Skip to the text

Articulus 25

ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI QUINTIDECIMI : CREDIDI, PROPTER QUOD.

II Reg. xvi,

Hujus quoque psalmi, sicut præcedentium, titulus est: Alleluia. Et sicut præcedentem psalmum quidam exponunt ad litteram de David constituto in persecutione Saulis, ita quod in psalmo illo petit liberari ab illa persecutione injusta; sic psalmum præsentem exponunt ad litteram de David constituto in persecutione Absalonis filii sui, ut sit sensus primi versiculi: Credidi Sibæ dicenti mihi de domino suo Miphiboseth verba mendacia;1 propter quod locutus sum ad Sibam: Omnia quæ erant domini tui, tua sint; ego autem humiliatus, id est contemptus et exprobratus, sum nimis, quia propter Absalonem inii fugam.2 Secundum hanc expositionem loquitur David hic de sua credulitate mala et levi atque decepta (nam credidit pessimo detractori, sine debita inquisitione), et de locutione sua injusta, qua ex falsa cre-

II Reg. xv, dulitate contulit Sibæ omnia bona pii viri, puta Miphiboseth.

Hæc autem expositio non videtur consonare expositioni seu allegationi Pauli apostoli, qui Sancto Spiritu plenus, et mentem David plenissime sciens, allegat hæc verba in secunda epistola ad Corinthios, tanquam dicta de bona credulitate fidei sanctæ, et sancta confessione veritatis creditæ, de quibus ad Romanos ait :3 Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sic enim allegat versum præsentem : Sicut scriptum est :4 Credidi, propter quod locutus sum ; et nos credimus, propter quod et loquimur. Unde certum est, quod Apostolus innuit istam scripturam ad litteram loqui de bona credulitate atque salubri locutione. Et ita David non fecit hunc psalmum de se ipso ad sensum prætactum. Dicendum itaque, quod materia psalmi istius, est constantia fidelium, et maxime sanctorum martyrum, in fide et fidei publica professione. In quorum persona ait Propheta :

(1) CREDIDI quæcumque fides catholica exigit esse credenda ;5 propter quod locutus sum, publice confitendo coram infidelibus et tyrannis, seu aliis quibuscumque, ea quæ credo. Primo autem creditur, deinde vera confessio sequitur, quæ ex fide originatur : nec sufficit unum sine alio in certo casu. Quod enim sine fide non sufficiat locutio seu confessio, certum est, quum justus ex fide vivat. Quod vero necesse sit fidem confiteri coram hominibus, quando rationabilis causa occurrit, videlicet ne alii scandalizentur, vel Deus blasphemetur, liquet ex eo quod Christus ait :6 Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, quum venerit in regno suo.7 Et ad Timotheum ait Apostolus : Noli erubescere testimonium Domini nostri Jesu Christi. Hoc martyres sancti eminentissime impleverunt.8 Nos quoque in pace Ecclesiæ credimus, et proximis nostris credita loquimur et confitemur. Ego autem propter veram fidem et sanctam confessionem, humiliatus, id est vexatus, contemptus et passus, sum nimis ab adversariis veritatis : quemadmodum Christus in Evangelio ait, In mundo pressuram habebitis ; et iterum, Odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum.910 Vel, Ego humiliatus sum nimis, id est, de vera fide et confessione constanti non superbivi, nec aliquid boni viribus meis adscripsi, sed me ipsum coram Deo profundissime humiliavi, idcirco ab eo merui conservari.

(2) Ego dixi in excessu meo, id est in sublimi consideratione seu contemplatione ecstatica, qua speculatus sum distinctionem inter divinam essentiam atque humanam naturam : Omnis homo mendax, id est, quilibet homo per comparationem ejus ad Deum, et consideratus secundum se ipsum, est mendax, verbo vel opere, vel patientia, vel comparatione : ita quod sicut Deus est ens et veritas, sic homo est nihil et mendax, si referatur ad veritatem, essentiamque divinam. Dicitur ergo omnis homo mendax, non ab habitu falsitatis, sed quia interdum mentitus est verbo vel actu, loquendo aut operando non recte, non juste, non vere, et per consequens mendaciter et oblique. Unde ad Romanos scribit Apostolus : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.11 Et apud Jeremiam dicitur Deo : Ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.12 Quemadmodum namque verum multipliciter dicitur, ita et mendax. Nam alia est veritas vitæ, alia veritas entis, alia veritas propositionis. Iterum alia est veritas vitæ, alia veritas doctrinæ, alia justitiæ. Similiter aliud est mendacium vitæ, quod simulatio appellari posse videtur, vel injustitia ; aliud est mendacium entis, sicut dicimus, Istud est falsum et sophisticatum aurum ; aliud vero est mendacium orationis. Et certum est, quod omnis homo viator, sit aliquo horum modorum mendax, quum non sit homo super terram, qui faciat bonum et non peccet, ut dicit Ecclesiastes.13 Imo Jacobo teste, In multis offendimus omnes.14 Vel dicitur omnis homo secundum se mendax, id est instabilis, fragilis, ad peccata proclivus.

Quum ergo omnis homo ex se sit mendax, ego autem ex gratia Dei verax sum, ideo (5) Quid retribuam Domino, id est, quid dignum restituam ei, et quam ei vicissitudinem reddam, pro omnibus quæ retribuit mihi, id est pro omnibus donis gratiæ suæ, quæ sæpe contulit mihi? quia in primo parente dedit ea mihi, et peccavi in illo amisique ea. Rursus dedit mihi ea in Baptismo, sed iterum peccans, perdidi dona gratiæ Dei; ipse vero in sacramento Pœnitentiæ ea mihi retribuit. Quis autem omnia beneficia Dei generalia et specialia, naturalia atque gratuita, numerare vel exprimere poterit? Omnia condidit propter nos, ad nostram custodiam deputat atque transmittit angelos sanctos. Tandem ipsemet venit ad nos, et in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, corpore suo et sanguine alit nos, propter nos mori dignatus est.15 Versiculus iste cum ingenti devotione dicendus est, quatenus tota mente optemus Deo esse grati, ejus beneficia memoriter atque frequenter recolendo, caque Domino humiliter confitendo, ipsum pro eis ferventer amando, reverenter colendo.

Sed quoniam Deus bonorum nostrorum non eget, sicut primo Paralipomenon Scriptura affirmat, Tua, Domine, sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi;1617 idcirco nil dignius ei rependere possum, nisi ut sequar vestigia ejus, et offeram ei me ipsum, passionem ac mortem seu alia dura sustinendo libenter pro ejus amore: sicut subjungitur. (4) Calicem salutaris, id est passionem, persecutionem, seu mortem salutis, id est per quam ad salutem pertingitur: per calicem namque venitur ad gloriam; accipiam, id est, æquanimiter feram. Vel: Calicem salutaris, id est vitam pœnitentialem, mei ipsius districtam castigationem, quotidianamque mortificationem, accipiam, bajulando crucem meam quotidie, et Christum sectando. Nam, ut ait Apostolus ad Romanos, si spiritu facta carnis mortificaverimus, vivemus.18 Et nomen Domini invocabo, ne in adversis deficiam, aut in propriis meritis sperare incipiam, aut mihi aliquid tribuam.

(5) Vota mea, id est desideria mea, Domino reddam, nihil inordinatum aut Deo contrarium cupiendo, sed cœlestia acquirendo, atque pro eis rogando, coram omni populo ejus fideli præsente, ut ipsi quoque desideria sua Domino reddant, et meo exemplo cœlestia appetant. Vel: Vota mea Domino reddam, id est, promissiones meas ad laudem Domini adimplebo: juxta illud Ecclesiastæ: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio.19 Et Jonas: Quæcumque (inquit) vovi, reddam Domino pro salute.20 In Baptismo promisimus abrenuntiare omnibus pompis et actibus Satanæ; in religionis professione spopondimus paupertatem, castitatem et obedientiam: et utinam vota ista Domino persolvamus! Reddam ergo Domino vota hæc non solum in occulto, sed coram omni populo, non propter inanem gloriam, sed ad Dei honorem et proximorum ædificationem, quatenus illud Matthæi perficiam: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem.21

Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: id est, coram Deo digna atque accepta est decessio hominum perfectorum, quoniam mors hæc, janua est vitæ æternæ. Homines autem ubertim parvi pendunt mortem vel occisionem Sanctorum; sed Deus judicat eam æterno præmio munerandam. Hinc nempe ab Isaia dicitur: Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ tolluntur, et non est qui intelligat.22 Et in libro Sapientiæ: Justus si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit.23

(6) O Domine, id est, merito te Dominum voco, quia ego servus tuus, tibi obediens in credendo, ego servus tuus operando, et filius ancillæ tuæ, id est natus de matre fideli te colente; vel, Filius ancillæ tuæ, id est Ecclesiæ tibi ministrantis. (7) Dirupisti vincula mea, id est consuetudines malas et opera vitiosa, quæ hominem stringunt, ne ad Dei obsequium libere vadat. Hæc enim ligant, captumque tenent peccatorem sub potestate diaboli. Hæc vincula rumpit in nobis Deus, dum peccata dimittit, gratiam influit, et de servis peccati efficit filios adoptionis. Propter quod ait Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba (Pater). Vel, Dirupisti vincula mea, id est omnia impedimenta, quibus a tua contemplatione impedior, scilicet pœnalitates et obligationes pœnarum. Hoc Deus non facit perfecte, nisi in morte hominum perfectorum qui evolant, quales præsertim sunt martyres. Alii enim quamvis sint sancti, et miracula maxima operati, non tamen vadunt ad Dominum securi, sed horrescit eorum conscientia, secundum Hieronymum: quod secundum communem legem accipi potest. Aliqui tamen ex speciali gratiæ dono certificati fuerunt de sua salvatione, imo et evolutione, qui martyres non fuerunt.

Tibi sacrificabo hostiam laudis: id est, pro istis beneficiis te laudabo, et me ipsum seu alia quælibet munera tibi cum laudibus immolabo: quemadmodum scriptum est: Ego autem in voce laudis immolabo tibi; et rursus: Quid dignum offeram Domino? Curvabo genu Deo excelso. Et nomen Domini invocabo, pro conservatione atque profectu in omni bono. O quanta est virtus hujus versiculi! (8) Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus: sicut nunc dictum atque expositum est; in atriis domus Domini, id est in locis Ecclesiæ, quæ est domus orationis, in medio tui, Jerusalem, id est in medio universalis Ecclesiæ, per totum mundum diffusæ, ita quod perseverabo in ecclesiastica unitate atque catholica fide, scissuras hæreticorum devitans. Interdum enim per Jerusalem significatur anima fidelis, et Ecclesia militans.

Jonæ II, 10.

Mich. VI, 6.

Matth. XXI, 13.

Footnotes

  1. II Reg. xvi, 3, 4. ↩

  2. II Reg. xv, 14. ↩

  3. Rom. x, 10. ↩

  4. II Cor. iv, 13. ↩

  5. 10 (sec. Hebr.) ↩

  6. Rom. i, 17. ↩

  7. Luc. ix, 26. ↩

  8. II Tim. i, 8. ↩

  9. Joann. XVI, 33. ↩

  10. Matth. x, 22. ↩

  11. Rom. III, 4. ↩

  12. Jer. XVI, 19. ↩

  13. Eccle. VII, 21. ↩

  14. Jacob. III, 2. ↩

  15. Baruch i, 38. ↩

  16. I Par. XXIX, 14. ↩

  17. Ps. xv, 2. ↩

  18. Rom. viii, 13. ↩

  19. Eccle. v, 3. ↩

  20. Jonæ ii, 10. ↩

  21. Matth. v, 16. ↩

  22. Is. LVII, 1. ↩

  23. Sap. IV, 7. ↩

Chapter 201 of 244