Skip to the text

Articulus 26

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI CENTESIMI QUINTIDECIMI DE CHRISTO, ET QUOMODO A SACERDOTE CELEBRATURO DICENDUS SIT.

OMNIA insuper verba psalmi istius, de Christo convenienter satis intelligi possunt, excepto primo verbo, quo dicitur, Credidi. Quum enim Christus a principio creationis suæ animæ, fuerit comprehensor, non convenit ei fides, quæ est theologica virtus: sed sicut in superioribus frequenter attributum est Christo sperare seu spes, non prout spes est virtus theologica, sed in quantum accipitur pro quadam præstolatione boni futuri; sic Christo attribui potest actus credendi, sumendo hunc actum pro quacumque cognitione fideli. Sicut enim interdum accipit Scriptura Scire pro Credere, ut quum sanctus Job dicit, Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum (futuram namque resurrectionem non scivit nisi per fidem); ita econtra quandoque sumit Scriptura Credere pro Scire. Sicque convenit Christo, de quo psalmus iste exponi potest hoc modo:

Credidi, id est, de veritate eorum quæ Deus mihi (ut homo sum) revelavit, non dubitavi; propter quod locutus sum doctrinam evangelicæ legis, asserendo me esse

Job XIX, 25.

Christum, et veritati testimonium exhibendo : sicut in Evangelio dixi, Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Ego autem humiliatus sum nimis a Judæis, qui me contempserunt, blasphemaverunt, et turpissima atque amarissima morte occiderunt. Unde in Isaia scriptum est : Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Vel, Humiliatus sum nimis, id est, in proprio corde humillimus fui : secundum quod dixi apud Matthæum, Discite a me quia mitis sum et humilis corde ; et alibi, Ego non quæro gloriam meam. Ego dixi in excessu meo, id est in contemplatione qua Deum vidi per speciem : Omnis homo, præter me, mendax : sicut in præcedenti articulo plenius est dictum. Et quia hoc dixi, cognovi quod omnes indigerent liberari per me, sicut fatetur Apostolus : Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Et hoc modo in Michæa dicitur : Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est.

Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi, id est pro incomparabilibus gratiis mihi concessis? quia non ad mensuram dedit mihi Deus spiritum, et sine præviis meritis assumpsit meam humanitatem ad suum esse divinum Dei Verbum, imo plus dedit mihi, quam toti universo. Sicut Christus Deo gratissimus fuit, sic ista affectuosissime dixit. Et respondet : Calicem salutaris accipiam : id est, passionem salvificam, et mortem qua mundus vivificetur, sustinebo, quatenus Dei honorem recuperem, moriendo pro omnibus, ut reducantur ad Deum. Hoc est quod Christus passione instante dixit : Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? Et alibi : Pater, si non potest hic calix transire a me, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et filiis Zebedæi : Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibiturus sum? Et nomen Domini invocabo. Frequenter Christus Patrem invocavit. Unde scriptum est : Erat Jesus pernoctans in oratione Dei. Passione quoque instante oravit, quemadmodum ad Hebræos dicit Apostolus : Jesus cum clamore valido et lacrimis preces supplicationesque fundens ad eum, qui possit illum a morte salvum facere, exauditus est pro sua reverentia. Vota mea Domino reddam, id est, desideria mea Deo offeram, orando atque docendo pro ejus honore et mundi salute, coram omni populo ejus præsente. Nam apud Joannem Christus dixit coram discipulis atque Judæis : Ego honorifico Patrem meum. Et in cruce suspensus, oravit : Pater, ignosce illis.

Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Hoc est quod Christus in Evangelio ait : Capillus de capite vestro non peribit ; et rursus, Nolite timere eos qui corpus occidunt. Quasi dicat : Tam pretiosa erit mors vestra Domino, quam pro nomine ejus suffertis, ut merito debeatis appetere eam.

O Domine, quia ego servus tuus, in quantum homo. Unde dixi : Pater major me est ; et : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio ; in Isaia quoque : Dominus formans me ex utero servum sibi. Et ipse Dominus ait de me : Ecce ego adducam servum meum Orientem. Ego servus tuus et filius ancillæ tuæ, videlicet Virginis benedictæ, quæ ait : Ecce ancilla Domini. Dirupisti vincula mea : id est, passibilitatem et omnes naturales defectus, quos sponte assumpsi, abstulisti a me, resuscitans me in corpore glorioso. Vel, Dirupisti vincula mea : id est, corpus meum et corporis membra tempore passionis rumpi, vulnerari ac lacerari permisisti, ita ut a planta pedis usque ad verticem capitis non esset in me sanitas. Tibi sacrificabo hostiam laudis, id est, me ipsum in cruce offeram ad gloriam tuam pro redemptione humana : quemadmodum ad Hebræos ait Apostolus : Christus per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : sicut jam patuit ; in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Ad litteram Christus oravit et prædicavit in

Joann. xviii, 37.

Is. liii, 4.

Matth. xi, 29.

Joann. xviii, 50.

Rom. iii, 23.

Mich. vii, 2.

Joann. iii, 34.

13

Ibid. xviii, 11.

Matth. xxvi, 42.

Ibid. xx, 22.

Luc. vi, 12.

Hebr. v, 7.

Joann. xviii, 49.

Luc. xxiii, 34.

Ibid. xxi, 18.

Matth. x, 28.

Joann. xiv, 28.

Ibid. 31.

Is. xlxi, 5.

Zach. iii, 8.

Luc. i, 38.

Is. i, 6.

Hebr. ix, 14.

Malach. III. 1. templo Dei quod erat in Jerusalem, prout per Malachiam fuit prædictum : Statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.

10 PORRO quum psalmus iste sit unus eorum qui a sacerdotibus ante celebrationem dici solent, tangendum est breviter, qualiter ab eis applicandus sit sensus psalmi istius ad sacrosanctum officium Missæ, Sacramentumque altaris. Dicat ergo fidelis ac devotissimus Christi sacerdos :

11 Credidi, id est, firmissime tenui et tenebo ac teneo, quod in hoc Sacramento sit totus Christus, eo modo quo ipse testatur, et ipsa Ecclesia profitetur; propter quod locutus sum confessionem meam, et sermonem ad populum, seu alia quælibet bona ad hanc fidem spectantia, meique præparatoria ad tantum officium. Ego autem humiliatus sum nimis, id est, omnino indignum me reputavi ac reputo ad accedendum Christi altare, et immolandum sacrificium tam divinum: ad quod dignus non essem, considerata dignitate Sacramenti, quamvis totius mundi virtutes ac merita possiderem. Ego dixi in excessu meo, id est in alta consideratione eorum quæ circa hoc Sacramentum pensanda sunt: Omnis homo mendax, id est, nullus vere dignus est ipsum consecrare aut sumere, quoniam omnes fragiles sunt et caduci.

12 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi, præsertim pro sacrosancta communione corporis et sanguinis sui? Calicem salutaris, id est calicem Salvatoris, in quo sanguis ejus consecratur et continetur, accipiam manibus meis in altari; et nomen Domini invocabo, orando pro me ipso ac aliis, pro vivis et mortuis, atque pro omnibus causis pro quibus Ecclesia statuit, aut mihi incumbit. Vota mea, id est desideria mea, Domino reddam coram omni populo ejus, id est coram universis adstantibus, offerendo, eis præsentibus, vota et preces Deo. Dirupisti vincula mea, o Christe, id est, tuo pretiosissimo sanguine abstulisti peccata mea: imo quotidie rumpis vincula vitiorum meorum, per saluberrimam hostiam corporis tui et sanguinis ; tibi, o Deus Pater, seu Trinitas superbenedicta, sacrificabo hostiam laudis, offerendo ad laudem tuam corpus et sanguinem Salvatoris : per quam oblationem, laus, honor, et gloria tibi impenditur. Cetera patent.

Ecce psalmum vere ineffabili laude dignum audivimus: in cujus principio fidem veram et sanctam confessionem homo devotus et martyr invictus fatetur ; deinde, respectu divinæ veritatis, ceteros omnes arbitratur mendaces ; insuper sollicitatur ne Deo inveniatur ingratus, perhibens se multa opera bona acturum ad gloriam Creatoris, ne ingratus exsistat. Cum præcipua igitur devotione decet nos psalmum tam dulcem, decorum, et sententiosum cantare, quatenus vim ejus mereamur gustare.

PRECATIO.

Preces populi in te credentis, Domine, suscipe, et concede nos sacrificium laudis tibi semper offerre: dirumpe peccatorum nostrorum vincula, ut tibi digne reddamus fidei christianæ vota.

Chapter 202 of 244