Articulus 19
DECLARATIO PSALMI CENTESIMI UNDECIMI : BEATUS VIR QUI TIMET DOMINUM.
HABET psalmus iste pro titulo, Alleluia. Quod autem adjungitur, Reversionis Aggæi et Zachariæ, non habetur in Hebræo, neque in translatione Hieronymi juxta Hebræum; nec debet ita intelligi, quasi hic psalmus sit editus ab his Prophetis, aut eorum temporibus. Sed hoc ideo additur, quia sicut Aggæus et Zacharias prophetaverunt de ædificatione materialis templi in Jerusalem, post reditum a captivitate Babylonis;1 sic in psalmo præsenti tractatur de virtutibus, per quas fideles ædificant Christo immateriale templum in cordibus suis, post reditum a misera servitute peccati, seu captivitate diaboli. Specialiter vero loquitur psalmus iste de operibus misericordiæ, de quibus et Christus specialiter perhibet se facturum judicium in die novissimo.2
AIT itaque : (1) Beatus vir, id est, felix homo nunc in spe, et postmodum felix erit in re, qui timet Dominum, timore casto et filiali, vel saltem initiali. Timor namque servilis non est meritorius, quoniam non procedit ex caritate, sine qua nihil est meritorium vitæ æternæ. Hinc enim Ecclesiasticus contestatur : Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur ;345 et alibi, Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei. Et Ecclesiastes ait :6 Finem loquendi pariter omnes audiamus : Deum time, et mandata ejus observa. Denique, quum nihil separet nos a Deo nisi peccatum, eo ipso quo timor peccata expellit, ad omne bonum disponit, omniumque bonorum quodammodo causa est.7 In mandatis ejus volet nimis, id est, iste Deum timens, valde optabit implere divina mandata. Timor enim filialis, quoniam timet offensam dilecti et separationem ab eo, maxime studet vitare quibus dilectus offenditur et aufertur, videlicet peccata omissionis et commissionis : et per consequens nimis cupit facere quæ placent dilecto, quod est obedire præceptis animo prompto ac fervido. Nam istud nimis, non designat vitiosum excessum, sed ferventem affectum. Insuper timor iste facit nimis velle in præceptis Dei implendis, quia delectat cor, et parit lætitiam, juxta illud in Ecclesiastico :8 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam et gaudium in longitudine dierum.910
(2) Potens in terra erit semen ejus : id est, fructus bonæ conversationis hominis timorati, erit fortis ac stabilis in Ecclesia tam militanti quam triumphanti. Nam fructus iste æterno præmio fulcietur, juxta illud : Bonorum laborum gloriosus est fructus.11 Generatio rectorum, id est populus justus, benedicetur a Deo, recipiendo gratiam ejus, et ab hominibus qui eis bona imprecantur. Scriptum est enim :12 Benedictio Domini super caput justi ; et, Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
(3) Gloria, id est spiritualis lætitia, bona fama, vitæ excellentia, et divitiæ, id est spiritualium bonorum affluentia, in domo ejus, id est in corde viri Deum timentis : sicut in Ecclesiastico legitur, Nihil melius quam timere Deum. Et justitia, id est justa conversatio, ejus manet in sæculum sæculi.13 Homo enim timoratus perseverat usque in finem, et tunc æternaliter coronatur. Unde rursus in Ecclesiastico dicitur : Timenti Deum non occurrent mala ;14 sed Deus in tentatione illum conservabit, et liberabit a malis. Salomon quoque ait:15161718 In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo.19
(4) Exortum est in tenebris, id est inter peccatores, seu in hoc sæculo tenebris ignorantiæ atque caligine vitiorum repleto, lumen divinum, æternum et increatum, rectis corde, id est justis hominibus. Et quid sit lumen hoc, subditur: Misericors et miserator et justus, id est Deus qui dicitur misericors in natura, miserator in opere, justus in retributione.20 Dicitur autem Deus justis oriri per hoc, quod lumen gratiæ ab ipso recipiunt, per quod Creatorem suum contemplantur et diligunt. Propter quod per Malachiam ait: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Potest quoque hic versus de Christi adventu intelligi, ut sit sensus: Exortum est in tenebris lumen, videlicet Christus, rectis corde. Nam per incarnationem invisibile lumen justis visibiliter apparuit, et ad salutem eorum ipsis exortum est, prout in Isaia ait
Scriptura: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.21 Et apud Joannem ipsemet Christus: Ego, inquit, sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.22
(5) Jucundus homo, id est spiritualiter in Domino gaudens, aliisque causam lætitiæ præbens, qui miseretur, id est, opera misericordiæ proximis exhibet. Quod non solum de corporalibus eleemosynis, sed de spiritualibus quoque operibus pietatis intelligendum est: sicut sunt ignorantem instruere, peccanti ignoscere, errantem corrigere, etc. Et commodat, id est, de suo aliis mutuat sine usura. Vel, Commodat, id est, aliis temporalia donat, quatenus a Deo æterna recipiat.23 Unde in Proverbiorum libro dicitur: Fœneratur Domino, qui miseretur pauperis. Disponit sermones suos, id est, verba sua profert, in judicio discretionis, ne loquendo excedat, quemadmodum ad Colossenses monet Apostolus:24 Sermo vester semper in gratia sale (id est discretione) sit conditus. Nam, ut in Ecclesiastico scriptum est, Qui multis utitur verbis, lædit animam suam;2526 et alibi, Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.27 Ideoque in Proverbiis Salomon loquitur: Qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam. Sic autem disponit in judicio rectæ rationis sermones suos, ut sciat se non posse hoc ipsum implere sine singulari et magno auxilio gratiæ Dei. Nam, ut Jacobus testatur, Si quis in verbo non2829 mam præparare, et Dei est gubernare linguam. Quia in æternum non commovebitur a statu salutis et gratiæ, quia ut dictum est, Justitia ejus manet in sæculum sæculi. Unde in Proverbiorum libro scriptum est: Via justorum absque offendiculo.30
(6) In memoria æterna erit justus: id est, Deus per effectum pietatis suæ et gratiæ, æternaliter memor erit ipsius: nam scriptus est in libro vitæ, et Deus per approbationem eum cognoscit; eritque sine fine in conspectu majestatis divinæ in regno felicitatis æternæ. Ab auditione mala malitia pœnæ, non culpæ, videlicet a verbo illo asperrimo, Ite, maledicti, in ignem æternum, non timebit in die judicii, quamvis modo eam vehementer formidet.31 Erunt enim tunc securi, qui modo sunt pavidi; tuncque pavebunt, qui modo timorem non habent. Dies nempe judicii, judicisque dura sententia, sicut perversis sunt metuendi, sic electis sunt ratio exsultandi. Propter quod Christus dixit: His autem fieri vestra, id est, mentes lætificate, quia appropinquabit redemptio vestra.32
(7) Paratum cor ejus sperare in Domino: quia per spem in se exsistentem, quæ est habitus virtuosus, promptus et facilis est, ut actualiter speret in Deo, non in aliquo bono creato, caduco et vano. Unde in Ecclesiastico habetur: Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.33 Confirmatum est cor ejus in Deo per gratiam, eo modo quo dicit Apostolus ad Hebræos:34 Optimum est gratia stabiliri cor. Et in Proverbiis scriptum est :35 Justus quasi fundamentum æternum. Non commovebitur a stabilitate justitiæ, donec despiciat inimicos suos, id est, quousque vitam seu viam hujus exsili finiat, atque de beatitudine securus existat. Quum enim justus ad Deum pervenerit, omnes adversarios suos visibiles et invisibiles pro nihilo reputabit, non ex superbia, sed ex vera justitia, quia illorum vitia despicit, et eos, in quantum iniqui sunt, pro nihilo æstimat, sicut superius de viro justo inductum est :36 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.
(8) Dispersit, id est, undique diffudit, et dedit pauperibus sua temporalia bona, seu spiritualia dona, sicut in prima sua Canonica Petrus adhortatur :37 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Justitia ejus manet in sæculum sæculi. Hoc jam in psalmo isto dictum atque expositum est. Cornu ejus, id est dignitas seu sublimitas gratiæ, quam habuit in præsenti, exaltabitur, id est, perficietur et consummabitur, in gloria Beatorum, quia tunc plenum præmium sortietur, et lumen gratiæ per lumen gloriæ erigetur.
Propter quod Salomon dicit : Qui miseretur pauperis, beatus erit.
(9) Peccator impœnitens videbit felicitatem justorum, quam modo habent inchoative, et in futuro judicio habebunt perfecte, et irascetur contra eos ex impatientia, vel contra se ipsum, quod tanta tormenta promeruit ;38 dentibus suis fremet : quia ex interiori furore corpus ejus concutitur, et motu dentium impetum iræ suæ ostendit ; vel, Dentibus suis fremet in inferno, ubi erit fletus et stridor dentium ; et tabescet in se ipso ex invidia.39 Desiderium peccatorum peribit, id est, suo effectu seu re optata privabitur. Quemadmodum enim justi desiderant Deo æternaliter frui, et in hac vita spiritualibus bonis ditari ; sic impii cupiunt rebus temporalibus et caducis jugiter frui, quoniam eis finaliter inhærent. Tale autem desiderium penitus perit post mortem, quia tunc amplius frui non possunt temporalibus rebus, sed pro earum delectationibus compelluntur sentire æterna tormenta. Desiderium vero justorum post hanc vitam impletur. Propter quod in Proverbiis scriptum est : Desiderium suum justis dabitur;40 quasi tempestas transiens non erit impius.
Footnotes
-
Agg. 1, 11; ↩
-
Matth. xxv, 31-45. ↩
-
Eccli. 1, 13. ↩
-
Eccli. xxv, 15. ↩
-
Eccli. i, 13. ↩
-
Eccle. xii, 13. ↩
-
Eccli. 1, 27. ↩
-
Ibid. 11, 21. ↩
-
Eccli. 1, 12. ↩
-
Eccli. i, 12. ↩
-
Sap. III, 15. ↩
-
Prov. x, 6. ↩
-
Eccli. x, 27. ↩
-
Eccli. xxxiii, 1. ↩
-
Eccli. ii, 21. ↩
-
Eccli. i, 27. ↩
-
Agg. i, ii; ↩
-
Zach. ii. ↩
-
Prov. xxiii, 17, 18. ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
Is. ix, 2. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Prov. xix, 17. ↩
-
Coloss. iv, 6. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Eccl. xx, 8. ↩
-
Eccl. xxi, 23. ↩
-
Prov. xvi, 1. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Prov. xv, 19. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Luc. xxi, 28. ↩
-
Eccl. u, 20. ↩
-
Hebr. xui, 9. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
1 Petr. iv, 10. ↩
-
Prov. xiv, 21. ↩
-
Matth. vii, 12; xiii, 42, 50, etc. ↩
-
Prov. x, 24, 25. ↩
Chapter 195 of 244