Skip to the text

Articulus 24

ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI QUARTIDECIMI : DILEXI, QUONIAM EXAUDIET DOMINUS.

TITULUS psalmi est: Alleluia. Loquitur autem Propheta in psalmo hoc in persona cujuscumque fidelis, peregrinantis a Domino in hoc sæculo nequam, quod est regio vitiorum.1

TALIS igitur homo gratias agens Deo de sua liberatione, partim jam facta seu inchoata, postmodum vero complenda, ita exorsus est: (1) Dilexi summum bonum, quod solum in se et propter se summe amandum est.23 Et non dixit quid diligeret, ad insinuandum quod Deus solus propter se amandus sit, et alia tantum in eo. Quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. Hoc est verbum bonæ spei. Omnino enim sperare debemus, quod Deus preces nostras inanes esse non sustinet, dummodo postulemus sicut petendum est; alias convenit nobis quod Jacobus asserit:4 Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Talis autem petitio nec vere, nec proprie dici potest oratio, quoniam oratio (secundum Damascenum) est petitio decentium a Deo. Hic autem dicit se diligere Deum propter beneficium exauditionis. Nam propter beneficia sua Deus amandus est, et tanto plus ceteris, quanto plura atque majora dona ab eo recepimus. Magis tamen amandus est Deus propter se ipsum ac propriam bonitatem, quæ vere pura et infinita est. Debemus autem Deum propter utramque causam simul ac summe amare: ad quod pertinet, quod in Canonica Joannis scriptum est, Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.5 Quod autem Dominus exauditurus sit me, hinc confido, (2) Quia inclinavit aurem suam mihi, id est, misericordiam suam obtulit mihi, asserens se paratum infirmanti succurrere, miserum exaudire, periclitantem salvare. Propterea et in diebus meis, id est cunctis diebus quibus subsisto, et non solum ad horam seu modico tempore, invocabo, id est, ex intimo cordis affectu Deum orabo: secundum quod apud Lucam Christus testatur, Oportet semper orare, et non deficere.6

(3) Circumdederunt, id est, copiose et undique invaserunt, me in medio laqueorum positum, dolores mortis, id est pœnæ mortales, vehementes tentationes, inordinatæ affectiones, quæ mortem perpetuam animæ ingerunt, nisi pietas Dei succurrat; et pericula inferni, id est peccata mortalia, vel saltem via facile incidendi ea, invenerunt me, quando gratiam perdidi, consentiendo malignis affectibus. Dicuntur autem peccata mortalia, inferni pericula: quia per ea perit anima in æternum, projicienda in infernum. Possumus quoque per dolores mortis accipere pœnas ex originali peccato secutas, et propter illud nobis inflictas, sicut sunt languores et moriendi necessitas, rebellio sensualitatis et reliqua vulnera animæ. Pericula vero inferni, sunt omnia illa quæ hominem trahunt ad spiritualem interitum. Hos dolores, hæcque pericula, non ignorabat beatus Job, qui ait: Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.7

(4) Tribulationem in corpore et dolorem in anima inveni per experientiam earumdem. Quemadmodum dicit Apostolus: Nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus:8 foris pugnæ, intus timores; et:9 Supra modum gravati sumus. Ecce quomodo præelecti Dei viventis, flagellis præsentis vitæ purgantur, circumciduntur, et poliuntur, ut fiant lapides apti, ex quibus ædificentur muri Jerusalem. Ideoque in Proverbiis scriptum est: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab illo corriperis:10 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Hinc quoque angelus Raphael dixit Tobiæ: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.11 Non ergo frangamur adversis; sed quo pluribus malis vallamur, eo fiducialius pleniusque speremus nos ad electorum ac filiorum numerum pertinere. Sed pro gratia inconcussæ patientiæ indesinenter oremus, sicut subjungitur: et nomen Domini invocavi, ut mecum esset per gratiam, meque erueret, si utile esset animæ meæ. Unde scriptum est: Clamavi ad Dominum de tribulatione mea, et exaudivit me.12 Quum angustiaretur in me spiritus meus, Domini recordatus sum.

(5) O Domine, libera animam meam ab omni periculo, qui es misericors Dominus, quoniam peccatori pœnitenti statim indulges; et justus, quoniam nullum malum impunitum relinquis, et me propter peccata mea in hac vita tantis castigationibus percussisti. Unde Job ait : Deus inultum abire non patitur. Et Deus noster miseretur : prout liber Sapientiæ testatur : Misereris omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam ;13 et in Joele : Convertimini ad Dominum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.14 (6) Custodiens parvulos, id est humiles a peccatis gratiose præservans, est Dominus. Superbis enim resistit, humilibus autem dat gratiam.15 Quapropter in Proverbiis legitur : Sapientia protegit gradientes simpliciter, id est humiliter ;16 et apud Isaiam : Dominus excelsus et sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans, et cum contrito ac humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. Humiliatus sum, descendens a monte superbiæ, et agens quod Ecclesiasticus consulit : Quanto magnus es, humilia te in omnibus ; et liberavit me a malis pœnarum multarum ac variis vitiis. Propter quod in prima Petri monet sermo divinus : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.

(7) Convertere, anima mea, a turbulentis cogitationibus, a supervacuis sollicitudinibus, ab impetuosis inordinatisque motibus passionum atque facinorum, in requiem tuam, id est ad pacem internam, ad contemplationem quietam, ad stabilitatem mentalem, ad tui ipsius vacationem, ad conscientiæ securitatem.1718 Et quoniam ista reperiri non valent nisi in Deo, idcirco convertere, o anima mea, a multis in requiem tuam, videlicet ad unum quod solum necessarium est, a creaturis ad Creatorem, de quo in Isaia scriptum est :1920 Requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam.21 Quia Dominus benefecit tibi : id est, merito in Deum converti debes, quiescendo in eo, sicut in ultimo fine summoque bono, propter beneficia ejus, quibus te a malis eripuit, a periculis præservavit, gratiaque implevit. Hæc autem beneficia specificantur, dum subditur : (8) Quia eripuit animam meam de morte peccati, in qua fuit; de morte quoque inferni, in qua nisi Deus misericorditer pepercisset, fuisset ; oculos meos a lacrimis, id est a causa plangendi : quia enim de peccato eum eripuit, abstulit ei causam lacrimandi. Vel, lacrimis, quas pro peccatis effudi, dando mihi consolationem internam de spe remissionis, et ita mitigavit in me dolorem ac fletum. Vel sic, et melius, ut videtur : Eripuit oculos meos a lacrimis, quæ solent venire ex pusillanimitate, seu inordinata tristitia, aut alia qualibet irrationabili causa. Has lacrimas expedit nobis auferri, non autem lacrimas ex recordatione peccati, seu desiderio Dei ac patriæ emanantes, nisi forte ad tempus, quum ipsæ sint maximum donum Spiritus Sancti. De illarum vero cessatione lacrimarum Dominus ait per Jeremiam : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo.22 De his autem lacrimis Dominus ait apud Matthæum : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.23 Pedes meos, id est affectus meos, cogitationes et opera, eripuit a lapsu, id est a ruina peccati.

Hinc ergo, ut spero, (9) Placebo Domino plene atque perfecte, in regione vivorum, id est in patria Beatorum qui veraciter vivunt, in tantum, ut nostra vita, illorum vitæ comparata, mors sit potius dicenda, quam vita. In hac vita, in qua justus septies cadit in die, in qua omnes nostræ justitiæ sunt quasi pannus menstruatæ, Deo perfecte placere non possumus, quoniam videt in nobis venialia mala, quæ sibi nullatenus placent, et aliqualiter displicent. In patria vero perfecte ei placebimus, quoniam nihil impuritatis inerit nobis, sed erimus ei, ratione perfectæ munditiæ, similes.

Specialiter autem convenire possunt tres isti versiculi viro devoto in extremis agenti, qui videns mortem sibi jam esse pro-24

7 Rom.vn,24.

Is. xxxii,

Apoc. u,11.

Luc. xiii, pinquam, alloqui potest animam suam, dicendo: Convertere, anima mea, de corpore mortis hujus25, de præsentibus istis pressuris, de gravi isto exsilio, in requiem tuam, id est in paradisum cœlestem, in vitam æternam, quia Dominus benefecit tibi in vita ista per gratiam. Idcirco redi ad Creatorem tuum, per ferventem amorem, ut benefaciat tibi per gloriam. De hac etenim requie accipi potest quod Dominus per Isaiam testatur: Erit, inquiens, securitas usque in sempiternum; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.26 Quia eripuit animam meam de morte: sicut expositum est. Vel ideo ista dicuntur, quoniam sanguine suo eripuit Christus animas nostras a morte æterna, de qua in Apocalypsi scriptum est: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.27 Oculos meos a lacrimis, quas in inferno habuissem, in quo erit fletus stridorque dentium, nisi Christus me liberasset;28 pedes meos a lapsu, quia in se stabilivit vota et opera mea.

Ecce psalmus hic brevis sententiarum plenitudine decoratur: in quo pulchre instruimur, quid nobis in adversis agendum sit, ubi intentionem ac desideria nostra figere debeamus, et beneficia Dei in ipso compendiose recolimus. Merito etiam psalmus iste in defunctorum Officio caput est, quia in eo multa dicuntur, quæ vel in persona defunctorum vel pro ipsis defunctis dici possunt. Defuncti enim (pro quibus oramus) qui sunt in purgatorio, diligunt Deum, et sciunt se a tormentis liberandos: pro qua tamen liberatione ipsi orare non possunt oratione meritoria, quamvis eam inæstimabiliter cupiant. Denique certi sunt se nunquam damnandos: de quo, proh dolor! nos certi non sumus. Propter quod necesse est nos timorate atque sollicite ambulare cum Deo nostro, illudque Apostoli adimplere: Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini. Ob hanc etiam causam sanctus Job dixit: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum.2930 Nec mirum, quum nemo nostrum sciat, an amore dignus sit an odio.31

Mich. vi,8.

Philipp.u,

Job xxxi,

Eccle. ix,1.

PRECATIO.

Deus cœli et terræ, vocem orationis te diligentium benignus admitte, aurem clementiæ precibus te invocantium inclina: ab omni tribulatione et dolore nos libera, et ab hac transeuntibus vita, redde nobis bona sempiterna.

Footnotes

  1. II Cor. V, 6. ↩

  2. Is. LXI, 6. ↩

  3. Luc. XII, 32. ↩

  4. Jacob. IV, 3. ↩

  5. 1 Joann. IV, 19. ↩

  6. Luc. XVIII, 1. ↩

  7. Job VI, 4. ↩

  8. II Cor. VII, 5. ↩

  9. II Cor. I, 8. ↩

  10. Prov. III, 11, 12. ↩

  11. Tob. XII, 13. ↩

  12. Jonæ II, 3, 8. ↩

  13. Sap. XI, 24. ↩

  14. Jacob. IV, 6. ↩

  15. Prov. II, 7. ↩

  16. Is. LVII, 15. ↩

  17. Is. LXIV, 6. ↩

  18. Prov. XXIV, 16. ↩

  19. Is. LVIII, 11. ↩

  20. Luc. X, 42. ↩

  21. 1 Joann. III, 2. ↩

  22. Jer. XXXI, 16. ↩

  23. Matth. V, 5. ↩

  24. Eccli. III, 20. ↩

  25. Rom. vii, 24. ↩

  26. Is. xxxii, 17, 18. ↩

  27. Apoc. ii, 11. ↩

  28. Luc. xiii, 28, et alibi. ↩

  29. Philipp.ii, 12. ↩

  30. Philipp. ii, 12. ↩

  31. Job xxxi, 23. ↩

Chapter 200 of 244