Skip to the text

Articulus 21

ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI DUODECIMI : LAUDATE, PUERI, DOMINUM.

ASSIGNATUR autem psalmo præsenti pro titulo, Alleluia, quia in toto psalmo offertur laus Deo: ad cujus præconia nos invitans sanctus Propheta, ait:

1

(1) LAUDATE, pueri, id est puri et innocentes, Dominum: tales enim pueri digni sunt Deum laudare. Ad quam pueritiam invitamur ab Apostolo:1 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti. Et Christus apud Matthæum: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.2 Sunt vero nonnulli pueri non ætate, sed sensu, juxta illud Isaiæ:3 Puer centum annorum morietur. Laudate nomen Domini. Frequenter hortatur nos sacra Scriptura laudare et benedicere nomen Domini; sed hoc de nomine nominato, videlicet de re significata per nomen, et non de nomine nominante, intelligendum est. Semper autem debemus Deum laudare, quoniam hoc est prorsus angelicum opus, quo homo efficitur amicus et filius Dei. Unde apud Isaiam quoque Dominus ait: Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Et ad Ephesios dicit Apostolus: Implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in hymnis et psalmis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus semper.

Is. xlii, 7.

Ephes. v, 18-20.

Sic autem laudantes dicite: (2) Sit nomen Domini benedictum, id est, ipse Deus ab omnibus laudetur et benedicatur, ex hoc nunc et usque in sæculum, id est indesinenter, continue atque perpetue. Qui diligit Deum ferventer, zelo divini honoris frequenter accenditur, Deumque ab omnibus laudari, benedici et omnibus modis honorari desiderat. (3) A solis ortu usque ad occasum, id est de mane usque ad vesperum. Vel, solis ortu, id est a terra ac populo orientali, usque ad occasum, id est usque ad terram ac populum occidentalem, est laudabile nomen Domini: quia ubique terrarum apparet, operatur ac invenitur bonitas Dei. Propter quod ubique et semper laudandus est, prout per Malachiam testatur: solis ortu magnum est nomen meum in gentibus.

Malach. i, 11.

Is. xi, 17.

Job xxxii, 21.

Sap. xi, 23.

(4) Excelsus super omnes gentes Dominus, id est, cunctis hominibus dignior est atque sublimior, juxta illud Isaiæ: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram illo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. Et in libro Job: Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. Sapiens quoque dicit: Tanquam momentum stateræ, sic ante te est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram. Et super cœlos gloria ejus: id est, gaudium Beatorum, quod ipsi a Deo pro mercede recipiunt, est super omnes cœlos volubiles, scilicet in cœlo empyreo, quod est locus gloriæ Dei et electorum. Vel, Super cœlos, id est super omnes cives et incolas curiæ cœlestis, est gloria ejus, id est excellentia Dei creatoris, quoniam angelicis spiritibus Deus præstantior est, secundum quod in libro Job inducitur: Columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius; et alibi, Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.

Job xxvi, 11. Ibid. iv, 18.

(5) Quis sicut Dominus Deus noster, videlicet Trinitas benedicta? quasi dicat: Nullus ei similis est similitudine æqualitatis, quamvis similitudine imitationis multi sint similes ei. Unde apud Jeremiam habetur: Quis similis mei? et quis sustinebit me? ait Dominus. Qui in altis habitat, id est in cœlis, de quibus quotidie dicimus, Pater noster qui es in cœlis: ubi per cœlos intelliguntur sanctæ contemplativæque mentes (vel cœlum empyreum, quod pluraliter dicitur, Cœli, quia hoc nomen, cœlum, in Hebræo caret numero singulari, secundum Chrysostomum). In his habitat Deus incircumscriptus per gratiam, et humilia corda respicit per approbationem et conservationem, in cœlo et in terra, imo in omni loco et tempore. Humilibus enim dat gratiam. Et in Isaiæ libro secundum aliam translationem testatur: Ad quem respiciam, nisi ad quietum et humilem, et trementem sermones meos? Qui ergo a Deo respici cupit, spiritum suum humiliet, perpendens illud Virginis gloriosæ: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Quanto enim se ipsum homo profundius deprimit, tanto a Deo altior judicatur.

Jer. xlix, 19. Matth. vi, 9.

C

Jacob. iv, 6.

Is. lxvi, 2.

Luc. i, 48.

(6) Suscitans Deus per gratiam suam a terra, id est a vita carnali, ab amore rerum terrenarum, a cogitatione temporalium rerum, inopem, id est in spiritualibus vacuum et egenum, ditans eum donis divinis, amore cœlestium, contemplationibus divinorum; et de stercore, id est de habitatione hujus corruptibilis corporis, elevans ad habitationem regni cœlestis, pauperem spiritu, scilicet humilem: quia qui se humiliat, exaltabitur, juxta illud, Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Propter quod subditur: (7) Ut collocet eum in erigens

Ibid. xiv, 11. Job xxii, 29. patria cum principibus, id est cum angelis sanctis, cum principibus populi sui, id est cum majoribus electorum, videlicet cum Apostolis et Prophetis. Ecclesia namque triumphans una est, ex hominibus bonis et angelis sanctis unita. Vel, Ut collocet eum in die judicii ad dexteram suam, cum principibus, de quibus ab Isaia scriptum est:45 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Horum autem duorum versuum sententia in cantico Annæ continetur, primo Regum libro, ubi de Deo sic legitur: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat.6

(8) Qui habitare facit sterilem, id est congregationem gentilium, olim omni spirituali fecunditate carentem, in domo, id est in Ecclesia militanti per gratiam, et postmodum in Ecclesia triumphanti per gloriam. Facit, inquam, eam habitare matrem filiorum lætantem, id est taliter, quod habitando est mater jucunda spiritualium filiorum, quos ex aqua et Spiritu Sancto regenerat, Synagoga Judæorum, quæ quondam erat fecunda, sterili facta. Et ad hunc sensum allegat Apostolus illud Isaiæ:7 Lætare, sterilis quæ non paris, erumpe et clama, quæ non parturis, quia multi filii desertæ, id est gentilitatis, magis quam ejus quæ habet virum, id est Synagogæ:8 cujus sponsus et vir fuerat Deus, sed eam propter incredulitatem suam reliquit, quemadmodum per Jeremiam protestatur:9 Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva. Appellat autem Propheta gentilitatem seu plebem gentilem, sterilem atque desertam: quoniam diu deserta erat a Deo propter idololatriam, ita quod nullum fructum Spiritus Sancti produxit, nec aliquos filios Christo generavit. Unde primo libro Regum Anna prophetice est locuta: Sterilis peperit plurimos, et quæ multos habebat filios, infirmata est.10

Ecce hunc psalmum jucundum ac brevem decet nos cum ingenti hilaritate cantare, eo quod totus ad Domini Dei creatorisque nostri laudem pertineat. Et omnino satagendum est nobis, ut tales pueri, id est tam puri, innocentes ac humiles simus, ut Deum digne laudare, atque ab eo pie respici mereamur, quoniam non est speciosa laus in ore hominis vitiosi.11

PRECATIO.

Deus noster, qui in altis habitas, et de stercore inopem suscitas, nos humiles tuos in terra clementer respice; atque ad sublimia virtutum attolle, in quibus in dies proficientes, in his perseveremus non deficientes.

Footnotes

  1. I Cor. XIV, 20. ↩

  2. Matth. XVIII, 3. ↩

  3. Is. LXV, 20. ↩

  4. Is. III, 14. ↩

  5. Matth. xxv, 33. ↩

  6. 1 Reg. II, 8. ↩

  7. Galat. IV, 27; ↩

  8. Is. LIV, 1. ↩

  9. Jer. xii, 7, 8. ↩

  10. 1 Reg. II, 5. ↩

  11. Eccl. xv, 9. ↩

Chapter 197 of 244