Articulus 23
EXPOSITIO TROPOLOGICA SEU MORALIS EJUSDEM PSALMI CENTESIMI TERTIIDECIMI.
QUEMADMODUM ad Corinthios dicit Apostolus : Hæc omnia in figura contingebant illis ; scripta sunt autem propter eruditionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. Debemus ergo prædicta ad nostram moralem instructionem convertere. Denique, sicut subinde prætactum est, per Ægyptum intelligitur hoc præsens sæculum seu mundus, qui (secundum Joannem in sua Canonica) totus in maligno positus est. Quapropter Jacobus dicit : Quicumque voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur. Ubi per mundum non significatur machina mun-
1 Cor. X, 11.
1 Joann. V, 19.
Jacob. IV, 4. dialis, ex elementis et ceteris irrationalibus constans, sed populus mundanus, sæculariter vivens : de quo ait Apostolus, Si hominibus placerem, Christi servus non essem : quia, ut Jacobus scriptum reliquit, Amicitia hujus mundi, inimica est Deo. Per Israel quoque, qui interpretatur, vir videns Deum, intelligitur plebs fidelis, Deum per fidem contemplans. Per Jacob vero, qui dicitur supplantator, intelligitur quilibet contra vitia luctans. Exitus autem filiorum Israel de Ægypto, significat exitum Christianorum de hoc mundo, vel potius de vita mundana ac vitiosa, quoniam
Galat. I, 10.
Jacob. IV, 4. mundum egredimur, non motu et loco, sed conversatione et merito.
Ait ergo : In exitu Israel, id est populi christiani, de Ægypto, id est de conversatione sæculari, domus Jacob, id est ejusdem populi, de populo barbaro, id est congregatione reproborum : qui barbari appellantur, quia ut ait Augustinus, Non nostra lingua est, sed barbara, quæ Deum laudare non novit. In hoc exitu Facta est Judæa, id est plebs confitens Deo (Judæa namque confessio interpretatur), sanctificatio ejus, id est res seu gens sanctificata a Domino. Dum enim mundum, vitam mutando, egredimur, Dei gratia nobis præstatur, per quam sanctificamur. Israel potestas ejus : id est, in exitu isto, qui aliud non est, nisi aversio mentis a rebus illicitis et conversio ejus ad Deum, homo seu populus contemplativus factus est speculum potestatis divinæ, quia in eo relucet divina potestas, quasi in speculo, quum majus sit peccatorem justificare, quam cœlum creare. Itaque Israel factus est potestas ejus, id est potens Dei effectus. Vel sic : Facta est Judæa sanctificatio ejus, id est, in ipsa confessione qua purgatur, sanctificatur. Israel, id est Deum cognoscens, divina judicia fide contemplans, se ipsum coram Deo ubique constituens atque examinans, factus est potestas ejus, id est potens in Deo, quia per hæc potens efficitur ad resistendum tentationibus universis.
Mare, id est populus inquietus, turbulentus, vitiisque amarus, de quo in Isaia scriptum est : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.1 Hoc igitur2 mare vidit prædictum exitum electorum de caligine vitiorum, et fugit, id est, imitari eos non voluit. Fugiunt namque et a Deo recedunt, qui converti despiciunt. Propter quod per Jeremiam Dominus : Elongaverunt, inquit, a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt.3 In Proverbis quoque dicitur :4 Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas. Jordanis, id est homo humilis se ipsum dijudicans : Jordanis quippe interpretatur descensus seu rivus judicii, sicque designatur per eum homo ab alto elationis ad profundum humilitatis descendens, atque se ipsum discutiens. Hic ergo Jordanis vidit sicut et mare, sed non fugit, imo conversus est retrorsum, id est, a cœpto itinere malo se retraxit, a prava consuetudine rediit, et ad fontem suæ salutis, videlicet Deum, reversus est. Ecce quomodo quidam ex bono opere aliorum deteriores fiunt et fugiunt, alii ædificantur atque proficiunt. Ideo namque Apostolus de se et sibi similibus ait : Christi bonus odor sumus Deo in omni loco :5 aliis quidem odor vitæ ad vitam, aliis vero odor mortis ad mortem. Ex hac autem conversione Jordanis, Montes, id est sancti Apostoli, sanctitate, sapientia, et miraculorum operibus elevati præ ceteris, exsultaverunt in Domino, gratias referendo, ut arietes ducentes ad ovile oviculas. Ideo namque Joannes in sua Canonica profitetur : Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.6 Et Paulus sæpe in suis epistolis, de conversione gentium ineffabiliter se gloriari testatur. Et certe sicut bono prælato nihil adeo grave est, sicut perversitas et incorrigibilitas sui gregis ;78 sic nihil ei jucundius est, quam profectus et emendatio subditorum. Et colles, id est inferiores prælati, successores et imitatores Apostolorum, exsultaverunt, ob hanc causam, in Domino, nihil suis viribus tribuentes, sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, id est popule sæcularis, quod fugisti a Deo, nolens converti ? Et tu, Jordanis, id est popule humilis, quid est tibi, quia conversus es retrorsum, cessans a malo inchoato ? de quo, scilicet quod quidam recte conversi sunt, vos, o Montes, exsultastis sicut arietes, etc. Quasi dicat : Quæ est causa hujus discretionis, quod unus corrigitur, alius induratur ?
Et respondet : A facie Domini mota est terra : id est, ex respectu divinæ præsentiæ ista contingunt, quod unus misericorditer tangitur a Spiritu Sancto et emendatur, alius juste despicitur, et obstinatus efficitur. Propter quod clamat Apostolus : lus, quod avaritia est idolorum servitus.9
O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !
Et iterum :10 Vide bonitatem et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem ; in te autem bonitatem Dei, si tamen permanseris in bonitate. Qui convertit petram, id est mentes duras, in stagna aquarum, id est lacrimas largas, ut defleant sua et aliorum delicta ; qui etiam convertit et rupem, id est cor in malo habituatum, in fontes aquarum, ita
Uniuscujusque equidem deus est quod amplius cogitat, amat et colit, secundum Augustinum. Et ergo luxuriosi deus atque simulacrum est femina ; gulosi, venter. Sed hæc longe ab eo sunt, qui cum sancto Job dicere potest : Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi, Fiducia mea.11 Unde Apostolus in prima ad Timotheum ait : Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstat omnia12 eo. Nam sicut Apostolus dicit, Ubi abundavit delictum, superabundat et gratia. Potest quoque exponi de Salvatore, de quo legitur : Petra erat Christus. Ipse est etiam rupes, propter immobilem mentis suæ in Deo constantiam. Hanc petram, istamque rupem convertit Deus in stagna et fontes aquarum, quando pro omnibus nobis tradidit illum, ita ut foderentur manus ejus, pedes ac latus, ex quibus fluxerunt quinque limpidissimi fontes sanguinis sacri : qui aqua dicitur non substantialiter, sed propter effectum, quoniam sicut aqua abluit corpus, sic sanguis Christi abluit corda, secundum quod in Apocalypsi Joannes dicit : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.13
De his autem beneficiis tuis, seu nostris profectibus, qui sunt dona tuæ pietatis, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua, id est de gratia nobis pie indulta, et veritate tua, qua nos pie informas, veraciter corrigis, et de lege tua nos doces. Nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum? id est, nomen tuum in nobis clementer glorifices, nosque magnifice salves, ne blasphemeris ab impiis dicentibus te vel nolle, vel non posse salvare.
4 Simulacra, id est dii et idola, gentium, id est bestialiter criminaliterque viventium, sunt argentum et aurum, opera manuum hominum, id est humano artificio ad formam deducta. Avari enim pecuniam colunt pro deo. Propter quod dicit Apostonobis abunde. Quidam etiam in phantasmatibus suis atque vanissimis phantasiis, Deo relicto, occupantur. Homines autem, quorum sunt ista simulacra, dii et opera, Os habent, et non loquentur salubria, Deum laudando, et propria vitia confitendo ; oculos habent apertos ad vana et sæcularia, et non videbunt bona æterna atque cœlestia. Aures habent ad inutilia verba intentas, et non audient per obedientiam divina eloquia ; nares habent ad discernendum, et non odorabunt bonæ vitæ fragrantiam et virtutum dulcedinem. Manus habent extentas ad opera vitiosa, et non palpabunt, id est, digitis suis non tangent quæ dicunt, ut bona quæ docent aut sciunt exsequantur ; pedes habent currentes ad mala, et non ambulabunt viam mandatorum Dei ; non clamabunt in gutture suo, personando devote præconia Creatoris. Similes illis fiant qui faciunt ea : id est, qui illos ad idola facienda aut veneranda inducunt, illis assimilentur in malis culpæ et pœnæ : quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, aut cooperantur facientibus, digni sunt morte, secundum Apostolum.1415
Ecce qualiter peccatores impii et ingrati, omnibus donis Dei, videlicet membris corporis et viribus animæ abutuntur. Nam quibus uti debuerant in Dei obsequio, utuntur in operibus tenebrarum ; talenta sibi commissa non solum abscondunt, sed inique dilapidant.16 Propter hoc Romanos hortatur Apostolus : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.171819202122232425
Domus Israel, id est Ecclesia Christi, Deum per fidem amorose contemplans: de qua domo dicit Apostolus ad Hebræos:26 Christus tanquam filius in domo sua, quæ domus sumus nos;27 speravit in Domino, sciens scriptum esse, Benedictus vir qui confidit in Domino. Huic enim domui ait Christus apud Lucam:28 Nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Adjutor eorum et protector eorum est. Christus namque, ut in Matthæo legitur, promittit Ecclesiæ: Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.29 Domus Aaron, id est congregatio fidelium sacerdotum: de quibus Apostolus loquitur, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni sunt.303132 Quibus apud Isaiam dicitur: Vos Sacerdotes Domini vocabimini; Ministri Dei nostri dicetur vobis. Speravit in Domino, quod ejus auxilio sacerdotaliter vivat, et aliis digne præsit. Quanto enim ad perfectiorem vitam tenentur, et graviori periculo subjiciuntur, si indigne se habeant, tanto indigent firmius pleniusque sperare in Domino. Sed, proh dolor! multi jam sacerdotes inveniuntur, non in Domino confidentes, nec sacerdotaliter conversantes, sed thesaurizantes sibi argentum et aurum, in quo confidunt homines, Veneremque colentes.33 Quibus convenit illud Jeremiæ: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus?34 Et tenentes legem, nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me. Illud quoque Ezechielis: Sacerdotes inter mundum et pollutum non intellexerunt.35 Impletumque cernimus, quod per prophetas Isaiam et Osee prædictum est:36 Erit sicut populus, sic sacerdos. Cetera patent ex præcedenti articulo.
Egrediamur itaque spiritualiter ex Ægypto, festinando ad patriam, et odientes (secundum monita Judæ apostoli) eam quæ carnalis est, maculatam tunicam.37 Nam, ut scribit Corinthiis Paulus, Quæ societas luci ad tenebras?38 Quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? Denique non compingamus animas nostras simulacris sensibilium rerum aut imaginibus transitoriorum bonorum; sed mundo corde et mente theoricis contemplationibus adornata, Domino ministrare, placere, et semper adsistere enitamur, implentes illud Judæ:39 Superædificantes vosmetipsos sanctissimæ fidei vestræ, in Spiritu Sancto orantes, vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.
PRECATIO.
Fortissime Deus creaturarum, qui convertis petram in stagna aquarum, a facie tua ad pœnitentiam moveatur corporis nostri terra, unde sit nomini tuo gloria pro nobis misericorditer salvandis in beatitudine perpetua.
Footnotes
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Rom. XV, 15-19; ↩
-
Jer. II, 5. ↩
-
Prov. II, 13. ↩
-
II Cor. II, 15, 16. ↩
-
III Joann. 4. ↩
-
II Cor. I, 14; ↩
-
I Thess. II, 19, 20. ↩
-
Coloss. 11, 5. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Job xxxi, 24. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
-
Rom. i, 32. ↩
-
Matth. 18, 18. ↩
-
Rom. vi, 19. ↩
-
Matth. xxv, 18. ↩
-
Ps. xxi, 17. ↩
-
I Cor. x, 4. ↩
-
I Cor. v, 20. ↩
-
Job xxxi, 24. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Coloss. iii, 5. ↩
-
Rom. 1, 19. ↩
-
Hebr. III, 6. ↩
-
Jer. XVII, 7. ↩
-
Luc. XX, 32. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
I Tim. v, 17. ↩
-
I Tim. V, 17. ↩
-
Is. LXXI, 6. ↩
-
Baruch. III, 18. ↩
-
Jer. II, 8. ↩
-
Ezech. XXII, 26. ↩
-
Is. XXIV, 2; Osee IV, 9. ↩
-
Judæ 23. ↩
-
II Cor. VI, 14, 15. ↩
-
Judæ 20, 21. ↩
Chapter 199 of 244