Articulus 28
ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI SEPTIMIDECIMI: CONFITEMINI DOMINO QUONIAM BONUS.
ASSIGNATUR psalmo huic pro titulo, Alleluia. Invitatur enim populus electorum ad laudem divinam in hoc psalmo. Secundum Hieronymum, psalmus iste de Christi primo adventu manifeste conscriptus est, sicut in processu patebit. Quod enim inferius dicitur, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, etc., dixit Christus Judæis de se ipso prædictum: Nunquam, inquiens, legistis in Scripturis, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli, etc.1? Petrus quoque loquens principibus sacerdotum de Christo, probansque eis Christi glorificationem, ait: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli; et non est in alio aliquo salus.2 Probatio autem non valet, nisi ex sensu litterali, præsertim Judæis, qui (ut fertur) non recipiunt nisi sensum litteralem. Multi ergo dicunt hunc psalmum ab illo loco, Aperite mihi portas justitiæ, usque ad finem, loqui de Christo. Ceteri vero dicunt eum loqui de invitatione Judæorum ad laudem Dei, propter liberationem David a multis periculis, ita quod David usque in illum locum, loquitur in propria persona de suis periculis. Hæc autem non videntur congruere. Petrus namque in Actibus Apostolorum allegat illum versiculum, Dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem, de exaltatione Christi divinitus facta: et tamen ille versiculus præcedit versum, Aperite mihi portas justitiæ. Totus ergo hic psalmus, quantum fieri potest, de Christo exponendus videtur.
LOQUENS ergo sanctus David in persona Christi sive Ecclesiæ, ait: (1) Confitemini Domino confessione laudis, id est, Deum laudate, quoniam bonus, id est propter se ipsum, quoniam naturaliter, quomodolibet, incircumscriptibiliter et superessentialiter bonus est, in tantum ut in Marco Christus affirmet, Nemo bonus nisi unus Deus:3 quod apud Lucam ita disseruit, Nemo bonus nisi solus Deus.45 Et non solum debetis Domino confiteri quoniam bonus in se ipso, sed etiam quoniam bonus per comparationem ad vos, sicut subjungitur: quoniam in sæculum misericordia ejus, id est, semper paratus est vobis misereri, et ejus misericordia æterna est, sicut et ipse, quum idem sit ei esse, et misericordem esse. Effectus quoque divinæ misericordiæ manet in sæculum, quoniam indesinenter dat gratiam saltem aliquibus in præsenti, et in omni opere
Dei misericordia admiscetur:6 imo, Miserationes ejus super omnia opera ejus. Propter quod apud Jacobum scriptum est: Superexaltat autem misericordia judicium.78 — Sed repugnare videtur quod ab eodem dicitur, Judicium sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam:9 cui concordat illud Job, Obliviscatur ejus misericordia.10 Et respondendum, quod in aliquibus operibus Dei, justitia præponderat, clariusque refulget, ut in damnatione æterna malorum.11 Idcirco dicitur eis fieri judicium sine misericordia, et quod misericordia Dei eorum non meminit: non quod omnino nulla misericordia eis impendatur, quum citra condignum patiantur; sed quia misericordiam evidentem non consequuntur, eo quod æternaliter puniantur.
2 (2) Dicat nunc, id est in Christi adventu præcipue, Israel: Quoniam bonus est Deus, quoniam in sæculum misericordia ejus: dat enim gratiam in præsenti, gloriamque æternam in futuro. (3) Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus. Ista intelligi possunt tam de populo Israelitico ex Jacob patriarcha orto, et sacerdotibus ex semine Aaron natis, quam de populo christiano, et sacerdotibus Christi per illos significatis. Populus enim christianus dicitur Israel, id est Deum fide per dilectionem operante contemplans.
3 Domus autem seu familia Aaron, figuraliter est congregatio sacerdotum Ecclesiæ: qui sunt filii sacerdotis magni, videlicet Christi, qui est sacerdos et pontifex noster, quemadmodum Petrus in prima sua Canonica protestatur: Eratis aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
4 (4) Dicant nunc qui timent Dominum timore sancto et filiali: Quoniam in sæculum misericordia ejus: sicut etiam ait Virgo beata, Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Unde in Exodo Dominus ait: Ego sum Dominus Deus, faciens misericordiam in millia, his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
5 Deinde Christus de se ipso testatur: (5) De tribulatione invocavi Dominum. Hoc est quod nunc ex verbis Apostoli commemoratum est, quia Christus passione instante cum clamore valido et lacrimis preces fecit ad Deum. Propter quod Lucas dicit, quod factus in agonia, prolixius orabat. Et exaudivit me in latitudine suæ dilectionis et pietatis, Dominus Pater omnipotens.12 Ideo Apostolus addidit, quod exauditus est pro sua reverentia. Et ipse ait ad Patrem: Gratias ago tibi, Pater, quoniam audisti me;13 ego autem sciebam quoniam semper me audis. (6) Dominus mihi, secundum quod homo sum, adjutor fuit et est, cooperando mihi, et protegendo me semper dum eram in via, quemadmodum apud Jeremiam ait de me sermo divinus: Dominus mecum est tanquam bellator fortis.14 Idcirco15 non timebo timore inordinato, quid faciat mihi homo perversus, quicumque sit ille: juxta quod in Isaia scriptum est de me: Quis est adversarius meus?16 Accedat ad me. (7) Dominus mihi adjutor: quemadmodum idem Isaias ait: Dominus Deus auxiliator meus; et ego despiciam inimicos meos me persequentes, non despiciendo eorum naturam, sed malitiam, ita quod eorum malignitatem non formidabo, nec eos aliquid esse reputabo, in quantum iniqui sunt.17
C Præterea quilibet Christianus de se ipso hæc dicere potest. Debemus enim de tribulatione clamare ad Dominum, sicut superius dictum est: Invoca me in die tribulationis.18 Et tunc utique si perseveranter clamemus, exaudiet nos Deus noster in latitudine, id est late et copiose: prout ipse pius et bonus est, et nostra merita exigunt. Quis enim invocavit eum, et despexit illum?1920 Cuilibet quoque fideli adjutor est Dominus, quia non sumus sufficientes aliquid cogitare ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.21 Ideo non timet veraciter Christianus, quid faciat sibi homo perversus: imo in adversis lætatur, et propter amorem Christi præmiique cœlestis paratus est mori, quoniam scriptum est: Nolite timere opprobrium hominum; et blasphemias eorum ne metuatis. Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit?22 Propterea Salomon protestatur: Qui timet hominem, cito corruet;23 qui autem sperat in Domino, sublevabitur. Dominus mihi adjutor, per gratiam suam in prosperis atque adversis conservans me;24 et ego despiciam inimicos meos, visibiles et invisibiles, confidendo in adjutorio Dei, non innitendo viribus meis. Certus sum enim, quod mihi Domino adhærenti nocere non poterunt. Ex quo sequitur, quod
Jer. xvii, 7.
Ibid. 5.
(8) Bonum, id est melius, est confidere in Domino, quam confidere in homine. Nam benedictus homo qui confidit in Domino; maledictus vero qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. (9) Bonum, id est melius, est sperare in Domino, qui solus potest salvare, quam sperare in principibus, qui neque se ipsos, nec alios valent salvare.
10
Act. II, 5.
Matth. xxvii, 25.
Joann. xii, 19.
Is. lxiii, 4.
Jer. xi, 20.
Insuper Christus ait: (10) Omnes gentes, id est aliqui de omni genere hominum, scilicet viri et mulieres, superiores et subditi, antiqui et juniores, Judæi atque gentiles, circumierunt me, tempore passionis, consentientes in mortem meam. Nec mirum si propter hos Christus universaliter dicat, Omnes gentes, quum Lucas scriperit: Erant autem in Jerusalem habitantes viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est. Et alibi legitur: Exclamans universus populus, dixit, Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Ecce qualiter omnes gentes circumierunt Christum in malo. Interdum quoque omnes gentes circumierunt eum in bono, eo modo quo Pharisæi et principes Judæorum dixerunt: Videtis quia nihil proficimus? Ecce totus mundus post eum abiit. Et in nomine Domini, id est ad gloriam Dei, factum sit istud, quia ultus sum in eos ex zelo justitiæ, non ex impatientia aliqua. Unde Christus loquitur: Dies ultionis in corde meo. Ultus quippe est Christus in Judæos, excæcando cor eorum, auferendo eis gratiam in præsenti, et gloriam in futuro, tradendo etiam eos in manus Romanorum, atque in hac captivitate gravissima eos tenendo, in qua jam ultra mille et trecentos annos fuerunt. Hanc ultionem fecit Christus ut Deus, sed ut homo oravit pro ea, apud Jeremiam dicens: Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas corda et renes, videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
(11) Circumdantes circumdederunt me, id est, cum magno malignitatis affectu ambierunt me, coram Pilato clamantes: Tolle, tolle, crucifige eum. Et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. Istud in versu [præcedenti exponitur et in versu] sequenti repetitur, et est sensus idem. Terque ponuntur hæc verba, ad designandum magnitudinem zeli justitiæ, quem habuit Christus, qui semper erat divinæ justitiæ unitus et conformatus. (12) Circumdederunt me sicut apes, quæ pungunt aculeo: sic Judæi verbis et ictibus me pungebant, dicendo contra me verba blasphemiæ plena. Unde et scriptum est: Videbunt in quem compunxerunt. Et exarserunt sicut ignis in spinis, etc., id est, igne furoris et vehementissima iracundiæ flamma accensi sunt contra me, sicut in spinis ignis accenditur. Quapropter ex eorum persona scriptum est: Circumveniamus virum justum, quoniam contrarius est operibus nostris; gravis est nobis etiam ad videndum.
(13) Impulsus, id est a Judæis captus, et usque ad locum Calvariæ crucem bajulans ductus, eversus sum a vita corporali, ut caderem, id est, omnino mortuus remanerem, nec amplius memoria esset nominis mei in terra, prout scriptum est: Dicunt adversarii de me, Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur ultra. Et Dominus suscepit me: id est, ab ista ruina præservavit me; imo ejus oppositum fecit, quoniam ipsi penitus perierunt, et ego resuscitatus sum, et ubique glorificatus. Propter quod ait Pater de me: Ecce servus meus, suscipiam eum. Potest etiam istud intelligi de impulsione illa Christi, de qua in Luca dicitur: Duxerunt eum ad supercilium montis, ut præcipitarent eum; ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
Quoniam ergo Dominus ita suscepit me, ideo (14) Fortitudo mea, id est causa totius fortitudinis meæ creatæ, et laus mea, id
Joann. xix, 15.
Ibid. 37; Zach. xii, 10; Apoc. i, 7.
Sap. II, 12, 15.
13
Joann. xix, 17.
Jer. xi, 19.
Is. xlii, 1.
Luc. iv, 29, 30. est quem laudo, videlicet res laudata a me, est Dominus Pater seu Deus Trinitas. Hinc enim ait Salvator: Non potest Filius a se facere quidquam; et alibi, Ego non quæro gloriam meam, sed honorifico Patrem meum.25 Et factus est mihi in salutem, id est in causam totius salutis animæ meæ et corporis, quia ab eo est glorificatio mea in mente et corpore.26 (15) Vox exsultationis, id est laudatio spiritualis lætitiæ, et salutis, id est laudatio beata et salutaris, videlicet laus jucunda atque salubris, atque ex interiori jucunditate ac salute procedens, est in tabernaculis justorum, id est in patria Beatorum, in cordibus electorum, in Ecclesiis Christifidelium: juxta illud, Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.27 Unde supra dictum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.28
(16) Dextera Domini, id est pia et gratiosa adsistentia seu magna potentia Patris æterni, fecit virtutem in me, conservando me tempore passionis, et faciendo mirabilia quæ tunc fiebant in sole et luna, in terra et templo, cujus scissum est velum; me quoque ac alios multos resuscitando tertia die a mortuis:29 sicut habetur apud Matthæum. Dextera Domini exaltavit me in die ascensionis super omnes cœlos; exaltavit etiam me, clarificando me in toto mundo per doctrinam et signa Apostolorum, sicut rogavi passione instante: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum.30 De hac enim exaltatione prædixit Deus: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.31 Dextera Domini fecit virtutem in corpore meo mystico, quod est Ecclesia, mittendo ei in die Pentecostes Spiritum Sanctum, dansque gratiam miraculorum discipulis meis. Unde legitur: Virtutes non modicas faciebat Deus per manus Pauli.32
(17) Non moriar eo modo sicut vos, o Judæi, putastis, quia nec spiritualiter moriar, quasi blasphemus et impius, neque imperio corporalis mortis subjiciar: quin imo mox ad immortalem vitam resurgam, sicut in Evangelio sæpe prædixi.33343536 Ideo sequitur: sed vivam, factus impassibilis, et narrabo opera Domini. Nam, sicut in Actibus Apostolorum et in omnibus Evangelistis narratur, Christus post passionem et resurrectionem discipulis suis frequenter apparuit per dies quadraginta37, intrans et exiens atque manducans cum eis, et disputans de regno Dei. Tunc ergo narravit eis opera Domini, scilicet suam resurrectionem, futurum judicium, et vaticinia Prophetarum, multaque alia quæ scripta non sunt, quia, ut dicitur in Evangelio Joannis, Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt, libros.38 (18) Castigans castigavit me Dominus, non propter proprias culpas, sed propter delicta eorum, pro quibus mori me voluit: sicut scriptum est: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.39 Et alibi: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris.40 Et morti non tradidit me, ita quod mortis imperio subjacerem, sed statim ad vitam corporalem reduxit me, sicut supra dictum est: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.41
(19) Aperite mihi portas justitiæ. Hæc sunt verba Christi ascendentis ad cœlos, imperantis angelis sanctis: Aperite mihi ascendenti et venientibus mecum, portas justitiæ, id est aditus regni cœlestis. Has portas angeli sancti aperire dicuntur propter duplicem causam. Prima est, quoniam tollunt impedimenta ingrediendi regnum cœleste, per hoc quod ad eorum officium spectat aerias potestates coercere, quæ semper nituntur ascendentes impedire; secunda, per hoc quod se ipsos disponunt ad recipiendum devote ascendentes ad societatem angelicam. Et ita nunc Christus jubet ut se ipsos disponant ad occurrendum sibi reverenter, et ut eum cum debita servitute, laude ac veneratione, introducant in regnum suum cœleste. Ingressus in eas, videlicet portas ac mansiones regni cœlestis, confitebor Domino confessione laudationis perfectæ. Christus enim sedens ad dexteram Patris, incessabiliter Dominum laudat per se ipsum, secundum quod homo est, et per alios, quos ad hoc inducit. Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam. Ante dixit pluraliter, Portas; nunc singulariter ait, Hæc porta: quoniam quamvis tot sint portæ justitiæ quot virtutes, nulla tamen portarum introducere potest, nisi per caritatem; et ideo caritas porta est, virtualiter omnes portas comprehendens. Justi intrabunt in eam, quemadmodum monet Apostolus:42 Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.
(20) Confitebor tibi, id est, laudabo te, Domine Pater, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem: sicut nunc dictum est.
PRÆTEREA ista jam de Christo exposita, exponi etiam possunt de Ecclesia seu fideli, quorum est sequi vestigia Christi. Omnes gentes circumierunt me: id est, aliqui de omni genere hominum persecuti sunt me, vel blandimentis aut minis me tentaverunt, et fallere nisi sunt. Unde et Christus loquitur:43 Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo;44 et alibi, Odio eritis omnibus hominibus propter me. Et in nomine Domini, quia ultus sum in eos, secundum ordinem justitiæ. Vel, Ultus sum in eos, a Domino, qui ait:45 Mihi vindictam, et ego retribuam. De quo in Deuteronomio inducitur: Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum.46 Circumdantes circumdederunt me, quatenus suis peccatis animam meam inficiant et occidant. Circumdederunt me sicut apes, quæ gerunt mel in ore, aculeum vero in cauda. Sic isti blandiuntur ut fallant, quemadmodum scriptum est: Sagitta vulnerans lingua eorum. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.47 Et exarserunt igne libidinis, flamma rancoris, fervore iræ fumantis, quatenus me aliquo modo subvertant, sicut exardescere solet ignis materialis in spinis siccis, quæ facillime inflammantur.
Impulsus tentatione seu persecutione, eversus sum a rectitudine perfectionis, ut caderem, id est, omnino deficerem, peccato mortali consentiendo, aut perseverando in malo; et Dominus suscepit me in ulnis misericordiæ suæ, non sinens me tentari ultra vires, sed faciens cum tentatione proventum.48 Quamvis enim Deus sanctus et benedictus, cujus judicia prorsus imperscrutabilia sunt, permittat interdum electos suos graviter tribulari, dire impelli, venialiter peccare, aut etiam mortaliter, non tamen sinit eos penitus cadere. Unde dictum est supra: Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.49 Et apud Michæam: Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam. Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.50 Quod ergo tentationi resistimus, quod a peccato resurgimus, quod non penitus disperimus, non nisi Domino adscribamus, dicentes corde sincero quod sequitur: Fortitudo mea, id est causa et dator totius firmitatis meæ atque victoriæ, et laus mea, est Dominus, cui in omnibus gratias ago, omneque bonum adscribo.51 Unde scriptum est: Dominus fortitudo mea et refugium meum, et robur meum in die tribulationis. Et factus est mihi in salutem, id est, salvator effectus est mihi, dando mihi constantiam in adversis, et humilitatem in prosperis. Propter quod Moyses dicit: Ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et robur manus meæ hæc omnia præstiterunt mihi; sed recordare Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit.52 Quicumque hoc modo totam spem suam ponit in Deo, eum appellans fortitudinem suam et laudem, illi fit Deus in salutem.
Dextera Domini, id est Christus Filius Dei: qui dicitur brachium, dextera et virtus Dei Patris, sicut de eo scriptum est:
Brachium Domini cui revelatum est?53 Et rursum clarius dicitur : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Cui concordat quod Simeon cecinit : Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Vel, Dextera, id est potentia, Domini fecit virtutem, faciendo de impio justum : quod est majus quam creatio hominis. Dextera Domini exaltavit me de vita ignobili, vitiosa, carnali, ad vitam nobilem, virtuosam, spiritualem ac humilem; dextera Domini fecit virtutem, conservando me in bono, et pugnando ac expugnando pro me adversarios meos. Huic consonat quod in Exodo legitur : Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; dextera tua, Domine, percussit inimicum; et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos.
Quoniam igitur tanta bona largitus est mihi Creator, fiducialiter dicere possum :54 Non moriar morte peccati et damnationis æternæ, sed vivam vita gratiæ in præsenti, vitaque gloriæ in futuro. Et juxta hunc sensum ait Christus : Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. Et narrabo opera Domini, id est, beneficia Dei mihi collata, apud me commemorabo, et aliis intimabo, ad gloriam largitoris, sicut et Christus in Evangelio dixit cuidam : Vade, et narra quanta tibi fecit Deus. Castigans castigavit me Dominus, id est, propter peccata mea paternaliter me corripuit atque afflixit in sæculo isto, ne peream in æternum. Ideo additur : et morti æternæ non tradidit me. Unde dicit Apostolus : Quis filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.55 Et Salomon loquitur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et non deficias quum ab eo corriperis; quem enim diligit Dominus, corripit.56 Quidquid igitur adversitatis et pœnæ accidit nobis, nostris adscribamus demeritis, illudque patienter, imo hilariter toleremus, pensantes illud Judith : Non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem et non ad perditionem nostram, evenisse credamus. Hinc namque scriptum est : Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis, etc.57 Qui enim induxit vobis mala, ipse rursus adducet vobis sempiternam jucunditatem cum vestra salute.
Deinde David in persona Ecclesiæ seu cujuscumque fidelis ait : Aperite mihi portas justitiæ : id est, o vos, Apostoli Christi et prædicatores sancti, per vestram doctrinam ostendite mihi mandata Christi, sacramenta novæ legis, evangelica consilia, operationes virtutum : quæ omnia appellantur portæ justitiæ, quia per ea intratur ad vitam justam. Ingressus in eas, confitebor Domino. Qui enim has portas ingreditur, laudabiliter conversatur, et ita dignus efficitur Deum laudare. Propter quod non ingredientibus portas has, Dominus ait : Quid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico?58 Hæc, id est confessio ista, est porta Domini, quia per eam itur ad Deum; justi intrabunt in eam, id est, confessionem istam laudis divinæ assument.59
(21) Lapidem, id est Christum, de quo scriptum est : Lapis qui abscissus est de monte sine manibus.60 De quo Petrus testatur : Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem, electum, pretiosum, in fundamento fundatum;6162 et qui crediderit in eum, non confundetur. Hic igitur lapis, videlicet Christus, quem reprobaverunt ædificantes, id est principes sacerdotum, Scribæ et Pharisæi, quorum erat alios in fide et moribus prædicando et bene vivendo ædificare, hic factus est in caput anguli : ita quod in ipsum concurrunt duo populi, sicut duo parietes concurrunt in lapidem angularem. Christus enim ex Judæis atque gentilibus constituit unam Ecclesiam, cujus ipse est caput, influens eis motum virtutum et vitam gratiæ. Propterea Christus dixit: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor.
23 (22) A Domino factum est istud: id est, non humana aut naturali, sed divina ac supernaturali virtute facta est ista conjunctio lapidis angularis seu Christi, et utriusque populi inter se atque cum Christo. Tota enim Ecclesia Christo unitur ut capiti per fidem, caritatem et gratiam, quæ sunt supernaturalia dona Dei. Unde ait Apostolus: Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo: cujus gratia estis salvati. Et est mirabile in oculis nostris: id est, in consideratione fidelium, multum miranda est ista conversio atque conjunctio hominum cum Christo. Nullus enim satis valet mirari tam ineffabilem misericordiam Creatoris, qua misertus est mundo, mittens Unigenitum suum, atque pro omnibus nobis tradens illum, et nos unum cum illo efficiens.63 Unde rursus dicit Apostolus: Aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis ejus et Prophetis in Spiritu, esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Jesu. Et alibi: Gratias, inquit, Deo super inenarrabili dono ejus. Præcipue autem mirabilis fuit ista conversio gentium primitivæ Ecclesiæ ex Judæis collectæ, juxta illud:64 Obstupuerunt ex circumcisione fideles, quia in nationes Spiritus Sancti gratia effusa est. — Vel sic: A Domino trino in personis et uno in natura, factum est istud, videlicet quod lapis ab ædificantibus reprobatus, factus est in caput anguli; et est mirabile in oculis nostris mentalibus. Vehementer namque mirandum est, quod ille qui tempore passionis in tantum humiliatus fuit, paulo post in tantum glorificaretur a Deo, ut ex omni genere hominum multi converterentur ad ipsum: inter quos erant nonnulli, qui ejus occisioni consenserunt, et eam procuraverunt, quibus dixit ante passionem: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
(23) Hæc dies, in qua Deus hæc fecit, est dies quam fecit Dominus:65 id est, tempus Christi, tempus evangelicæ legis et gratiæ, in quo utique constituta est ex utroque populo Ecclesia una in Christo, est tempus a Deo specialiter factum. Nam licet omnium dierum ac temporum Deus sit factor, illius tamen diei et temporis dicitur Deus specialiter factor, in quo ipse præcipua et specialia opera fecit.6667 Quoniam ergo in Christi adventu et interim majorem benignitatem et gratiam impendit hominibus quam ante, merito tempus seu dies Christi dicitur factus a Deo. Sæpe enim in sacra Scriptura, tempus novi Testamenti, dies vocatur: quia in eo veritas, in veteri Testamento figuris occultata, clare revelata cognoscitur; et quia in novo Testamento splendor gratiæ Dei clarius copiosiusque refulsit hominibus, quam tempore veteris legis. Exsultemus et lætemur in ea, id est, mente et corpore gaudeamus in Domino tempore isto, de beneficiis ejus gratias ipsi agendo. Unde quum Apostolus dixisset, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, adjecit:68 Quasi tristes, semper autem gaudentes. Merito autem cantatur hic versus in die Paschæ tam frequenter, quoniam Christus, sol justitiæ, candor lucis æternæ69, lux lucis et fons luminis, qui erat in die Parasceves passionis caligine obscuratus, atque in monumento lapideo, tanquam densissima nube absconditus, in die Paschæ de sepulcro glorificatus, candidus et rubicundus processit, illuminans mundum, noctem infidelitatis et tenebras ignorantiæ de cordibus discipulorum ejiciens.
Et ut per temporalia festa et gaudia mereamur venire ad præmia sempiterna, orandum est nobis quod subditur:7071 (24) O Domine, salvum me fac de pœnis et vitiis vitæ præsentis; o Domine, bene prosperare: id est, prospera dona concede, augendo Ecclesiam numero et merito, perducendoque nos per gratiæ tuæ ducatum ad727374
25 tui ipsius beatificam visionem : sicut supra dictum est, Prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.75 Benedictus est qui venit in nomine Domini, id est Christus, qui ait : Ego veni in nomine Patris mei.76 Secundum Hieronymum, canticum istud puerorum, quo Christo in die Palmarum cantabant : Hosanna filio David, Benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in excelsis, ex isto versiculo sumptum est.77 Et ita David prophetavit hoc loco de laude illa.
Deinde in persona Apostolorum et succedentium eis, videlicet pastorum et sacerdotum Ecclesiæ, subditur : (25) Benediximus, nos episcopi et prælati, vobis, o subditi, de domo Domini, id est de Ecclesia Christi, prædicando vobis verbum salutis, ministrando vobis sacramenta novæ legis, orando quoque pro vobis, et gratiam nobis divinitus datam, vobis (sicut caritas exigit) communicando. Benedictio proprie dicitur collatio gratiæ Dei. Gratiam autem non confert nisi Deus. Quomodo ergo unus nostrum alteri benedicere, seu gratiam communicare potest, nisi instrumentaliter, non principaliter ? Ideo subditur : Deus Dominus, et illuxit nobis : id est, Deus, qui est Dominus noster, ipse et illuxit nobis, illuminando corda nostra Spiritu Sancto, et gratiam splendidam nostris mentibus infundendo, dando quoque nobis auctoritatem ligandi atque solvendi, ministrandi sacramenta, prædicandi evangelica verba, consecrandi et benedicendi :78 ex quibus idonei sumus ad benedicendum vobis. Quapropter Joannes testatur :79 De plenitudine ejus accepimus omnes.
(26) Constituite, o vos antistites Christi, diem solennem, id est celebre festum, seu dies festivos, in commemorationem incarnationis, resurrectionis, ascensionisque Christi, videlicet festum Nativitatis, solennitatem Resurrectionis, etc. ; et de hoc agite in condensis, id est in populis adunatis, ita quod Christifideles in magna densitate et copia ad festa ista conveniant. Alia translatio habet, In congregationibus; alia vero, In frequentationibus : ex quo claret, quod iste sit sensus litteralis. Quod etiam patet ex eo quod subditur : usque ad cornu altaris, id est, tam copiose ac dense fideles concurrant, quod ipsa ecclesia usque ad altaris angulum impleatur. — Moraliter vero ita exponitur : Constituite, o universi fideles, diem solennem, id est sabbatum mentis, videlicet interioris hominis tranquillam quietem, in condensis, id est in cumulo gratiarum divinarum, in abundantia sanctarum cogitationum, in densitate divinorum charismatum, ita quod Deo intra vos exhibeatis solennitatem decoram, ab exterioribus quiescendo, cœlestibus inhiando, Deumque ardenter amando ; usque ad cornu altaris, id est perseveranter, donec pertingatis ad sublime Dei altare in cœlo paratum, in quo offerunt Deo omnes Beati hymnum incessabilis laudis.
Postremo Ecclesia seu fidelis de prædictis beneficiis gratias referens ait : (27) Deus meus es tu, Domine Christe : cui Thomas ait, Dominus meus, et Deus meus ;80 et confitebor tibi, id est, te laudabo. Deus meus es tu, Jesu, Fili Dei summi, prout de te scriptum est :81 Hic est verus Deus et vita æterna ; et exaltabo te : non quod ego te altum efficiam, sed quoniam tuam dignitatem et altitudinem verbis et actibus profitebor et prædicabo ; atque per hoc te, qui in te ipso semper altus et magnus es, altum et magnum efficiam in corde meo et proximorum, quibus tua magnalia recitabo. (28) Confitebor tibi quoniam exaudisti me, id est, de mea exauditione gratias tibi agam, et quoniam factus es mihi in salutem : sicut expositum est.
(29) Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Ecce versiculum in exordio psalmi præhabitum jam resumit, ad insinuandum quod omnis operatio perfectorum, a laude Dei sit inchoanda, atque in laudibus terminanda, quemadmodum docet divinus Apostolus : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite.82
En psalmum dulcem ac speciosum, sensu atque mysteriis plenum audivimus : in cujus principio ad Dei præconia repetitis vicibus invitamur. In quo moraliter edocemur de tribulatione ad Dominum exclamare, non frangi, tristari, aut desperare, sperantes secure quod late exaudiet nos, prout alibi inducitur :83 Animæquiores estote, filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu inimicorum. Docemur insuper ex psalmo præsenti, in solo Deo confidere, ejusque gratiæ semper inniti. Describuntur etiam beneficia Dei in psalmo isto lucifluo, et Christi mysteria recitantur in eo. Cum multa igitur devotione et jucunditate præcipua, decantemus hunc splendidissimum psalmum : cujus utique suavitatem copiosissime experiemur, si corde intento et puro eum cantemus. Non enim mens vaga, intimorata, carnalis sive mundana, experiri valet virtutem psalmorum.
PRECATIO.
Deus, fortitudo et laus fidelium, spesque cunctorum in te confidentium, da nobis in salute tua pietatis profectum, dextera tua in bonis nos exalta : ut te aperiente, portas justitiæ ingressi, perenniter cum justis confiteamur tibi.
Footnotes
-
Matth. xxi, 42. ↩
-
Act. iv, 11, 12. ↩
-
Marc. x, 18. ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Ps. cxli, 9. ↩
-
Jacob. ii, 13. ↩
-
Act. ii, 33. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Job xxiv, 20. ↩
-
Ps. cxliv, 9. ↩
-
Hebr. v, 7. ↩
-
Joann. xi, 41, 42. ↩
-
Jer. xx, 41. ↩
-
Jer. xx, 11. ↩
-
Is. l, 8. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ps. xlxi, 15. ↩
-
Eccli. u, 12. ↩
-
Eccli. ii, 12. ↩
-
II Cor. iii, 5. ↩
-
Is. li, 7, 12. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Ps. xlix, 15. ↩
-
Joann. VIII, 50, 49. ↩
-
Joann. v. 19. ↩
-
Is. LI, 3. ↩
-
Ps. LXXXIII, 5. ↩
-
Matth. XXVII, 45, 51-53; XXVIII, 6. ↩
-
Joann. XVII, 1. ↩
-
Is. LII, 13. ↩
-
Act. XIX, 11. ↩
-
Matth. XXVIII, 17, 18; ↩
-
Marc. XVI, 9 et seq.; ↩
-
Luc. XXIV; ↩
-
Joann. XX, XXI. ↩
-
Act. I, 3; ↩
-
Joann. XXI, 25. ↩
-
Is. LIII, 6, 5. ↩
-
Thren. IV, 20. ↩
-
Ps. XV, 10. ↩
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Joann. xv, 20. ↩
-
Matth. x, 22. ↩
-
Hebr. x, 30. ↩
-
Deut. xxxii, 43. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Ps. xxxvi, 24. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Jer. xvi, 19. ↩
-
Deut. viii, 17, 18. ↩
-
Is. LIII, 1. ↩
-
Exod. xv, 6, 7. ↩
-
Hebr. xii, 7, 8. ↩
-
Prov. III, 11, 12. ↩
-
Baruch IV, 25, 29. ↩
-
Luc. VI, 46. ↩
-
Jer. VII, 16. ↩
-
Dan. II, 45. ↩
-
Is. XXVIII, 16. ↩
-
1 Petr. II, 6; ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
II Cor. ix, 15. ↩
-
Act. x, 43. ↩
-
Joann. viii, 28. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Sap. vii, 26. ↩
-
Cant. v, 10. ↩
-
Matth. xxvii, xxviii. ↩
-
Ephes. iii, 5, 6. ↩
-
Ephes. ii, 4, 5. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Ps. LXVII, 20. ↩
-
Joann. v, 43. ↩
-
Matth. XXI, 9. ↩
-
Ps. VIII, 2. ↩
-
Joann. I, 16. ↩
-
Joann. XX, 28. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
-
1 Cor. X, 31; ↩
-
Baruch IV, 21. ↩
Chapter 204 of 244