Skip to the text

Articulus 27

DECLARATIO PSALMI CENTESIMI SEXTIDECIMI : LAUDATE DOMINUM, OMNES GENTES.

Est autem titulus psalmi præsentis, Alleluia, quia Propheta in hoc psalmo omnes gentes omnesque populos, id est homines universos, Judæos videlicet atque gentiles, invitat ad laudem Dei pro beneficio incarnationis Christi, et pro adimpletione eorum quæ prophetata erant de Christo gentiumque conversione. Et quod iste sit litteralis sensus psalmi hujus, constat ex eo quod Apostolus ad Romanos allegat scripturam psalmi istius, tanquam de gentium conversione prædictam : Dico, inquiens, Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis; gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est, Propterea confitebor tibi in gentibus; et iterum, Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate eum, omnes populi. Christus enim est lapis angularis, in quo gentes et Judæi conjuncti sunt : unam constituens ex utrisque Ecclesiam, in qua non est distinctio Judæi et Græci. Nam, sicut ait Apostolus, In Christo Jesu neque circumcisio est aliquid, neque præputium, sed nova creatura.

QUONIAM vero plures de gentibus quam de Judæis ad Christum conversi sunt, idcirco Propheta hoc prævidens, primo invitat gentes, dicendo : (1) Laudate Dominum, omnes gentes, ad fidem vocatæ. De quibus Christus ait : Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Laudate eum, omnes populi, ex judaismo conversi. Causa autem hujus invitationis annectitur. (2) Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus : id est, effectus pietatis divinæ, seu gratia Dei copiose et plenius quam ante, effusa et roborata est super totum genus humanum, videlicet super gentes et populos omnes. Quando utique, nisi in Christi adventu? Tunc enim (sicut Joannes testatur) gratia per Christum facta est. Loquebatur ergo Propheta de futuro per modum præteriti, propter certitudinem prophetiæ. De hac confirmatione misericordiæ Dei super nos, quæ facta est in Christi adventu, non ante, dicit Apostolus : Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique pœnitentiam agant. Et veritas Domini, id est impletio divinarum promissionum mysteriorumque Christi, manet in æternum, quantum ad fructum ex ea consecutum, qui est liberatio generis humani. De hac veritate habetur apud Johannem : Veritas per Christum facta est. Ipse namque omnia de se prædicta implevit. Unde pendens in cruce, dixit : Consummatum est. Vel, Veritas Domini, id est doctrina et prædicatio Christi atque evangelicæ legis, manet in æternum, quemadmodum Christus testatur : Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Vel, Veritas Domini, id est Christus Filius Dei qui ait, Ego sum via, veritas et vita; manet in æternum : quod Judæi quoque confessi sunt, dicentes ad Salvatorem, Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum.

Psalmum hunc verbis permodicum, et sensibus plenum ac magnum, sancti doctores vehementer commendant. Continet enim summatim, quod in aliis psalmis sparsim tractatur. Denique, quid desperatis gentibus jucundius, quid miseris, cæcis et perditis dulcius dici potuit, quam quod super eas confirmata esset misericordia

Rom. xv, 8, 9, 11.

Ps. xvii, 50.

Is. xxviii, 16; Ephes. ii, 20.

Rom. x, 12.

Galat. v, 6; vi, 15.

Luc. xxiv, 46, 47.

Joann. i, 17.

Act. xvii, 30.

Joann. i, 17.

Ibid. xix, 30.

Luc. xxi, 33.

Joann. xiv, 6.

Ibid. xii, 34.

Dei, atque ob hoc Deum laudarent? Cum quadam igitur flamma sanctæ devotionis pronuntietur a nobis hic psalmus.

PRECATIO.

Omnipotens Pater Domine, condignas majestati tuæ laudes fac nos tibi semper offerre; confirma super nos misericordiam tuam, ne aliqua corruptela criminum inficiat animam nostram: ut Veritas tua tibi consubstantialis, nobiscum maneat in æternum.

Chapter 203 of 244