ab æterno, ut ad dexteram suam sederet: imo generando eum, dixit et contulit ei hoc ipsum, quum ipsa generatio non sit nisi Verbi prolatio. Dicitur enim Pater Filio, secundum divinitatem ejus, demonstrare et dicere, quoniam generando Filium, dedit ei divinam essentiam, quæ est ipsa sapientia, quam recipiendo dicitur Filius a Patre audire atque cognoscere. Non est ergo in Patre dextera corporalis; neque in Filio, secundum quod Deus est, sessio situalis. Sed sicut per dexteram Patris designatur ejus æqualitas, ita per sessionem Filii exprimitur summa dominatio ejus. Sedere enim convenit regi ac judici. Secundo intelligitur Christus secundum humanam naturam sedere, id est esse et permanere ad dexteram Patris, id est in summis ac potioribus bonis sui Genitoris, videlicet in summitate cœli empyrei, atque perfecta participatione increatæ beatitudinis Dei Patris. Plus siquidem de beatitudine Dei recepit anima Christi, quam universi simul electi. Et hoc modo dixit Pater Christo homini, Sede a dextris meis, ab exordio creationis animæ Christi, quantum ad intellectualem revelationem. Revelavit etenim sibi, statim ut condita est, quod ipsa cum corpore suo elevanda esset super omnes cœlos; sed quantum ad exsecutionem et complementum, dixit Pater Christo, Sede a dextris meis, in ascensione. Tunc enim dicendo, id est intellectualiter causaliterque jubendo, exaltavit Christum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.13 Et de hac Christi sessione dicit Evangelista: Dominus Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Unde et scriptum est:14 Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit;1516 et in conspectu ejus obtulerunt eum.

Consequenter Propheta alloquitur Christum. (5) Virgam virtutis tuæ, id est evangelicæ legis doctrinam, qua corriguntur injusti, seu dominationis ac regiæ tuæ dignitatis potentiam, o Christe, emittet Dominus Pater seu Deus Trinitas per servos suos Apostolos, ex Sion, id est ex hoc loco sic dicto, in Jerusalem sito.17 Sion namque mons fuit in Jerusalem, in quo constructum erat templum; itemque conclave vel cœnaculum, in quo Christus Cœnam novissimam celebravit, in quo post resurrectionem discipulis suis apparuit, in quo Apostoli aliique cum eis congregati, Spiritum Sanctum receperunt. Ex hoc ergo cœnaculo et ex templo in monte Sion posito, et ex Jerusalem emisit Deus per Apostolos virgam virtutis Christi, id est evangelicam legem, et Christi magnificentiam per totum mundum. Quum enim Apostoli Spiritum Sanctum recepissent in die Pentecostes, statim omnes cum suo collegio, velut examen apum de conclavi, in quo paulo ante ex timore Judæorum clausi residebant, eruperunt, ingressique templum, Christum prædicare cœperunt. Et exinde derivata est prædicatio eorum in totum orbem, secundum quod Christus eis prædixit: Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Quod etiam Isaias prophetavit, dicens: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Ad hanc autem emissionem et prædicationem, secuta est conversio mundi ad Christum. Ideo subditur:

Dominare, o Christe, in medio inimicorum tuorum, id est in regnis et populis infidelium: qui tempore infidelitatis inimici tui fuerunt, sed conversi ad fidem, amici effecti sunt; et tu dominaris in eis per te ipsum ac tuos vicarios Ecclesiarum prælatos. Subjiciuntur etenim tibi per fidem atque divinæ legis custodiam, quoniam quæ præcepisti eis, observant. De hoc Christi dominio dictum est per Michæam: Et nunc magnificabitur in medio universæ terræ. Et item Zacharias: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.18 Unde et in Daniele scriptum est: Dedit ei Antiquus dierum potestatem, honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei.19

Quæ autem sequuntur, possunt esse verba Prophetæ ad Christum. (4) Tecum principium, id est, cum te, o Christe, est Pater exsistens principium tuum, de quo dicis apud Joannem: Omnia mea abs te sunt. Est enim Pater cum Filio, et Filius cum Patre, quia inseparabiles sunt Pater et Filius. Licet namque personaliter distinguantur, essentialiter tamen identificantur. Propter quod Joannes inquit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Tecum ergo, o Fili, est principium, id est Deus Pater, in die virtutis tuæ, id est in die æternitatis, quæ est ipsa æternitas. In hoc die est tecum Pater, quia æternaliter tecum est, et tu coæternus es ei: et in hoc non est prius neque posterius. Propter quod apud Michæam inducitur: Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.20 Et in Proverbiis Sapientia Dei, quæ est Christus Dominus, protestatur: Ab æterno ordinata sum; necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram; ante colles ego parturiebar.21 Sic autem est tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus Sanctorum, id est in splendidis cognitionibus Beatorum in patria, quoniam eis a principio mundi innotescit ista coexsistentia et coæternitas tua cum Patre: semper quippe vident faciem Patris, ergo et Filii, quoniam Filius (ut est apud Joannem) ait: Qui videt me, videt et Patrem.22 Dicitur autem æternitas, dies virtutis, id est potentiæ Christi, quia in eo invariabiliter et omnipotenter subsistit. Et ipsa æternitas proprie sumpta, aliud nihil est, nisi Deus æternus; nec æternitas est mensura aut dies divinæ durationis, nisi secundum rationem.

Alii exponunt aliter, ut sint verba Patris ad Filium: Tecum principium, id est, una eademque principandi auctoritas est mihi tecum, quoniam ego et tu unum sumus in essentia, unus omnium Conditor, unusque universorum Creator. Hinc enim Christus se dixit esse principium, respondens Judæis :232425262728293031 Principium, qui et loquor vobis. Istud vero sic esse innotescit in die virtutis tuæ, id est in claritate patriæ, ubi in lumine tuo vident Beati quomodo una sit auctoritas creandi et gubernandi in me atque in te :32 in splendoribus Sanctorum, id est in plena illustratione electorum in patria. Nam tunc Sancti ista conspiciunt, quando divino lumine perfunduntur, ita ut fulgeant sicut sol in regno Patris eorum.33 Nunc enim, secundum Apostolum, videmus per speculum in ænigmate : quia per fidem ambulamus, non per speciem.34 B Tunc vero cognoscemus, sicut et cogniti sumus.35 Unde Joannes in sua Canonica :36 Similes, inquit, ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.37

In hoc igitur verbo declarantur coæternitas atque æqualitas Patris et Filii.

Ex utero, id est ex proprio corde, ante luciferum, id est ante productionem omnis lucis creatæ, et ante productionem astrorum, quæ nomine Luciferi designantur, genui te generatione æterna, intellectuali, pura et actualissima.38 Filius namque ex substantia Patris natus est, ita quod immediate procedit a substantia Patris per intellectum emanatione naturali, sicut procedit splendor a lumine. Ipsa quoque generatio Filii a Patre, aliud non est, nisi processus lucis a luce, actus ab actu, et Dei a Deo. In Patre equidem idem sunt essentia, potentia et operatio. Et ita Pater intelligendo se ipsum, intra se profert Verbum sibi simillimum, in hoc solo ab eo distinctum, quia procedit ab eo. Et sicut Pater se ipsum uno intuitu, et omnia alia creanda et creata et creabilia plene cognoscit; sic æternaliter una conceptione interna unicum Verbum intra se gignit, in quo tota sua natura atque perfectio omnino plenissime continetur ac splendet, et in quo omnia alia comprehenduntur ac lucent. Idcirco hoc Verbum est imago Patris, et omnis creaturæ exemplar, proceditque immediate ab intellectu Patris, secundum Thomam in diversis locis. Christus itaque secundum quod Deus, ab æterno est genitus : sicut si sol ab æterno fuisset, splendor ab æterno ab eo manasset et ortus fuisset. Propter quod in Ecclesiastico testatur : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.39 Et in Sapientiæ libro ait : Sapientia tua, Domine, novit opera tua : quæ et adfuit tunc quum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placitum esset oculis tuis.40 In his verbis evidenter ostenditur duplex esse sapientia in Deo, videlicet genita et ingenita.

Insuper agit Propheta de sacerdotio Christi. (5) Juravit Dominus, id est, irretractabiliter affirmavit, firmiterque spopondit, et non pœnitebit eum ita jurasse, quod sequitur: Tu, Christe, in quantum homo, es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Christus non obtulit sacrificia legis, quæ sacerdotibus filiis Aaron incumbebat offerre; sed fuit sacerdos offerendo se ipsum Deo, et reconciliando mundum Patri æterno, per crucem dissolvens inimicitias in semetipso, secundum Apostolum ad Ephesios.41 Qui iterum ait :42 Christus tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam in odorem suavitatis; et ad Hebræos : Christus adsistens pontifex futurorum bonorum, per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.43 De excellentia autem sacerdotii Christi dicit Apostolus :44 Talis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus et excelsior cœlis factus. Unde in Zacharia dicitur :45 Ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur, et erit sacerdos super solio suo. Denique, quomodo Christus dicatur sacerdos in æternum, declarat Apostolus ad Hebræos, dicens : Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.46 Unde et salvare potest in perpetuum, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Sacerdotis quippe officium est, inter Deum ac populum mediatorem et advocatum existere, preces populi Deo offerre, Deum placare, populo benedicere.47 Omnia autem hæc congruunt Christo.48 Propter quod in Canonica Joannis inducitur:49 Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.

Dicitur quoque Christus, sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech: Primo, quoniam sicut Melchisedech obtulit Deo panem et vinum, ut legitur in Genesi;50 sic Christus sub formis panis et vini, corpus suum et sanguinem obtulit seu dedit discipulis, convertendo panem in corpus, et vinum in sanguinem.51 Secundo, quoniam sicut Melchisedech sine patre et matre ac genealogia fuisse asseritur, non quia non habuit, sed quia Scriptura propter mysterium ea subticuit;52 sic Christus sine humanæ generationis naturali ordine natus est, et vere fuit æternus. Hinc namque dicit Apostolus: Præcursor pro nobis introiit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.53 Et denuo: Melchisedech rex Salem (quod est, rex pacis) sine patre, sine matre, assimilatus Filio Dei.54

Hæc ergo juravit Deus Christo homini. In ipso enim momento, quo animam ejus creavit, revelavit ei hoc ipsum. Et non pœnitebit eum. Pœnitentia namque proprie dicta, in Deo locum non habet, prout in libro Regum scriptum est: Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est, ut agat pœnitentiam.55 Et tamen eodem capitulo Dominus ait ad Samuelem:56 Pœnitet me quod constituerim Saul regem; sed hoc dicitur propter similitudinem operis, non propter veritatem affectus. Loquitur enim Deus frequenter in Scripturis sanctis more humano.

(6) Dominus a dextris tuis. Hoc dupliciter accipi potest. Primo sic: Dominus Pater seu Deus trinus, exsistens a dextris tuis, o Christe, sicut de te ipso in præcedenti psalmo dixisti, Confitebor Domino nimis in ore meo, quia adstitit a dextris pauperis (quod illic expositum est);57 supra quoque, Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.58 Vel sic: Dominus Christus qui est omnium Dominus, exsistens et residens a dextris tuis, o Deus Pater, sicut paulo ante dixisti, Sede a dextris meis.59 Confregit in die iræ suæ, id est tempore suæ vindictæ: de quo per Isaiam dicit, Dies ultionis in corde meo;60 reges infideles, privando eos in hoc mundo vita gratiæ, vel etiam vita corporali, et postmodum æternaliter eos damnando. Potissimum autem loquitur nunc de illorum regum confractione, de quibus supra dictum est: Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus.61 Hi enim reges (sumendo nomen regis communiter pro præsidente), videlicet Herodes, Pilatus, et principes Judæorum, prædicto modo ex divina ultione confracti sunt: quæ confractio adscribi potest cuilibet Personæ in divinis, quoniam effectus supergloriosissimæ Trinitatis sunt indivisi. Unde per Isaiam Christus testatus est:62 Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.

(7) Judicabit in nationibus, implebit ruinas. Duplex est Christi adventus. Primus fuit ut judicaretur, secundus erit ut judicet. Propter quod ait Apostolus: Christus semel passus est ad multorum exhaurienda peccata. Secundo autem sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.63 Secundum hoc duplex est judicium, scilicet judicium discretionis, et judicium remunerationis. Primum judicium fecit Christus in primo suo adventu, et usque ad finem mundi hoc faciet, quosdam vocando ad fidem et gratiam, quosdam vero deserendo occulto quidem, sed justo judicio: de quo ante passionem dixit, Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.6465 Christus ergo in primo suo adventu, et usque in præsens, judicabit in nationibus, id est ipsas nationes, faciendo in gentibus judicium discretionis, quasdam misericorditer adjuvando, ceteras juste derelinquendo. In secundo autem ad-

Joann. v, 28, 29. ventu judicabit in nationibus, justas salvando, impiasque damnando, quemadmodum apud Joannem locutus est: Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala, in resurrectionem judicii, id est damnationis. In primo autem adventu et in judicio quod nunc agitur, implet Christus ruinas, id est defectus humanos, gratiam infundendo cordibus vacuis, mentesque inanes ditando spiritualibus bonis. In futuro vero judicio, de his qui salvantur implebit ruinas angelorum, restaurando mansiones cœlestes, angelorum casu evacuatas.

Is. xxiii, 9.

Conquassabit capita, id est corda humiliabit, in terra multorum, id est in multis locis et habitaculis hominum. In omni enim terra fidelium humiliavit quosdam superbos. In finali autem judicio conquassabit, id est, æternaliter condemnabit, capita in terra multorum, id est capitaneos in multis terris cum elatione regnantes. Unde in Isaia scriptum est: Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. Præterea Christo, secundum quod Deus est, competit judiciaria potestas auctoritative; sed prout homo est, convenit ei instrumentaliter, et sic meruit eam per suam humiliationem et passionem. Propter quod ait loquens de Patre atque se ipso: Dedit ei potestatem et judicium facere, quia Filius hominis est. Et hoc est, quod modo subjungitur:

Joann. v, 27.

Matth. xx, 22.

Is. xxx, 28.

(8) De torrente in via bibet: id est, Christus in hoc mundo pœnas, tribulationes et mortem acerbissimam patietur, sicque de torrente tribulationum bibet, gustando adversa. De hujus torrentis potatione dixit Joanni et Jacobo: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Quod autem nomine torrentis, tribulationis magnitudo designetur, patet per illud Isaiæ: Spiritus ejus velut torrens inundans ad perdendas gentes in nihilum. Propterea, id est merito hujus potationis, exaltabit Christus caput suum, id est, glorificabit et eriget semetipsum, resurgendo in corpore glorioso, et ascendendo ad Patrem, quatenus sedeat secum, tanquam universorum judex ac Dominus. Christus enim ut Deus, suscitavit, exaltavit et glorificavit se ipsum ut homo est. Et ideo apud Joannem profitetur: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et quoniam opera sanctæ Trinitatis sunt indivisa, idcirco exaltatio ista attribui potest unicuique divinæ Personæ. Christus namque apud eumdem Evangelistam: Quæcumque (inquit) facit Pater, hæc et similiter Filius facit. Et de Spiritu Sancto dicit Apostolus: Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus. Opera igitur superbenedictæ Trinitatis sunt indivisa.

Joann. x, 18.

Ibid. v, 19.

1 Cor. xii, 11.

Porro in expositione hujus psalmi circa illud, Juravit Dominus, dicit Hugo, quod Deus legitur tribus locis jurasse: videlicet in Genesi, dicens ad Abraham, Per memetipsum juravi; item hoc loco; infra quoque in psalmo centesimo tricesimo primo, ubi scriptum est, Juravit Dominus David veritatem. Sed istud non est intelligendum præcise, quia multo frequentius quam ter, legitur in Scriptura canonica Deus jurasse. In Isaia namque ait Pater: In memetipso juravi, Egredietur de ore meo justitiæ verbum. Et in propheta Amos scriptum est: Juravit Dominus Deus in anima sua, Detestor ego superbiam Jacob. Supra quoque in psalmo octogesimo octavo qui incipit, Misericordias Domini, Dominus loquitur: Juravi David servo meo, Usque in æternum præparabo semen tuum. Et apud Lucam ait Zacharias: Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum. Et ad Hebræos Apostolus: Deus (inquit) interposuit jusjurandum. Et alibi quoque legitur Deus jurasse.

Gen. xxii, 16.

Ps. cxxxi, 11.

Is. xlv, 23.

Amos vi, 8.

Ps. lxxxviii, 4, 5.

Luc. i, 73.

Hebr. vi, 17.

Ecce psalmus iste verbo brevis, quam infinitus est sensu. Ostenditur enim in eo duplex Christi natura, simplexque seu una persona. Describitur in eo Christi ad Patrem locatio, inimicorum ejus dejectio, christianæ fidei promulgatio, coæternitas quoque et consubstantialitas Patris ac Filii. Declaratur etiam sacerdotium Christi, et judicialis ejus potestas, ac finale judicium, in psalmo præsenti. Quem decet nos cum multa reverentia, cum devotione præcipua, cum contemplatione profunda proferre, propter dignitatem, dulcedinem, et altitudinem sensuum ejus.

PRECATIO.

Jesu salvator sæculorum, secundum ordinem Melchisedech rex et sacerdos factus in æternum, ineffabili tua miseratione, a dextris tuis in judicio nos constitue; atque inter benedictos Patris tui deputatos, regnum cœleste fac possidere: qui cum eodem Patre, etc.

Footnotes

  1. Matth. xxii, 42-44. ↩

  2. Hebr. 1, 13. ↩

  3. Hebr. i, 13. ↩

  4. Ps. l, 8. ↩

  5. Hebr. 11, 7, 8. ↩

  6. Ps. xxi, 7. ↩

  7. Hebr. ii, 7, 8. ↩

  8. Matth. xxviii, 18. ↩

  9. Joann. xvii, 2. ↩

  10. Is. xlv, 25. ↩

  11. Ps. cxxii, 2. ↩

  12. Matth. i, 25. ↩

  13. Philipp. u, 9. ↩

  14. Marc. xvi, 19. ↩

  15. Dan. vii, 13. ↩

  16. Dan. vii, 13. ↩

  17. Philipp. ii, 9. ↩

  18. Zach. ix, 10. ↩

  19. Dan. vii, 14. ↩

  20. Mich. v, 2. ↩

  21. Prov. viii, 23-25. ↩

  22. Matth. xviii, 10. ↩

  23. Joann. xiv, 9. ↩

  24. Mich. i, 1. ↩

  25. Joann. xvii, 7. ↩

  26. Mich. v, 4. ↩

  27. Is. ii, 3. ↩

  28. Act. i, 8. ↩

  29. Ibidem. ↩

  30. Joann. xx, 19, 26. ↩

  31. Marc. xiv, 15. ↩

  32. Joann. VIII, 25. ↩

  33. Matth. XIII, 43. ↩

  34. II Cor. V, 7. ↩

  35. 1 Cor. XIII, 12; ↩

  36. 1 Joann. III, 2. ↩

  37. Act. i, 1-4. ↩

  38. Eccl. XXIV, 5. ↩

  39. Eccli. xxiv, 5. ↩

  40. Sap. IX, 9. ↩

  41. Ephes. II, 16. ↩

  42. Ephes. V, 2. ↩

  43. Hebr. IX, 11, 12. ↩

  44. Hebr. VII, 26. ↩

  45. Zach. VI, 13. ↩

  46. Hebr. VII, 24, 25. ↩

  47. Hebr. V, 1. ↩

  48. I Joann. iii, 2. ↩

  49. 1 Joann. II, 2. ↩

  50. Gen. XIV, 18. ↩

  51. Matth. XXVI, 26-28. ↩

  52. Hebr. VII, 1, 3. ↩

  53. Hebr. VI, 20. ↩

  54. Hebr. VII, 1-3. ↩

  55. 1 Reg. XV, 29. ↩

  56. Ibid. 11. ↩

  57. Ps. CVIII, 30, 31. ↩

  58. Ps. XV, 8. ↩

  59. Act. X, 36. ↩

  60. Is. LXIII, 4. ↩

  61. Ps. II, 2. ↩

  62. Is. LXIII, 3. ↩

  63. Hebr. IX, 28. ↩

  64. Joann. XII, 31. ↩

  65. Joann. XII, 31. ↩

Chapter 193 of 244