Articulus 22
EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI CENTESIMI TERTIIDECIMI: IN EXITU ISRAEL.
TITULUS psalmi est: Alleluia. Ad litteram enim laudatur Deus in psalmo præsenti, ex consideratione mirabilium quæ fecit circa populum Judæorum in Ægypto, in mari Rubro, atque deserto.
A IT ergo: (1) In exitu, id est, dum exiret, Israel, id est populus Israeliticus, de Ægypto, domus Jacob, id est in exitu familiæ seu populi hujus, qui dicitur domus Jacob patriarchæ, tanquam natus ex semine ejus, de populo barbaro, id est plebe Ægyptiaca: quæ dicitur populus barbarus, quoniam barbaram linguam habet. Omnia enim idiomata, barbara appellantur, præter Hebræum, Græcum et Latinum: ideo que omnes populi dicti sunt barbari, præter Hebræos, Græcos et Latinos.
Dum itaque populus iste de Ægypto exiret, secundum quod in Exodo recitatur, tunc. (2) Facta est Judæa, id est populus Judæorum, sanctificatio ejus (videlicet Dei), id est res sanctificata, seu populus sanctificatus a Deo, quia ad unius Dei cultum electus et deputatus est.1 Sæpe quoque in Exodo et alibi dixit Dominus Moysi : Sanctifica mihi omne primogenitum filiorum Israel.23 Tunc quoque factus est Israel, id est populus natus ex Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, potestas ejus, id est id in quo Deus potestatem suam ostendit, liberando eum de Ægyptiis in manu robusta.45 Quamvis autem in præcedenti versu non sit nomen Dei expressum, convenienter tamen pronomen relativum, Ejus, refertur ad Deum : quoniam in divinis Scripturis pronomina sæpe demonstrant et referunt, non quod exprimitur, sed quod intelligi datur : quemadmodum apud Lucam angelus dixit de Joanne, Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ubi per Illum, Christus monstratur, qui ante expressus non fuit. Alii ita exponunt : Facta est Judæa sanctificatio ejus, id est, sanctificatus est populus ille in Judæa, scilicet in terra promissionis ; Israel potestas ejus, id est, populus ille potens effectus est in terra prædicta. Sed quoniam ista sanctificatio post quadraginta annos secuta est exitum de Ægypto, secundum hoc aptius dici potuisset :6 Post exitum Israel de Ægypto. Denique sicut gentilitas significat populum gentilem, sic Judæa populum Judæorum.
(3) Mare vidit et fugit, id est, mare Rubrum, Deo jubente, ita divisum est, sicque Deo obedivit, ac si fuisset intellectualis naturæ. Fuit enim pro muro ex utraque parte filiis Israel, donec sicco pede transirent, ut in Exodo legitur.7 Jordanis conversus est retrorsum, id est, aliquæ partes aquæ Jordanis redierunt versus suam originem, quia non descenderunt, sed in modum montis intumuerunt, prout in Josue libro dicitur : Ingressis filiis Israel Jordanem, steterunt aquæ descendentes in uno loco, et instar montis intumescentes, apparebant procul ;8 quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis descenderunt, quousque omnino deficerent.9 Omnisque populus per arentem alveum transibat salvus. (4) Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Deinde sanctus Propheta, jubilando in Domino de mirabilibus ejus, alloquitur atque interrogat inanimata, non ut illa intelligant et respondeant, sed ut homines in admirationem et Dei præconium excitentur. Dicit enim : (5) Quid est tibi, mare, quod fugisti? secundum modum jam dictum. Et tu, Jordanis, quid est tibi, quia conversus es retrorsum? quasi dicat : Unde et qua potestate facta sunt mirabilia ista ? Quid etiam vobis est, o (6) Montes, quia exsultastis sicut arietes, qui ex gaudio saltant ? Et quid vobis, o colles, quia exsultastis sicut agni ovium, qui ad ubera matrum hilariter currunt?10 Potest quoque hic versus non interrogative, sed assertive legi atque exponi, et ita est idem cum versu quo dictum est, Montes exsultaverunt ut arietes. Dicuntur autem montes exsultare, quemadmodum terra dicitur Domino benedicere, scilicet metaphorice, materialiter et occasionaliter, in quantum dederunt filiis Israel occasionem gaudendi. Quidam hanc exsultationem montium exponunt de scopulis, id est arduis rupibus, quæ erant juxta fluvium Arnon : quæ (ut asserunt) inclinaverunt se usque ad aliam partem fluvii hujus, præbentes filiis Israel iter per fluvium. Unde in Numerorum libro habetur : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon :11 scopuli torrentium inclinati sunt.
D Consequenter respondet ad quæstionem factam de exsultatione terræ. (7) A facie Domini mota est terra : id est, ab adspectu divini imperii contigerunt miracula ista, sicut quod terra deglutivit Dathan et Abiron, inclinatique sunt montium scopuli ; a facie Dei Jacob patriarchæ, cui tanquam omnipotenti Creatori, omnia animata et inanimata nutu citius parent. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur; et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. (8) Qui convertit petram in stagna aquarum, id est, de petra fecit effluere aquas, sicut ex aqua stagnali rivi aquarum erumpunt facto meatu. Hæc erat petra Horeb, quam quum Moyses percussisset, egressæ sunt aquæ largissimæ, prout in Exodi libro scriptum est.12 Convertit quoque et rupem, id est silicem, in fontes aquarum: quia, ut in Numerorum volumine legitur, quum percussisset Moyses virga bis silicem, aqua copiosa effluxit.13
Quoniam igitur ista non nostris meritis aut viribus, sed divina virtute ac miseratione peracta sunt, ideo (9) Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:1415 id est, fac ut omnes qui ista cognoscunt, non nos, sed te gloriose collaudent, et tibi totum adscribant. Da, inquam, gloriam nomini tuo. (10) Super misericordia tua et veritate tua, id est de istis effectibus ex tua pietate et æquitate productis. Hæc namque prodigia misericorditer facta sunt, quoniam sine meritis hominum præviis agebantur. Sunt etiam juste facta, in quantum Deus promisit Patriarchis sanctis, quod semen eorum ex Ægypto educeret, et sua divina virtute eos protegeret.1617 — Dum ista oramus, divinæ voluntati nostrum affectum conformamus, quoniam Deus per Isaiam testatus est: Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo.18 Et Apostolus: Soli (inquit) Deo honor et gloria.19 Qui autem ista ex corde postulant, a Deo glorificari merentur, qui in libro Regum ait: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.20 Quoniam ergo de opere bono soli Deo gloria danda est et debetur, mirum non est, si veris et humilibus famulis Christi molestissimum est, dum ab hominibus gloriam sibi attribui cernunt: quia quod Dei est, usurpare non audent.
Hæc autem age, o Domine, nequando, id est ne aliquo tempore, dicant gentes idololatriæ deditæ:21 Ubi est Deus eorum, videlicet Hebræorum? id est, nunc apparet quod non sit verus et omnipotens Deus, quoniam nomen suum non glorificat, demonstrando suam virtutem atque implendo quod spopondit. Hanc causam exauditionis Moyses sæpe commemorat, Deum sic alloquens: Ne, quæso, dicant Ægyptii, Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus.22 Josue quoque dixit: Mi Domine Deus, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem? Et quid facies nomini tuo magno? Ob hanc etiam causam Dominus perhibet se exaudire preces nostras: Propter me (inquiens) ego faciam, ut non blasphemer. (11) Deus autem noster in cœlo est, id est in corde devoto, quod est immateriale cœlum; vel, in cœlo empyreo, in quo specialiter esse censetur, quoniam illic excellentius operatur, clariusque videatur.23 Omnia quœcumque voluit, fecit, quum sit omnipotens. Et ideo in libro Job legitur: Cogitationem Dei nemo avertere potest, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.24
C (12) Simulacra gentium, id est idola paganorum, substantialiter aliud non sunt, nisi argentum et aurum: quod intelligendum est de pretiosioribus earum simulacris. Habent namque simulacra cuprea, ænea, lignea, in quibus materia est tota substantia: quia secundum Philosophum, in artificialibus tota substantia est materia. Hæc autem simulacra artificialia, sunt, sicut subjungitur, opera manuum hominum. Formata sunt namque manu et arte humana. (13) Os habent, non vere neque univoce, sed similitudinarie, eo modo quo homo defunctus dicitur habere pedes seu oculos;25 et non loquentur, quia non vivunt, neque intelligunt. Oculos habent, eo modo quo os, et non videbunt per eos. Et simili modo in duobus sequentibus versibus dicuntur habere organa sine officiis, scilicet aures sine auditu, nares sine odoratu, manus sine palpatione, pedes sine ambulatione, guttur sine clamore.26
Sed videtur contrarium:27 nam idola gentium dant suis cultoribus responsa, imo futura prædicunt. Advertendum ergo, quod sicut Valerius Maximus refert, quidam Romanorum, et præsertim antiqui Romani, non colebant simulacra propter se, tanquam essent viva aut animata, sed in honorem eorum quos repræsentabant. Alii vero Romani coluerunt ea, tanquam per se honoranda, videlicet ut viva, animata et rationalia: quorum insania ex errore Hermetis originem sumpsit. Quemadmodum enim octavo de Civitate Dei Augustinus describit, Hermes Trismegistus asseruit, quod sicut summus Deus est factor deorum cœlestium, sic homo fictor est deorum, qui in templis venerantur, et humana proximitate contenti sunt. Statuas enim dixit sensu et spiritu plenas, futurorum præscias, de somniis ac aliis multis prædicentes, hominibus imbecillitatem facientes, eosque curantes, lætitiam atque tristitiam dantes pro meritis. Hæc autem positio non solum theologicæ veritati, sed etiam naturali rationi discordat, sicut in Summa contra gentiles S. Thomas pulchre efficaciterque demonstrat. Contra hunc quoque errorem in libro Sapientiæ plenissime disputatur. Unde etiam Seneca dixit idola nec animata esse, neque colenda: quamvis ipse propter aliquos videretur ea colere foris. De qua tamen simulatione B. Augustinus graviter arguit Senecam.
(16) Similes illis fiant qui faciunt ea: id est, omnes qui idola formant aut fieri procurant, similes fiant idolis suis: quatenus sicut illa corporaliter cæca, surda, muta, et sine naturali vita exsistunt, sic isti spiritualiter cæci, surdi, muti, et mortui fiant, carendo vita gratiæ; et omnes qui confidunt in eis, non in Deo vero, similes illis fiant. Hoc autem non optando, sed prænuntiando, et quid illi mereantur ostendendo asseritur, nisi intelligatur de obstinatis.
(17) Domus Israel, id est populus fidelis ex Jacob ortus, speravit in Domino, non in simulacris. Propter quod Balaam dixit: Non est idolum in Jacob, nec simulacrum in Israel.28 Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo est. Et hoc est quod subditur: adjutor eorum et protector eorum est, id est, Deus adjuvit eos in bonis, et protexit in adversis. Submersit enim Ægyptios, et Chananæos propter eos occidit.2930 (18) Domus Aaron, id est posteritas ejus, videlicet sacerdotes veteris Testamenti, speravit in Domino. Et quamvis domus Aaron includatur in domo Jacob, ut pars in toto, fit tamen de eis mentio specialis, propter sacerdotii dignitatem. Adjutor eorum et protector eorum est, et fuit, ut patet in libris legis ac Prophetarum. (19) Qui timent Dominum timore filiali, vel saltem initiali, speraverunt in Domino: alias desperassent. Speraverunt ergo in Domino, quod daret eis virtutem et gratiam omnia mala evadendi, cunctaque bona adipiscendi: nec frustra, quia adjutor eorum et protector eorum est. Unde scriptum est: Respicite, et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.3132 Et ideo illic monet Scriptura:33 Qui timetis Dominum, sperate in illo, et in oblectationem vobis veniet misericordia.
(20) Dominus memor fuit nostri, scilicet populi Israelitici, ostendendo nobis per effectum, quod curam et dilectionem haberet circa nos; et benedixit nobis, dando nobis abundantiam spiritualium temporaliumque bonorum, quamdiu in ejus cultu permansimus. Quod clarius subditur: (21) Benedixit domui, id est familiæ, Israel; benedixit domui Aaron, id est sacerdotibus. (22) Benedixit omnibus qui timent Dominum, scilicet pusillis, id est parvis et subditis, cum majoribus, id est prælatis. Non enim est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi, ut dicitur in Actis.34
(25) Adjiciat Dominus super vos bona majora, quatenus indeficienter proficiatis in spiritualibus : quia non proficere, est deficere. Hoc etiam orat pro nobis Apostolus ad Thessalonicenses : Deus dirigat viam vestram ; et abundare faciat caritatem vestram in invicem et in omnes. Et alibi : Oro ut abundetis magis. Super vos et super filios vestros carnales et spirituales, dando vobis et eis quotidianum profectum, ut ambuletis de virtute in virtutem. (24) Benedicti estis vos, o patres et filii, Domino, id est a Domino, vel ad honorem et gloriam Dei, qui contulit vobis bona exteriora et interiora, temporalia et æterna, qui fecit cœlum et terram, cum omnibus intermediis. Creavit autem (25) Cœlum supremum atque empyreum cœli Domino, id est sibi ipsi pro suo palatio, ut in eo cum Beatis æternaliter demoretur : non quod ipse loco indigeat, sed ad gloriam electorum paravit sibi hanc domum. Terram autem dedit filiis hominum ad inhabitandum atque colendum eam, prout vitæ humanæ necessarium est, sicut per Jeremiam testatur : Ego creavi terram, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
1 Thess. III, 11, 12.
Ibid. IV, 1.
Ps. LXXXIII, 8.
Jer. XXVII, 5.
A (26) Non mortui in peccatis mortalibus laudabunt te, Domine, laudatione meritoria, quoniam sine caritate et gratia nullus meretur bonum divinum, neque omnes qui descendunt in infernum damnatorum : tales enim Deum blasphemant. Unde Ecclesiastes hortatur : Quodcumque potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos. Baruch quoque ait : Non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus eorum, dabunt honorem tibi Domino. (27) Sed nos qui vivimus spiritualiter habendo caritatem, quæ est animæ vita, benedicimus Domino, id est, Deum laudamus, ex hoc nunc, id est ex instanti jam præsenti, et usque in sæculum, id est sine fine. Nunc enim laudatio ista incipitur, et usque ad mortem continuatur, atque cum anima a corpore separatur, et simul in ea manet in regno cœlorum in sempiternum, secundum quod per Isaiam Dominus ait : Gaudebitis et exsultabitis usque in æternum.
Eccle. IX, 10.
Baruch II, 17.
Is. LXV, 18.
Footnotes
-
Exod. xii, 41 et seq.; xiii, etc. ↩
-
Exod. xiii, 2; xxii, 29; ↩
-
Num. iii, 13, etc. ↩
-
Exod. xxxii, 11. ↩
-
Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩
-
Num. xiv, 34. ↩
-
Exod. xiv, 21, 22. ↩
-
Josue iii, 15-17. ↩
-
Exod. xvi, 28-33; xxi, 15. ↩
-
Luc. i. 17. ↩
-
Num. xxi, 14, 15. ↩
-
Exod. xvii, 6. ↩
-
Num. xx, 11. ↩
-
Is. xlviii, 11. ↩
-
1 (sec. Hebr.) ↩
-
Gen. l, 23; ↩
-
Exod. iii, 7 et seq.; et alibi. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
1 Tim. i, 17. ↩
-
1 Reg. ii, 30. ↩
-
Eccl. xvi, 18, 19. ↩
-
Exod. xxxii, 12; ↩
-
Num. xiv, 13-16. Josue vii, 8, 9. ↩
-
Job xxiii, 13. ↩
-
Sap. xiii, 10-19; ↩
-
Eccli. xvi, 18, 19. ↩
-
Is. vi, 9-20. ↩
-
Num. xxiii, 21. ↩
-
Exod. xiv, 24-28; ↩
-
Deut. i, 30; Josue iii, 10; xii. ↩
-
Eccl. ii, 11. ↩
-
Eccli. ii, 11. ↩
-
Eccl. ii, 9. ↩
-
Act. x, 34, 35. ↩
Chapter 198 of 244