Skip to the text

Articulus 20

EXPLANATIO ALLEGORICA EJUSDEM PSALMI CENTESIMI UNDECIMI DE CHRISTO.

DENIQUE psalmus iste de Christi persona convenientissime explanatur; eritque sensus : Beatus vir, scilicet Christus, qui ab exordio suæ conceptionis in Virgine, et beatus erat, Deum videndo per speciem, et vir, propter omnium virtutum ac sapientiæ perfectionem. Anima enim Christi, a primo suæ creationis instanti Deum per speciem vidit, omnibusque virtutibus (imperfectionem in sua ratione non includentibus) atque scientiis plena fuit. Unde de eo ut nondum nato, sed adhuc infantulo in materno utero consistenti, scriptum est per Jeremiam : Novum creavit Dominus super terram :1 mulier circumdabit virum. Hic ergo beatus est vir qui timet, in quantum homo, Dominum timore filiali, illo præcipue qui est unum septem donorum Spiritus Sancti, quemadmodum per Isaiam dicitur : Replebit eum spiritus timoris Domini.2 In mandatis ejus volet nimis. Quanto enim Christus præ ceteris universis Deum amavit ferventius, tanto in ejus mandatis implendis voluit plenius, quoniam ardentissimo appetitu optavit in omnibus Deo parere :3 nec solum voluit, sed etiam volita plenissime adimplevit, quia præcepta moralia et duo caritatis mandata perfecte implevit. Propter quod apud Joannem ait : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio ;4 et apud eumdem, Ego quæ placita sunt ei, facio semper.5 Imo tam desiderabile, tamque delectabile fuerat Christo homini, Patris præcepta servare, ut dicat :6 Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui misit me, ut perficiam opera ejus.

Potens in terra erit semen ejus. Semen Christi, est populus christianus, de quo apud Isaiam dicitur :7 Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum. Hoc semen potens est in terra hujus exsilii, quoniam populus christianus magnus, multus, et fortis est in spiritualibus et corporalibus bonis.8 Potentius tamen est semen istud in patria Beatorum, ubi parificatum est angelis Dei. Potest quoque per semen Christi, intelligi prædicatio evangelicæ legis, quemadmodum Christus ait : Semen est verbum Dei. Hoc autem semen Christi potens fuit, quia ut dicit Marcus, Erat docens sicut potestatem habens, non sicut Scribæ.9 Generatio rectorum, id est congregatio Christianorum, ex aqua et Spiritu Sancto renata, benedicetur a Deo, secundum quod ait Apostolus :10 Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione in cœlestibus in Christo Jesu. Et Lucas de Christo dicit :11 Elevatis manibus, benedixit eis, et ferebatur in cœlum.12 Unde apud Isaiam Dominus protestatur : Electi mei non laborabunt frustra, quia semen benedictorum Domini est.1314 Gloria, id est æterna felicitas, et divitiæ, id est omnium bonorum sufficientia, in domo ejus, id est in regno cœlorum, in triumphanti Ecclesia, in patria Beatorum, quæ est domus Christi. Præterea in Ecclesia militanti sunt gloria atque divitiæ, secundum sensum in præcedenti articulo introductum :15 et ista Ecclesia est domus Christi, juxta illud ad Timotheum : Scias quomodo oportet te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi. Et justitia ejus manet in sæculum sæculi :16 divina namque et increata justitia Christi æterna est ; creata vero justitia ejus nunquam deficiet.17 Exortum est in tenebris lumen rectis, etc. Versiculus iste, in præcedenti articulo de Christo expositus est.

Jucundus homo, videlicet Christus, de quo Isaias asserit : Non erit tristis neque turbulentus. Nam anima Christi semper erat in gaudio beatæ fruitionis. Qui miseretur. Ipse enim in tantum compassus atque misertus est nostri, quod animam suam pro nobis posuit, et proprio sanguine liberavit ; omnibus etiam ad se clamantibus miseretur, veniam gratiamque præstando. Et commodat. Omnia quæ a Christo recepimus, ipse nobis quodammodo commodavit, quoniam rationem de eis requiret et fructum, quemadmodum apud Lucam dicitur in parabola de talentis. Disponit sermones suos in judicio veræ prudentiæ. Nam Christus nihil inordinate aut indiscrete locutus est : imo, ut Lucas testatur, Mirabantur omnes in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ejus.18 Quia in œternum non commovebitur, quia anima Christi a suæ creationis exordio confirmata erat in bono.

Paratum cor ejus sperare in Domino. In Christo non erat spes, quæ est virtus theologica, quoniam illa est exspectatio futuræ beatitudinis : quam Christus nunquam exspectavit, sed a principio conceptionis fuerat comprehensor tam perfectus, ut modo. Speravit tamen in Deo per quamdam fiduciam, qua certissime confidebat, omne bonum quod cupiebat, se recepturum a Deo. Confirmatum est cor ejus, per gratiam consummatam, ita quod nunquam peccare valebat, sicut nec Sancti in patria. Dispersit spiritualia dona Spiritus Sancti, dedit ea pauperibus, id est humilibus. Propter quod Evangelista fatetur : De plenitudine ejus accepimus omnes gratiam pro gratia. Misit enim Spiritum Sanctum Apostolis ; et sicut in prima Joannis Canonica dicitur, Quidquid petierimus, accipiemus.1920 Cornu ejus, id est regia Christi potestas, quæ latebat quamdiu inter homines vixit, exaltabitur in gloria resurrectionis, ascensionis, et claritatis cœlestis. In resurrectione namque data est ei omnis potestas in cœlo et in terra, quantum ad manifestationem ac usum;21 et in patria sedet ad dexteram Patris, tanquam Rex regum et Dominus dominorum.

Peccator, id est omnis hæreticus, paganus, Judæus et reprobus Christianus, et maxime Antichristus, videbit in die judicii majestatem et gloriam Christi, et irascetur, id est corde turbabitur, juxta illud: Videntes turbabuntur timore horribili;22 dentibus suis fremet adversus se ipsum, quod evadendi locus non erit. Cetera ex præcedenti articulo clara sunt.

Ecce psalmum doctrinalem ac pulchrum audivimus: in quo ad opera misericordiæ præcipue invitamur, ad quam sacra Scriptura frequenter nos allicit. Unde in Proverbiis Salomon: Misericordia, inquit, et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.23 Et apud Matthæum dicit Judex noster:24 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et Ecclesiasticus:25 Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis; itemque, Perde pecuniam propter amicum et fratrem.26 Dicit autem Gregorius, quod misericordia aptius potest dici justitia, quam misericordia: quoniam dum pauperibus aliquid erogamus, non nostra largimur, sed quæ eorum sunt, eis præstamus. Et ideo S. Ambrosius atque excellens ille Basilius: Esurientium (inquiunt) panis est quem tu tenes, nudorum vestis quam recludis, captivorum redemptio pecunia quam sub terra tu fodis. Hinc Augustinus quoque disseruit: Quære quantum tibi Deus dederit, et ex eo tolle tibi quod sufficit; cetera quæ superfluunt, pauperum sunt. Res alienæ possidentur, quum superflua non erogantur. Erogari sibi vult Deus ex eo quod dedit. Quid enim das, quod ille non dedit? Quid habes quod non accepisti?27 Itaque non sunt retinenda superflua, neque divitibus et satis habentibus, sed indigentibus eroganda: alioqui tam retinens, quam recipiens, timeant de rapina.

PRECATIO.

Operatione tibi placita effice nos, Domine, potentes in terra, et vivat te præstante in justitia tua anima nostra: tribue nobis, quæsumus, ut in mandatis tuis semper curramus, cujus gratia totum quod rogamus, impetremus.

Footnotes

  1. Jer. xxxi, 22. ↩

  2. Is. xi, 3. ↩

  3. Matth. viii, 12; xiii, 42, 50, etc. ↩

  4. Joann. xiv, 31. ↩

  5. Is. xlii, 4. ↩

  6. Is. iv, 34. ↩

  7. Is. liii, 10. ↩

  8. Luc. xix, 15 et seq. ↩

  9. Luc. viii, 11. ↩

  10. Marc. i, 22. ↩

  11. Joann. iii, 5. ↩

  12. Ephes. i, 3. ↩

  13. Luc. xxiv, 50, 51. ↩

  14. Is. lxv, 23. ↩

  15. Joann. i, 16. ↩

  16. 1 Tim. iii, 15. ↩

  17. 1 Tim. vii, 29. ↩

  18. Luc. iv, 22. ↩

  19. 1 Joann. iii, 22. ↩

  20. 1 Tim. viii, 29. ↩

  21. Matth. xxviii, 18. ↩

  22. Sap. v, 2. ↩

  23. Prov. III, 3, 4. ↩

  24. Matth. v, 7. ↩

  25. Eccl. xxix, 2. ↩

  26. Ibid. 13. ↩

  27. I Cor. IV, 7. ↩

Chapter 196 of 244