Articulus 18
DECLARATIO PSALMI CENTESIMI DECIMI: CONFITEBOR TIBI, DOMINE.
Hujus psalmi titulus est: Alleluia, quod significat, Laudate Deum: de cujus præconiis perpulchre atque jucunde tractat hic psalmus, præsertim de admirabilissimo opere Dei in consecratione corporis et sanguinis Christi. Sicut enim psalmus præcedens tractat de sacerdotio Christi, sic iste determinat de institutione sacrificii hujus, et efficacia Sacramenti altaris.
LOQUENS itaque sanctus Propheta in propria, atque Ecclesiæ omniumque fidelium persona, dicit: (1) Confitebor tibi, id est, laudabo te, Domine, in toto corde meo, id est ex toto intellectu et affectu, mente collecta et fixa. Cor hoc loco non pro organo corporis, sed pro anima ponitur. Anima autem immaterialis est, nec partes habet: quomodo ergo perhibet se Domino confiteri toto corde, tanquam posset ei confiteri pro parte cordis? Et respondendum, quod anima non habet partes quantitativas, quum sit incorporalis; nec essentiales, quum sit forma simplex; sed potestativas, id est vires distinctas. Vires autem seu partes potestativæ animæ rationalis, in quantum est rationalis, sunt tres, in quibus summæ Trinitatis imago consistit in anima, scilicet intellectus, memoria, et voluntas. Ad intellectum spectat cognitio, ad voluntatem dilectio, ad memoriam in utroque firma inhæsio. Toto igitur corde Domino confitetur, qui intellectu, voluntate atque memoria eum collaudat: ita quod intellectu advertit, voluntate diligit, memoria retinet verba divina, quibus Domino confessionem laudis sacrificat. Qui autem Deum ore laudat, et mente illicita amat aut cogitat, non toto corde Domino confitetur. Unde de quibusdam animo vagabundis ac vagis scriptum est: Divisum est cor eorum, nunc interibunt.1 Et in Jeremia Dominus loquitur:2 Si reverteris, convertere, id est, si tu, o homo, cor tuum ad Deum convertere optas, toto corde ad eum convertere, adhærendo ei perfecte, eique totis viribus ministrando, ne sis tepidus ac divisus. Confitebor autem tibi, o Domine, non inconsulte, indiscrete, aut vana intentione, sed in consilio justorum, id est eo modo quo justorum consilium est, te laudare. Justorum namque consilium est, te laudare corde a vitiis expurgato, quum non sit speciosa laus in ore peccatoris;3 et propter nominis tui amorem atque honorem, non propter temporale emolumentum aut laudem humanam. Et congregatione justorum, id est, non in conventiculis hæreticorum, sed in Ecclesia fidelium tibi confitebor.4
Is. XLVI, 10.
Ephes. 1, 11.
Cur autem Domino confiteatur, subjungit: (2) Magna opera Domini, id est, magnifice facta, seu laude admirationeque digna sunt: ut patet de creatione cœli et terræ, de gubernatione universi, de operibus recreationis, glorificationis ac ceteris Dei effectibus. Effectus quippe proportionatur et correspondet suæ causæ. Quum ergo Deus sublimis et benedictus sit infinitæ magnitudinis, sapientiæ et dignitatis, decuit magna ab eo opera fieri. Exquisita, id est exquisite producta, in omnes voluntates ejus, id est secundum omne desiderium seu beneplacitum Creatoris. Singula namque produxit tunc, taliter, ideo, ubi, et secundum quod voluit. Propter quod per Isaiam testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et Apostolus ait: Deus operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ. Sed quum in Deo non sit nisi una, æterna, simplex, invariabilisque voluntas, cur nunc pluraliter dictum est, In omnes voluntates ejus? Et respondendum, quod sicut in Deo dicuntur plures ideæ seu multæ notitiæ, per respectum ad creaturas; sic dicuntur plures voluntates, secundum rationem nostram, per comparationem ad volita creata, quæ multa sunt.
(5) Confessio, id est Dei laudatio, seu propriæ culpæ prolatio, et magnificentia, id est magnifica operatio ad Dei honorem exhibita, sunt opus ejus, id est opera Deo placentia, et nobis ab eo concessa. Omne enim bonum ab ipso procedit, et hæc duo opera Deo præcipue placent, nec nobis insunt nisi ex gratia Dei: ideo Deo magis quam nobis attribuuntur. Et justitia ejus manet in sæculum sæculi. Justitia namque in Deo exsistens, quæ est ipsemet Deus, æterna est, sicut divina essentia, a qua sola ratione distinguitur. Justitia quoque, quæ est effectus divinæ æquitatis, in perpetuum perseverabit, quoniam electorum gloria et impiorum miseria nunquam cessabunt.
(4) Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, etc. Versiculus iste nec melius nec litteralius valet exponi, quam de institutione ac alimonia Sacramenti altaris, ut sit sensus: Dominus Christus qui est misericors in natura et miserator in actu, fecit memoriam, id est, memoriale instituit, mirabilium suorum, id est incarnationis, dilectionis, conversationis ac passionis suæ. In Cœna enim novissima, recessurus a suis corporali præsentia, volens nos jugiter memores esse eximiæ suæ dilectionis atque amarissimæ passionis, imo omnium quæ pro nostra salute tam dignanter assumpsit, fecit, ac pertulit, Sacramentum corporis ac sanguinis sui instituit, panem convertens in corpus, et vinum in sanguinem. Sicque sub speciebus panis et vini, escam dedit timentibus se, id est, corpus et sanguinem dedit Apostolis, et per eos ac successores eorum dari commisit universis fidelibus: propter quod dixit, Hoc facite in meam commemorationem. Unde Apostolus: Quotiescumque, inquit, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.56 De hac etiam esca Christus apud Joannem locutus est: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
(5) Memor erit ipse Christus in sæculum, id est indesinenter, testamenti sui, id est hujus Sacramenti, quod dicitur testamentum, juxta illud Apostoli: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hujus testamenti seu Sacramenti erit Christus in perpetuum memor, per hoc quod omnibus hoc Sacramentum devote fideliterque sumentibus confert gratiam in præsenti, et vitam æternam in futuro, sicut promisit dicens: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo; rursusque, Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Vel dicitur Christus semper memor futurus hujus testamenti, quoniam facit nos memores ejus, conservabitque fidem hujus Sacramenti in cordibus hominum usque ad sæculi consummationem. Virtutem operum suorum, id est fructum et efficaciam hujus Sacra-
Luc. xxii, 19. 1 Cor. x1, 26.
Joann. vi, 56.
1 Cor. x1, 25.
Joann. vi, 57.
Ibid. 59. menti, videlicet corporis et sanguinis sui, quæ sunt opera Creatoris; vel, Virtutem operum suorum, id est potentiam sacramentalium effectuum corporis sui et sanguinis; annuntiabit Christus populo suo, id est discipulis suis, atque per eorum prædicationem cunctis fidelibus. Horum operum suorum virtutem Christus discipulis annuntiavit, dicendo: Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur in æternum;7 et, Qui manducat me, et ipse vivet propter me.8
Possunt quoque hæc generalius explanari; eritque sensus: Memoriam fecit mirabilium suorum: quoniam per Spiritum Sanctum edocuit sanctos Prophetas atque Apostolos ad conscribendum et annuntiandum mirabilia sua, quæ utique in veteri ac novo Testamento copiose narrantur, et a fidelibus recoluntur. Escam spiritualem dedit timentibus se, reficiendo mentes eorum pane vitæ et intellectus, et verbo et gratia Spiritus Sancti.9 De esca quoque corporali providit Deus famulis suis timoratis, quibus apud Matthæum ait:10 Quærite primo regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Propter quod iterum dicit: Ne solliciti sitis animæ vestræ, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini: scit enim Pater vester cœlestis quia his omnibus indigetis.1112 Memor erit in sæculum testamenti sui, id est novæ atque evangelicæ legis, corroborando conservandoque eam usque ad terminum mundi. Memor etiam erit testamenti sui, id est promissionis suæ factæ in novo Testamento, quoniam eam implebit, dummodo nos agamus quod ipse nobis præcepit. Promissio novi Testamenti est: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum;1314 et, In futuro sæculo neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei.15 Illud quoque quod Christus clarissime loquitur: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.16 Hæc omnia implebuntur in nobis, si impleverimus illud quod ad Corinthios ait Apostolus: Has promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Virtutem operum suorum, id est miraculorum potentiam seu opera sua virtuosa ac sancta, annuntiabit populo suo.17 Christus enim per se ipsum prædicavit opera Dei Patris, et subinde conversationis suæ innocentiam ac miraculorum suorum excellentiam annuntiavit Judæis: sicut apud Joannem,
Quis, inquit, ex vobis arguet me de peccato?18 et, Ego non quæro gloriam meam; et alibi, Opera quæ dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me.1920 Hæc autem opera, id est vita et signa Christi, annuntiata sunt nobis per Apostolos, imo quotidie annuntiantur nobis in Scriptura canonica novi Testamenti, præsertim in Evangeliis.
Omnia autem hæc fecit Deus fidelibus suis, (6) Ut det illis hereditatem gentium, id est regnum cœlorum et vitam æternam, hominibus ab origine mundi paratam, quemadmodum apud Matthæum dicit Salvator:21 Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.22 Specialiter tamen regnum cœlorum appellatur hereditas gentium, quia Judæis propter incredulitatem juste ablatum est, et gentibus humiliter credentibus datum. Propter quod Christus ait:23 Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.24 Et denuo ait: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Dei; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Merito itaque regnum cœlorum nuncupatur hereditas gentium, quibus ait Apostolus:2526 Estis cives Sanctorum et domestici Dei.27 Itemque ad Romanos: Filii Dei sumus. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi; si tamen compatimur ei, ut et conglorificemur.28
Opera manuum ejus, id est effectus divinæ potestatis, sunt veritas et judicium, id est salvatio et damnatio.29 Veritas enim vocatur, vera impletio promissionis divinæ, factæ de hereditate cœlesti electis donanda, quibus et datur. Hæc impletio est eorum salvatio, et ipsa est opus Christi. Judicium autem frequenter accipitur pro reprobatione malorum. Unde apud Joannem dicitur: Qui credit in Filium Dei, non judicatur;30 qui autem non credit, jam judicatus est, id est reprobatus. Et Apostolus: Si nos ipsos, ait, dijudicaremus, non utique judicaremur.31 Hinc quoque Christus apud Joannem clarius loquens: Qui audit (inquit) verbum meum, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit.32 Judicium ergo, id est reproborum justa damnatio, est opus Dei. Vel sic: Veritas et judicium, id est quælibet veritas quodlibetque judicium, est opus Dei. Est enim veritas naturæ, veritas vitæ, et veritas orationis. Est quoque judicium discretionis, et judicium remunerationis. Et omnia hæc opera sunt manuum divinarum. Vel sic: Opera manuum ejus veritas et judicium, id est vera et justa seu discreta. Dum enim aliquid convenit rei excellenter, enuntiatur de eo non solum in concreto, sed etiam in abstracto: sicut ait Christus Apostolis, Vos estis lux mundi;33 et Apostolus, Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino, id est, fuistis aliquando vitiis tenebrosi, nunc autem per gratiam lucidi.34 Unde de homine multum dilecto ac dulci dicimus: Iste est amor meus, et dulcedo seu consolatio mea. Quoniam ergo omnia opera Dei sunt valde justa, vera atque discreta, idcirco non solum vera et justa, sed veritas et judicium nominantur. Potest quoque referri ad Sacramentum altaris, in cujus consecratione opera Dei sunt veritas, quia in hoc Sacramento non solum figuraliter, sed vere ac substantialiter Christus continetur, et judicium mortis sumenti indigne:35 qui enim manducat indigne, judicium sibi manducat.
(7) Fidelia omnia mandata ejus: id est, divina præcepta non sunt fallacia, sed firma et certa, ita quod observatores eorum fidelem ac veram mercedem recipient; confirmata in sæculum sæculi, id est per divina miracula et cetera quibus fides innititur, in æternum roborata, ita quod certum est ista mandata esse a Deo, et per consequens sancta atque salubria; facta, id est nobis jussa et exhibita, in veritate et æquitate, ita quod ipsa sunt vera et æqua; vel, In veritate, id est in sapientia, et æquitate, id est justitia præcipientis Dei, qui secundum suam sapientiam atque justitiam, seu in sua sapientia et justitia nobis ista mandata fecit et contulit. Vel dicuntur facta seu data in veritate angelicæ illustrationis, et æquitate angelicæ administrationis. Præcepta namque legalia, data sunt Moysi ministerio angelorum, sicut Stephanus ait Judæis:36 Accepistis legem in dispositione angelorum.
(8) Redemptionem, id est salutem et salvatorem, videlicet Christum, misit Pater, populo suo, id est electis, in hunc mundum Christum transmittens.37 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, sicut apud Joannem scriptum est. Unde in Isaia Pater dicit ad Christum:38 Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Vel ipse Christus misit, id est, per prædicationem Apostolorum annuntiavit, redemptionem, id est humani generis salvationem sua passione adeptam, populo suo, id est universis fidelibus, secundum quod in Marco dicit ad eos: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.39
Mandavit in æternum testamentum suum, id est, evangelicam legem præcepit usque in finem sæculi custodiri: quod de veteri Testamento non jussit, quoniam illi successit novum Testamentum in illo præfiguratum. Novo autem Testamento aliud non succedet: propterea usque ad sæculi consummationem jubetur servari. Quod tamen de Sacramento altaris præsertim nunc dicitur, quoniam hoc usque in finem mundi frequentandum est.
(9) Sanctum et terribile nomen ejus : id est, ipse Deus est sanctus in se ipso, quoniam substantialiter purus atque perfectus est ; et terribilis, ratione sui effectus.40 Omnibus autem est Deus terribilis, formidandus timore filiali et casto : sic enim Beati in patria timent Deum. Impiis vero terribilis est timore servili, quo Deus timetur non ex amore secum exsistendi, sed ex pavore tormenta sustinendi.41 Initium sapientiæ timor Domini. Timor enim servilis incipit ad sapientiam recipiendam animam præparare, in quantum facit a malo recedere. Timor vero initialis magis propinque disponit ad sapientiæ infusionem seu potius perfectionem :42 timor enim initialis, sine caritate et sapientia haberi non potest. Hoc autem quod dictum est, Initium sapientiæ timor Domini, in Ecclesiastico et alibi scriptum est. Sed videtur huic contrarium quod idem Ecclesiasticus testatur : Plenitudo sapientiæ, timere Dominum.43 Et Job inquit : Ecce timor Domini ipsa est sapientia. Et respondendum, quod ista intelligenda non sunt de timore servili, sed casto et filiali, quem perfecta caritas non expellit, sed exerit et diffundit seu causat. Hoc enim timore Christus exstitit plenus, juxta illud Isaiæ : Replebit eum spiritus timoris Domini. Verumtamen iste timor non est sapientia, aut sapientiæ plenitudo essentialiter, quia realiter ab ea distinguitur ; sed dicitur sapientia secundum resplendentiam quamdam, quia in hoc quod aliquis timet Deum casto timore, maxime liquet eum veraciter esse sapientem. Et hoc modo sapientia de multis virtutibus virtutumque actibus prædicatur, sicut quum dicitur : Nolle præesse, sed velle subesse, est sapientia ;4445 homines fugere, est sapientia ; propter Christum despici velle, est sapientia.
(10) Intellectus bonus omnibus facientibus eum :46 id est, cognitio fructuosa et utilis est his qui agunt quod sciunt agendum. Nam, ut dicitur in secunda Petri, Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti.4748 Et Jacobus affirmat : Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Unde et Christus in Evangelio : Servus, inquit, qui scit voluntatem domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis.49 Qui ergo putat se eruditum, qui se illuminatum a Deo exsultat, et se sapientem confidit, advertat et impleat quod Jacobus præcipit : Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.50 Alioqui audiet a Christo illud Isaiæ : Sapientia tua et scientia tua decepit te.5152 Vel sic : Intellectus bonus, id est vis intellectiva, habitus intellectualis et operatio intellectiva, sunt sana laudeque digna omnibus facientibus eum, scilicet timorem, seu timentibus Deum :53 qui scilicet vivunt secundum quod suggerit timor, de quo per Ecclesiasticum inducitur, Timor Domini expellit peccatum ; et alibi, Qui timet Deum, nihil negligit.54 Laudatio ejus qui ita intelligit, et intellecta adimplet, manet in sæculum sæculi : quia et ipse Deum sine fine laudabit, et a Deo æternam laudem pro mercede recipiet, atque cum Sanctis laudabitur, sicut Ecclesiasticus testatur : Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur.55
DENIQUE psalmus iste anagogice exponi potest : nam Beatis in patria congruunt, quæ in eo dicuntur. Ecclesia ergo triumphans, seu quilibet Beatorum dicere potest : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Sancti enim in patria Deum sine aliqua interruptione jugiter laudant :56 et hoc, toto corde, id est in omnibus viribus suis. Sicut enim præceptum caritatis perfectissime implent Deum amando toto corde, tota fortitudine, et omnibus viribus suis, quia totaliter, actualiter et indesinenter feruntur in Deum ; sic Domino confidentur confessione laudis toto corde, quemadmodum per Isaiam Dominus contestatur : Ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis.57 In consilio justorum, id est secundum actum prudentiæ electorum in patria. Sancti namque in regno Deum collaudant, secundum quod donum consilii eis a Spiritu Sancto influxum suggerit et suadet.58596061 Et congregatione, id est in unione Beatorum seu triumphanti Ecclesia. Beati enim Deum concorditer atque generaliter laudant, glorificantes nomen ejus in id ipsum.
Magna opera Domini, ea præsertim quæ facit in cœlo empyreo circa Beatos: quos sua per speciem visione beatificat, et in quibus mirabilissima efficit opera, nobis prorsus occulta. Confessio, qua Deum incessantissime laudant, et magnificentia, qua ei reverenter obsequuntur ac parent, opus ejus, id est, sunt opera Dei, placita Deo. Memoriam fecit mirabilium suorum.
Deus facit in cordibus Beatorum memoriam mirabilium suorum, admittendo eos ad beatificam suæ essentiæ visionem, in qua splendidissime contemplantur, quæ, quanta et qualia fecerit Deus pro eorum salute. Escam dedit timentibus se: id est, nobis Beatis, qui eum timore casto timemus, quantum ad reverentialem subjectionem, non quantum ad affectionem pœnalem, præstitit suæ divinitatis fruitionem, qua feliciter hilariterque intus reficimur, sustentamur, atque perficimur. Memor erit in sæculum testamenti sui, id est, promissionem suam in æternum verificabit, qua nobis promisit pro præmio sui ipsius visionem, ita quod nunquam relabemur ad miserias pristinas, sed cum Deo sine fine manebimus.62 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo. Deus namque Sanctis in patria revelat suos divinos atque potentes effectus, et per angelos superiores illuminat inferiores de operibus talibus. Cetera ex præinductis faciliter elucescunt.
Postremo psalmum præsentem, laudibus Creatoris dulcissime redolentem, affectum psallentis mirabiliter inflammantem, spirituali hilaritate perfusum, quis digne laudare prævaleat? In quo homo fidelis Deum tam fiducialiter, tamque affectuose alloqui orsus est; in quo Deus in suis effectibus tam præclare extollitur, divina justitia commendatur, sacramenti Eucharistiæ institutio prophetatur, novi Testamenti perpetuitas annuntiatur, vitæ æternæ remuneratio commemoratur, Christi missio tangitur, et alia multa pulcherrima continentur. Si ergo Deum vere diligimus, nequaquam psalmum hunc tam mysterialem ac sententiosum, sine piæ devotionis fervore cantemus. Qui enim Deum veraciter amat, quanto eum ardentiori affectu complectitur, tanto in ejus præconiis atque obsequiis vehementius delectatur. Quod ut nobis quoque conveniat, enitamur semper cor purum Domino repræsentare, in ejus gratia quotidie crescere, et debita nostra Officia cum omni diligentia ordinate persolvere.6364 Tunc namque poterimus in spiritualibus gratiis abundare, si conemur opus Dei non negligenter, sed reverenter exsolvere.
PRECATIO.
Misericors et miserator Domine, qui diu nobis peccantibus solita pepercisti bonitate, intellectu tandem bono nos reple, et initium sapientiæ timorem tuum mentibus nostris infunde; atque deinceps fac nos sobrie et juste vivendo tibi placere.
Footnotes
-
Osee x, 2. ↩
-
Jer. iv, 1. ↩
-
Eccli. xv, 9. ↩
-
Apoc. iii, 16. ↩
-
1 Cor. xi, 25. ↩
-
1 Cor. xi, 26. ↩
-
Joann. vi, 50. ↩
-
Ibid. 58. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Matth. vi, 33. ↩
-
Ibid. 25, 32. ↩
-
Matth. vii, 11, 12. ↩
-
Matth. xxi, 30. ↩
-
Matth. xiii, 43. ↩
-
Matth. xxii, 30. ↩
-
Joann. xvii, 24. ↩
-
II Cor. vii, 1. ↩
-
Joann. viii, 46. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Ibid. 50. ↩
-
Matth. xxi, 34. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Matth. xxi, 43. ↩
-
Ibid. xxi, 43. ↩
-
Ephes. vi, 19. ↩
-
Matth. viii, 11, 12. ↩
-
Ephes. ii, 19. ↩
-
Rom. viii, 16, 17. ↩
-
Rom. viii, 16, 17. ↩
-
Joann. III, 18. ↩
-
1 Cor. XI, 31. ↩
-
Joann. V, 24. ↩
-
Matth. V, 14. ↩
-
Ephes. V, 8. ↩
-
1 Cor. XI, 29. ↩
-
Act. VII, 53. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Is. XLIX, 6. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Deut. x, 17, 21. ↩
-
Job xxviii, 28. ↩
-
Eccli. 1, 20. ↩
-
Eccli. 1, 27. ↩
-
Eccli. 1, 16; ↩
-
Prov. 1, 7; 1x, 10. ↩
-
II Petr. ii, 21. ↩
-
II Petr. II, 21. ↩
-
Luc. xii, 47. ↩
-
Jacob. III, 13. ↩
-
Is. XLVII, 10. ↩
-
Is. xi, 3. ↩
-
Expositio anagogica. ↩
-
Eccle. VII, 19. ↩
-
Eccli. XXXIX, 12. ↩
-
Act. v, 41. ↩
-
Is. LXV, 14. ↩
-
Eccli. I, 27. ↩
-
Eccli. I, 20. ↩
-
Eccli. I, 16; ↩
-
Prov. I, 7; IX, 10. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
II Par. xix, 3, 9; ↩
-
II Tim. II, 22. ↩
Chapter 194 of 244