Skip to the text

Articulus 29

EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI OCTAVIDECIMI : BEATI IMMACULATI.

HABET psalmus nunc declarandus pro titulo, Alleluia. Nec mirum, quum psalmus iste plenus sit laudibus Dei : in quo edocemur, Deum verbis et bonis laudare operibus. Denique psalmus præsens alphabeticus est, tot habens octonarios quot sunt litteræ in alphabeto Hebræo, videlicet viginti duo. Incipiuntque octonarii secundum ordinem litterarum alphabeti Hebraici, ita quod singuli versus ejusdem octonarii, inchoantur a littera quæ eis præponitur : propter quod singulis octonariis singulæ litteræ præscribuntur. — Est autem hic psalmus in superficie satis planus, sed bene examinatus, sensuum profunditate præcipuus est. Loquitur vero de ipsa beatitudine, et iis per quæ ad beatitudinem pervenitur. Beatitudo vero duplex est, scilicet viæ et patriæ. Nunc autem de beatitudine viæ fit sermo : et est psalmus iste omni morali doctrina conspicuus, præfulgens et summus. In quo sanctus Propheta ex æstuanti et exuberanti cordis sui amore divino, Deum familiariter suaviterque affatur, atque eamdem sententiam frequenter resumit, sub aliis tamen verbis, ut tædium evitetur. Moris namque est ferventis et impatientis desiderii, idem frequenter repetere, quia cum dilecto loquendo nescit lassescere. — Secundum eos quoque, qui asserunt non omnes psalmos a David compositos, ignoratur auctor psalmi præsentis, quia in titulo auctor non explicatur; sed secundum omnes pene sanctos ac magnos doctores catholicos, David edidit eum, qui tanquam amantissimus Domini in Deo habitans confidenter, per totum psalmi hujus processum cum admirabili caritatis fervore et sanctæ exercitationis devotione eloquitur. In quo omnis fidelis plenissime eruditur, quid agendum, quid vitandum, quid appetendum. Laudantque doctores psalmum præsentem eminenter et mirabiliter.

A BEATITUDINE igitur, quam omnes naturaliter appetunt, orsus loqui Psalmographus, ait :

ALEPH.

Pars I.

(1) BEATI sunt jam in spe, postmodum beatificandi in re, immaculati, id est sine labe mortalis peccati, in via, id est vita præsenti, quæ est via ad futuram, veram, æternamque vitam; qui ambulant in lege Domini, id est, qui conversantur in observatione legis divinæ seu præceptorum Decalogi. Non enim sufficit declinare a malo, nisi quod bonum est, fiat. Propter quod Christus ait:1 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum. Et alibi dicitur: Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.2 Verumtamen immaculatio non solum concernit peccata commissionis, sed etiam peccata omissionis. Frequenter quoque testatur Scriptura, neminem posse immaculatum vocari, juxta illud:3 Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Et alibi:4 Nemo mundus a sorde, nec infans cujus est unius diei vita super terram.

Pensandum itaque quod aliquis dicitur immaculatus variis modis: Primo, quoniam nunquam peccato subjacere potuit, nec originali, nec mortali, nec veniali: et ita Christus homo immaculatus censetur. Secundo, quoniam nec mortali, nec veniali peccato fuscatus est: et hoc modo Virgo beata immaculata est. Quod ei soli convenit, quantum ad adultos: nam ante annos discretionis seu usum rationis, ceteri quoque hoc modo immaculati sunt; qui tamen maculati et sorde infecti dicuntur propter originale, quod habent aut habuerunt: a quo Virgo beata, per prævenientem Filii sui gratiam creditur præservata. Tertio, quoniam mortali peccato pollutus non est, vel si fuit, per pœnitentiam exstat purgatus: sicque de gratia Dei multi immaculati exsistunt, quamvis nullus viator sine speciali revelatione certo scire queat, an sic immaculatus sit. Potest tamen conjecturaliter et probabiliter scire: ideoque scriptum est, Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.5 Ad hanc autem immaculationem hortatur nos sermo divinus: Exhibete vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram Deo.6 Hæc autem immaculatio est beatitudo viæ, quæ aliud non est, nisi observatio præceptorum Altissimi, loquendo de beatitudine vitæ activæ, de qua loquitur Christus apud Matthæum, et David in isto versiculo.7 Hæc namque beatitudo est actus virtutum quæ ordinantur ad opus. Porro alia est beatitudo vitæ contemplativæ, quæ est actus sapientiæ, ad quam disponit beatitudo prædicta, consistens in operatione virtutum moralium. Quum enim ad contemplationem requiratur ordinatio appetitus sensitivi, seu refrenatio passionum, necesse est beatitudinem vitæ activæ præcedere beatitudinem vitæ contemplativæ, eo quod virtutes morales refrenent ac ordinent passiones, ne rationem in consideratione veritatis, aut voluntatem in dilectione bonitatis impediant.

De beatitudine itaque vitæ contemplativæ subjungitur: (2) Beati sunt jam in spe qui scrutantur, non præsumptuose aut curiose, sed diligenter atque humiliter, testimonia ejus, id est attestationes sacræ Scripturæ seu ipsas divinas Scripturas, in quibus Deus nobis testatur quid credere debeamus. Duæ sunt partes legis divinæ, videlicet mandata et testimonia. Mandata pertinent ad agenda, testimonia ad credenda. Idcirco in observatione mandatorum sita est beatitudo vitæ activæ; in contemplatione autem testimoniorum, beatitudo vitæ contemplativæ. Quapropter ait Salvator, loquens ad Patrem: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.8 Et Apostolus: Existimo, inquit, omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.9 Debemus igitur, si beatitudinem vere optamus, scrutari sacras Scripturas, in studio divinorum librorum continuo exerceri, et sacra eloquia tanquam epistolas Spiritus Sancti ad nos missas, cum omni reverentia speculari. Quum enim studemus, Spiritus

Sanctus loquitur nobis. Et sicut fatetur studiosissimus ille Hieronymus, Qui diligit studia Scripturarum, ventris ingluviem atque delicias abominatur. Hinc enim in Ecclesiastico dicitur :10 Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in Prophetis vacabit. Quæ utique occupatio valde delectabilis est et salubris, prout legitur : Nos autem solatio habentes sanctos libros, qui in manibus nostris sunt.11

Sed omnino cavere oportet, ne in tantum occupemus intellectum in consideratione veritatis, quod infrigidetur aut tepescat affectus in dilectione summæ bonitatis, et igne sanctæ devotionis. Imo frequentius, principalius, et si possibile est, diutius immorari debemus circa exercitationem et inflammationem affectus, quam circa studium intellectus. Cujus (proh dolor !) oppositum multi agunt : propter quod nunquam ad veram perfectionem pertingunt. Idcirco adjicitur : in toto corde exquirunt eum : id est, hanc scrutationem testimoniorum Dei referunt prorsus ad Deum, quatenus ex contemplatione sincera in ejus amore proficiant, eumque in omnibus intellectu atque affectu honorent. Et in hoc differunt contemplatio sanctorum a contemplatione vanorum, contemplatio quoque theologorum a contemplatione philosophorum, quod sancti et veri theologi non sistunt in nuda speculatione, sed ad Dei actualem fervidumque amorem referunt eam ; philosophi vero et vani fideles, in consideratione quiescunt, vel etiam, quod pejus est, eam interdum ad vanam gloriam, seu lucrum temporaleque bonum coordinant.

Hi ergo immaculati et studiosi, beati sunt, non vitiosi et pigri : cujus ratio est, vel potius signum : (5) Non enim qui operantur iniquitatem, id est peccatum mortale, quod nunquam committitur sine rationis consensu, in viis ejus ambulaverunt, id est, in divinis præceptis conversati non sunt in eo tempore quo iniquitatem fecerunt : imo in viis diaboli ambulant tales. De quibus scriptum est : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles ; viam autem Domini ignoravimus.12 Hæc est via spatiosa et lata, quæ ducit ad mortem, per quam ambulant multi. Hinc enim legitur : Rectæ sunt viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis. Denique viæ quas ambulant impii, tenebrosæ et turpes atque obliquæ sunt. Non ergo ambulant vias Domini, de quibus dicitur : Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ. De pulchritudine autem viæ justorum, qua Deo in sanctitate deserviunt, scriptum est : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.

(4) Tu, Domine, mandasti mandata tua custodiri nimis, id est multum diligenter. Magno enim, summo et infinito Domino cum incomparabili reverentia, amore, atque timore ministrare oportet. Et ideo apud Jeremiam inducitur : Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter. Et alibi : Nunc quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Hinc quoque Moyses scripsit : Custodi te ipsum et animam tuam sollicite ; et ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo omnibus diebus vitæ tuæ. Si autem scire volumus quam nimis præceperit Christus impleri mandata sua, audiamus quid de præceptis caritatis asserat : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Ecce tam nimis præcepit, ut nullus in hac vita implere totaliter possit. Timorate ergo et sollicite ambulemus coram Domino Deo nostro, pensantes illud : Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?13

(5) Utinam, Domine, dirigantur a te et angelo sancto per gratiam tuam viæ meæ, id est desideria, verba et opera quibus ad patriam tendit homo, ad custodiendas justificationes tuas, id est taliter tamque di-

Matth. vii, 13.

Osee xiv, 10.

Prov. iii, 17.

Ibid. iv, 18.

Jer. xlviii, 10.

Apoc. iii, 16.

Deut. iv, 9.

Marc. xii, 30.

Mich. vi, 8.

1 Petr. iv, 17, 18. recte, ut tua mandata justa et justificantia observentur a me. Hoc, o Domine, vehementer cupio a te fieri, quoniam naturali potestate id nequeo adimplere, quum (teste Apostolo) non sit volentis neque currentis, sed Dei miserentis.14 Unde et sanctus Jeremias ait: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri ut ambulet et dirigat gressus suos.1516 Et Salomon: Cor hominis disponit viam suam, sed Dei est dirigere gressus ejus.17 Erubescat igitur inimicus gratiæ Dei Pelagius, qui dixit hominem sine gratia posse mereri, justificari, itemque salvari, non obstante quod ait Apostolus: Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Et Christus profitetur: Sicut palmes a semetipso non potest ferre fructum, nisi manserit in vite;18 sic nec vos, nisi in me manseritis.

(6) Tunc non confundar de negligentia, quum perspexero in omnibus mandatis tuis, id est, quum omnia divina præcepta penetrative lustravero, profunde pensavero, efficaciterque implevero: quia, ut Jacobus in sua testatur Canonica, Qui perspexerit in lege perfectæ libertatis, hic beatus in facto suo erit.19 Et congrue ait, In omnibus mandatis, quia quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.20 Ad quod pertinere videtur illud Ecclesiastæ: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.21 Ex quo constat, quod in uno delinquens, efficitur omnium reus quantum ad pœnam damni.

(7) Confitebor tibi, id est, laudabo te, et accusabo me, geminam tibi confessionem, videlicet laudis et culpæ, offerens, in directione cordis, id est, dum tu cor meum ad te ipsum direxeris, vel ego illud ad te per gratiam tuam direxero, in eo, id est per id, quod didici ex revelatione divina, informatione humana, consideratione propria, judicia justitiæ tuæ, id est justas sententias in Scripturis contentas, secundum quas judicas bonos et malos, reddens singulis quod merentur. Hæc judicia sunt: Ite, maledicti, in ignem æternum;22 et, Venite, benedicti Patris mei; et, Væ mundo a scandalis. Hæc autem dicendo, gratias agimus Deo pro suæ illuminationis beneficio; compungimur quoque et perterremur de nostris excessibus: sicque confitemur Deo, non solum confessione laudis, sed etiam confessione propriæ iniquitatis. — Sed quia utraque confessio exigit obedientiam mandatorum cœlestium, ideo fixe propono, quod (8) Justificationes tuas, id est præcepta tua, custodiam: sicut scriptum est, Qui custodit mandatum, custodit animam suam.23 Et ut hoc facere valeam, non me derelinquas usquequaque, id est, gratiam tui subsidii non auferas mihi in toto, nec diu suspendas solitam pietatem tuam a me. Imo rogare debemus, ut Deus nullo unquam momento subtrahat nobis habitum caritatis et gratiæ, quia tunc essemus in statu damnationis. Expedit autem nobis quandoque, ut Deus relinquat nos ad tempus, quantum ad aliquos gratiæ actus, auferendo videlicet seu suspendendo consolationem internam, experimentalem devotionem; quatenus virtus probetur, meritum per patientiam augeatur, anima ab omni superbia præservetur, et propriam fragilitatem homo per experientiam discat; sicque ad Deum recurrat, atque de cetero cautior fiat. Verumtamen nullo momento possumus meritorie operari, aut in bono perseverare sine auxilio Dei.

PRECATIO.

In hujus, Domine, sæculi via fac nos sanctos et immaculatos ambulare in lege tua, mandata tua nimis custodire, et in justificationum tuarum custodia non nos derelinquas usquequaque.

D

BETH.

(9) IN quo corrigit adolescentior viam suam? id est, per quid homo juvenis ad passiones proclivus, abstinet ab operatio-ne passionum, ad quas naturaliter incli-natur? Præsertim enim ad iram et con-cupiscentiam inclinantur adolescentes. Et respondet: In custodiendo sermones tuos,

Pars II. id est, in obediendo sacræ Scripturæ, quæ mala prohibet, damnat et punit; bona vero jubet, laudat atque remunerat. Vere enim a concupiscentia carnis corrigitur adolescens, qui illud Salvatoris bene perpendit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo ;24 et, Qui non odit patrem et matrem et uxorem, etc., non potest meus esse discipulus ;25 itemque, Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate.26 Qui etiam audit et sequitur illud sancti Job,

Pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine, a concupiscentia emendatur.27 Similiter sermo Christi ab ira refrenat, dum ait :28 Qui irascitur fratri suo reus erit judicio ; et, Discite a me quia mitis sum. Hinc etiam Petrus in sua Canonica, Obsecro, inquit, vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.29 Qui autem ista non implet, non putet se pertinere ad Christum, quum Paulus dicat : Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.30 Et in Ecclesiastico scriptum est : Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, facient te in gaudium inimicis tuis.31

Quum ergo sit ita, idcirco ut ego viam meam per tuorum sermonum custodiam corrigere possim, (10) In toto corde meo, id est intellectu et voluntate ; vel, In toto corde meo, id est corde totaliter ad te converso, ita quod a rebus illicitis prorsus aversum est ; exquisivi te tanquam summum bonum, cui finaliter adhærere intendo et cupio.32 Non ergo quæramus Deum corde diviso aut duplici, quia pro quanta parte aliud quærimus, Deum non quærimus. Unde de quibusdam scriptum est : Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; et, Ne accesseris ad Deum duplici corde.33

Ne repellas me a mandatis tuis, id est, ne dimittas me a propriis vitiis et passionibus superari, ac per hoc a tuorum observatione mandatorum elongari, sed precem meam admitte, meque divina jussa adimplere concede. Hoc est quod oramus :34 Domine, noli me reprobare a pueris tuis ; et, Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio malorum.35

(11) In corde meo abscondi, id est, memoriter tenui, eloquia tua, ut non peccem tibi, id est ad injuriam tuam. Sacra enim eloquia edocent quid agendum, quid omittendum, ne Dominus offendatur. Et ideo Christus ait : Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.36 Sed videtur contrarium quod dictum est ante : Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.37 Et respondendum, quod absconsio sacri eloquii duplex est. Una, per quam non communicatur proximo fraterna instructio : et ista est vitiosa, juxta illud : Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?38 Alia ergo est absconsio, quæ oblivionem excludit: et de illa nunc loquitur. (12) Benedictus es, Domine, in te ipso propter sanctitatem tuæ naturæ, doce me justificationes tuas, id est mandata divina : quatenus ea non solum habitualiter, sed etiam actualiter sciam et impleam.

(13) In labiis meis pronuntiavi, aliis prædicando, vel apud me proferendo, omnia judicia oris tui, id est omnes sermones justitiæ tuæ in Scripturis contentos : omnia, inquam, in genere aut in specie, commemorando sententias tuas, quibus impii condemnantur, et boni salvantur. Et quamvis (secundum Apostolum) judicia Dei incomprehensibilia sint, illa præsertim, quibus nonnulli ab æterno electi sunt et alii reprobati;39 possunt tamen pronuntiari, sicut quum illud mirabile Dei judicium proferimus conscriptum : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.40 (14) In via, id est in observatione et contemplatione, testimoniorum tuorum, id est sermonum sacræ Scripturæ, delectatus sum, sicut in omnibus divitiis, id est tam cordialiter et exuberanter, sicut avari in temporalibus bonis lætantur, ita quod corde jucundo et amoroso legi, audivi seu protuli verba41

Matth. v, 3, 7, 4, 5. sacræ Scripturæ: ut sunt, Beati pauperes spiritu, Beati misericordes, Beati mites, Luc. xiv, 11. Beati qui lugent; et, Qui se humiliat, exaltabitur.

(15) In mandatis tuis exercebor, frequenter ea recogitando, atque fideliter exsequendo; et considerabo vias tuas, id est opera et exempla eorum qui tibi placuerunt, per quæ venitur ad te; vel, Vias tuas, id est operationes tuas quas exerces in nobis, quatenus sicut tu pluis super justos et impios, sic adversariis meis benefacere discam; vel, Vias tuas, id est æquitatem atque clementiam tuam: de quibus

Ps. xxiv, 10. prædictum est, Universæ viæ Domini misericordia et veritas. (16) In justificationibus tuis, id est in præceptis tuis justificantibus observantes, meditabor: prout in

Ps. 1, 2. exordio libri habetur, In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; non obliviscar sermones tuos, sed

Deut. vi, 6-9. implere conabor illud Moysis: Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens; et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos; scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ. Unde ut incessanter recolerent filii Israel divina præcepta, jussit eis Deus, ut facerent sibi fimbrias quatuor, per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas, quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum Dei, nec sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes.

Num. xv, 38, 39. eis Deus, ut facerent sibi fimbrias quatuor, per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas, quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum Dei, nec sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes.

PRECATIO.

In servitio tuo constitutos, Domine, fac nos te toto corde exquirere, et in mandatis tuis viriliter exerceri: ut consideratis viis tuis, et te docente intellectis, semper sicut in omnibus divitiis delectemur in illis.

GHIMEL.

Pars III. (17) RETRIBUE servo tuo, videlicet mihi atque universo Christianorum conventui, quod peccando amisi, vel per omissionem promereri neglexi, videlicet gratiam; vivifica me spiritualiter vita gratiæ: nam sicut anima vivificat carnem, sic gratia animam; et custodiam sermones tuos, id est, jussa tua implebo, confortatus ope luceque gratiæ, quæ sine hac gratia meritorie nequeo adimplere. (18) Revela oculos meos (haud dubium quin interiores), id est, intellectum meum speculativum et practicum, rationem superiorem et inferiorem, doce atque clarifica per dona sapientiæ, scientiæ, intellectus atque consilii, per illuminationem quoque angelicam et instructionem humanam; et considerabo, illuminatus a te, mirabilia de lege tua, id est incomprehensibilia testimonia, supernaturales articulos fidei, alia quoque in utroque Testamento contenta mysteria: quæ sine illuminatione divina considerari sincere non valent; imo multi infelices hæretici præsumentes talia naturali lumine considerare ac mensurare, sectas æternæ perditionis introduxerunt. Hos oculos revelari optabat Apostolus suis discipulis, dum ait: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ.42

C Indigeo autem, o Domine, revelatione prædicta: nam (19) Incola ego sum in terra, id est viator, non comprehensor sicut incolæ cœli, sed peregrinus et advena. Idcirco per fidem, non per speciem, ambulo: quoniam (teste Apostolo) quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino;4344 videmusque per speculum in ænigmate, cognoscentes ex parte. Propterea indesinenter divina illustratione indigeo, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et cogitationes mortalium sunt timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.45 Non abscondas a me mandata tua, sed doce me ea, vitiorum caliginem, mandatorum agnitionem obtenebrantem, auferendo a me, et gratiæ lumen ita augendo in anima mea, ut nulla occupatio eam impediat a divinorum memoria mandatorum.

(20) Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas : id est, anima mea, quæ adhuc imperfecte ac tepide concupiscit tua mandata, seu mandatorum operationes, desiderat ea ardenter atque perfecte concupiscere. Sicut enim intellectus, sic et voluntas supra proprium actum reflectitur. Ideo, sicut anima per intellectum intelligit se intelligere, actusque sui imperfectionem cognoscit, atque perfectiorem notitiam cupit; sic anima per voluntatem suam intellectualem concupiscentiam cupit et vult, ejusque incomplementum experitur, et desiderium magis completum adipisci molitur:46 quoniam tam intellectus quam voluntas, ex imperfecto ad perfectionem progreditur. Concupiscit autem anima mea desiderare justificationes divinas, id est opera justa quibus justificetur, non qualitercumque, sed in omni tempore, quatenus perseveret in sancto affectu: non quod singulis horis valeat actualiter desiderare hujusmodi, sed ut debitis, certis et congruis horis omnium temporum, eas desideret: juxta quem modum dicit Apostolus, Sine intermissione orate.47 Debemus tamen indesinenter hæc bona desiderare actu vel habitu.

(21) Increpasti superbos. In sacra Scriptura frequenter reprehenduntur omnes superbi: sicut quum in Ecclesiastico dicitur: Quid superbit terra et cinis? et alibi: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.48 Denique angelos superbientes in cœlo Deus increpavit, dum eos e cœlo in aerem caliginosum dejecit ac inferum, quemadmodum scriptum est:4950 Angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. Et Petrus ait: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum, tradidit in judicium cruciandos reservari.515253 Protoplastos quoque nostros parentes, in paradiso superbientes, Deus increpavit et expulit. Maledicti, id est, a Deo vituperati, æternaliterque damnati sunt, qui declinant finaliter a mandatis tuis, ea non observando: non enim quis potest salvari aut benedici, nisi custodiendo præcepta Dei excelsi.54 Angeli quoque superbi æternaliter maledicti sunt, prout Dominus ait principi eorum:55 Repleta sunt interiora tua iniquitate, et ejeci te de monte sancto Dei, et perdidi te, o Cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.56 Primi quoque parentes temporaliter maledicti fuerunt, certis pœnis atque miseriis in præsenti vita adjudicati, quemadmodum in Genesi legitur.57

(22) Aufer a me opprobrium et contemptum. Hoc tripliciter intelligi potest: Primo, de opprobrio et contemptu activis, ut sit sensus: Da ut ego nulli opprobrium inferam, nec aliquem spernam: quoniam magnum malum est hoc, et æternæ damnationis meritorium, juxta illud: Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? quum fatigatus desieris contemnere, contemneris.58 Et: Numquid non pater unus est omnium nostrum? numquid non Deus unus nium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?5960 Secundo exponitur de opprobrio et contemptu passivis, quæ petimus nobis auferri: [non quidem] ut non exprobremur et contemnamur ab aliquo, præsertim dum promeremur, aut propter justitiam, quum sanctus Petrus dicat, Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis;61 sed ne per impatientiam superemur in talibus. Dum enim patienter sustinemus, auferuntur a nobis, quantum ad nocumentum, imo tunc multum proficiunt ad coronam. Tertio sic: Aufer a me opprobrium maledictionis, qua maledicuntur superbi et inobedientes, et contemptum transgressionis, ne mihi dicatur quod dictum est Sauli*, Quare contempsisti verbum Domini? Quia testimonia tua, id est sacra eloquia a te testificata, et multipliciter confirmata, exquisivi ad cognoscendum et operandum. Idcirco congruit te exaudire me.626364*

(25) Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur. Contra martyres Christi et alios justos, sæpe sederunt ac sedent principes mundi, homines impii, in conciliis atque judiciis adversus eos loquentes, et de eorum morte aut persecutione tractantes. Denique contra nos omnes sedent, id est, parati manent principes, hoc est dæmones. De quibus dicit Apostolus : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Et adversum me loquebantur. Nam inter se tractant, et suo modo loquuntur, quo genere tentationis unumquemque dejiciant. Singulorum namque mores et studia curiose explorant, et ibi quærunt nocumentum inferre, ubi quempiam viderint studiosius occupari; de his quoque vitiis unumquemque tentare conantur, ad quæ viderint eum procliviorem. Nec mirum si contra nos taliter sedent et machinantur, quum Christus de uno horum professus sit: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Servus autem tuus in tali oppugnatione exercebatur, id est, mente et opere occupabatur, in justificationibus tuis, id est in divinis præceptis. Una enim occupatio expellit aut minuit aliam, maxime si intendatur. Idcirco debemus tanto vehementius in divinis occupari, meditando, orando, psallendo, scribendo, aut alia opera bona patrando, quanto videmus nos gravius tentari: sic enim tentatio minus sentitur. Otium vero maxime roborat adversarii potestatem.

Ephes. vi, 12.

Joann. xiv, 30.

(24) Nam et testimonia tua meditatio mea est, non essentialiter, sed materialiter, quia testimonia tua continue meditor, aliaque cogitare detestor; et consilium meum sunt justificationes tuæ, id est mandata, ita quod totum consilium meum versatur et ordinatur ad hoc, ut præcepta tua observem. Talis erat venerabilis illa Sara, quæ ait: Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.

Tob. III, 17.

PRECATIO.

Bonorum omnium largitor, Domine, fac nos desiderare justificationes tuas in omni tempore, et in eis bene operando perseverare; aufer a nobis opprobrium inimici et contemptum, et da nos perpetim de manu tua accipere decoris et honoris regnum.

DALETH.

(25) ADHÆSIT pavimento anima mea, B id est, corpori gravi, terreno et corruptibili conjuncta est anima mea tanquam forma substantialis atque intrinseca: idcirco frequenter a bonis operibus impeditur, quoniam deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Frequenter quoque adhæsit anima mea per consensum illicitum pavimento huic, sequendo concupiscentias ejus. Contra quod in Ecclesiastico dicitur: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Itaque captiva ducta est anima mea in legem peccati, quæ regnat in membris meis. De qua dicit Apostolus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ. Unde cum sancto Apostolo exclamare compellor: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus, id est de vitiis, defectibus, et concupiscentiis, seu impedimentis hujus mortalis corporis? Et respondet: Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum. Nunc enim per gratiam Dei minuuntur et alleviantur prædicta mala, quæ animæ accidunt ex corporis conjuntione. In resurrectione vero futura penitus auferentur, quia tunc corpora erunt omnino animabus sanctis subjecta, proportionata, et assimilata, secundum quod ad Romanos inducitur: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei. Idcirco nunc subditur: vivifica me per gratiæ infusionem, operumque bonorum promptam ac vividam exsecutionem, ne inferioribus istis adhæream, sed toto affectu cœlestia quæram, et in carne vivens, non secundum

Pars IV.

Sap. IX, 15.

Eccl. XVIII, 30.

Rom. VII, 23.

Ibid. 24.

Ibid. 25.

Ibid. VIII, 21.

II Cor. X, 2, 3. carnem ambulem, quatenus cum Apostolo hominum, quanta suavitas ejus circa electos, quanta severitas ad reprobos.

Philipp. III, 20.

Marc. XI, 24.

Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4. valeam profiteri: Nostra autem conversatio in cœlis est. Vivifica autem me secundum verbum tuum, quo in sacra Scriptura promittis te exauditurum precantem, et ei gratiam omnem quam postulat, infusurum, prout scriptum est: Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Vel, Secundum verbum tuum, quod in Deuteronomio conscriptum est, quo dicitur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Domini.

(26) Vias meas, id est operationes meas interiores et exteriores, enuntiavi tibi omnia cognoscenti, vel tuo vicario sacerdoti, confitendo humiliter imperfectum meum et culpas, omneque bonum tibi totaliter adscribendo, et exaudisti me, indulgentiam largiendo, gratiamque præstando. Unde Job dicit: Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. Superius quoque: Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Doce me justificationes tuas, id est mandata, ut ea salubriter, non inaniter, sciam et impleam.

Job XIII, 15, 16.

Ps. XXXVI, 5.

(27) Viam, id est processum et ordinem, justificationum tuarum instrue me, ut sciam quæ mandata sint prima atque præcipua, quæ necesse est primo principaliterque impleri. Hæc enim sunt duo caritatis præcepta, in quibus alia virtualiter continentur. Et exercebor in mirabilibus tuis. Hoc est quod paulo ante induxit: Considerabo mirabilia de lege tua. Quid itaque est, in mirabilibus Dei exerceri? nisi oculo illuminato contemplari humiliter atque subtiliter incomprehensibilia testimonia fidei christianæ, videlicet qualiter Deus sanctus et gloriosus, quamvis sit unus summeque simplex in essentia, verissime tamen trinus est in personis; et quod ex ineffabili Trinitatis consilio incarnatus est Filius Dei propter nostram reparandam salutem, quod Mater ejus virgo permansit, cetera quoque Christi mysteria contemplari; considerare etiam, quam terribilis sit Deus in consiliis super filios

Ps. LXV, 5.

(28) Dormitavit anima mea præ tædio. Dormire, proprie convenit pigro, juxta illud: Pigredo immittit soporem. Et iterum Salomon ait: Usquequo, piger, dormies? Dormitare autem, convenit fatigato seu lasso. Anima vero gravatur atque lassatur sarcina corporis, propter varias necessitudines ejus. Anima ergo dormitat præ tædio, dum fatigata onere corporis, ad spiritualia minus affectuose afficitur, ipsaque difficultate proficiendi, seu dilatione consolationis internæ quodammodo frangitur: ideo indiget divinitus confortari. Pro quo orat, subdendo: confirma me in verbis tuis, id est, da mihi ex lectione, auditione, vel commemoratione sacræ Scripturæ cordialiter roborari, sicut dum audio, lego aut recolo: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam; et, Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini. Nam teste Apostolo, Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, etc., ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Et scriptum est: Sermo Dei clypeus est omnibus sperantibus in se.

Prov. XIX, 15.

Ibid. VI, 9.

Rom. VIII, 18.

I Cor. XVI, 13.

II Tim. III, 16, 17.

Prov. XXX, 5.

(29) Viam iniquitatis, id est viam iniquam; vel, Viam iniquitatis, id est præambulum, dispositionem, seu occasionem peccandi; amove a me: non enim possibile est vitare peccatum, nisi peccandi occasio vitetur: quam si non possumus semper humana virtute cavere, precamur ut Deus eam amoveat, præveniendo nos gratia sua, et præservando ab omni ruina. Et lege tua, id est secundum decretum misericordiæ tuæ, qua proprium tibi est misereri et parcere, miserere mei, dimittendo peccata, et dona gratiæ multiplicando in me. Vel, Lege tua, id est in lege divina nobis proposita, miserere mei, ignoscendo quod contra eam committo sive omitto.

(30) Viam veritatis, id est fidem catholicam conversationemque justam, elegi, contemptis erroribus peccatisque pristinis. Unde dicit Apostolus: Condelector legi

Rom. VII, 22.

Et de

Dei secundum interiorem hominem. Judicia tua, id est justas sententias atque vindictas, quibus a principio mundi injustos reprobasti et afflixisti, bonos vero salvasti: ut patet in diluvio, in submersione Pentapolis, in occisione Pharaonis ac populi ejus;6566 non sum oblitus, quia eorum memoria salutarem mihi timorem incutit, spemque confortat. (51) Adhæsi testimoniis tuis, Domine, fide et opere, faciendo quæ novi tibi placere: propterea noli me confundere, frustrando me spe mea, repellendo precem meam, aut permittendo ut cadam et confusione dignus efficiar.

(52) Viam, id est operationem, mandatorum tuorum cucurri, id est, festinanter implevi, ardenter exsecutus sum, quum dilatasti cor meum, infundendo ei desiderium fervidum, quo cor aperitur ad consentiendum omnibus dilecto placentibus. Cor enim caritate spiritualiter dilatatur, exhilaratur, et ampliatur in Deo et bonis operibus. Amanti autem nihil difficile est. Ideo talis currit magis, quam vadat aut ambulet, in lege divina. Experiturque verum esse quod scriptum est:67 Mandata ejus gravia non sunt; et, Jugum meum suave est et onus meum leve.68 Dum ergo sentimus nos ferventes et alacres in divinis, non gloriemur in nobis inaniter, sed in Deo, humiliter gratias agendo caritati et gratiæ ejus; simusque cauti ac providi contra gloriam vanam, aliorum contemptum, futuramque ruinam.

PRECATIO.

Iniquitatis vias amove a nobis, Domine, et tuo gratuito munere viam mandatorum tuorum dilatato corde da nos percurrere: ut exuti corpore, per te cives constituamur cœlestis patriæ.

HE.

(53) LEGEM pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, id est legem divinam omnibus generaliter positam, quæ est via justificationum tuarum, quia per legem justificationem tuam acquirimus.69 Hanc legem pone mihi singulariter in corde, et ante oculos mentis, quatenus die ac nocte cogitem eam. Hæc autem positio fit per hoc, quod Deus animæ influit lucem gratiæ copiose: per quam frequenter, faciliter et perseveranter meditatur ea quæ scripta sunt in lege divina, nova ac veteri. Ideo subditur: et exquiram, id est, exquisite quæram, eam semper, perseverando in ea quamdiu sum. (54) Da mihi intellectum, id est donum Spiritus Sancti quod dicitur intellectus; vel, Intellectum, id est intelligentiam actualem ex gratia procedentem;70 et scrutabor, id est, diligenter considerabo et investigabo, legem tuam, pensando quid in ea proponatur credendum, quid sperandum, quid amandum, quid formidandum, quid agendum, quid præcavendum, quid etiam dicat jubendo, quid consulendo; et custodiam illam, scilicet legem divinam, in toto corde meo, eam videlicet recolendo, contemplando, diligendo, et exsequendo. (55) Deduc me, per gratiæ claritatem angelicamque directionem, in semita, id est in processu et exsecutione, mandatorum tuorum moralium (mandata autem cærimonialia cessarunt), ne aberrem; quia ipsam volui, id est, quia hanc semitam concupivi, et ita feci quod in me est, præparando videlicet me ad gratiam tuæ deductionis. Decet igitur te, ut me exaudias atque deducas.

(56) Inclina cor meum in testimonia tua: id est, intellectum et voluntatem animæ meæ per gratiam tuam converte ad sacra eloquia, et inchoa bonum in me, quoniam tu es qui operaris in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate, id est ex tua benignitate, secundum Apostolum.7172 Omnia quoque opera nostra operatus es in nobis. Et non in avaritiam:73 quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli. Inclina itaque cor meum ad bona divina, in tantum ut ab inordinato amore terrenarum rerum penitus avertatur. (57) Averte oculos meos exteriores et interiores, ne videant aut videre desiderent vanitatem, id est mundi spectaculum, speciem mulieris ornatæ, etc., quorum consideratio nocet. Plurimum enim nocet inconsideratio visus, et ad magnam ruinam disponit. Mors quippe per fenestram ingreditur, mens ipsa distrahitur, concupiscentia provocatur, affectionesque variæ ac nocivæ inde nascuntur.74 Propter quod scriptum est: Noli circumspicere in vicis civitatis; averte faciem tuam a muliere compta; propter speciem mulieris multi perierunt.75 Et Ezechiel: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, ait Dominus.76 In via tua, id est in observatione legis divinæ, vivifica me vita gratiæ, ut opera mea meritoria sint vitæ gloriæ, scilicet vitæ æternæ.

(58) Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo: id est, fac ut servus tuus sacram Scripturam reverenter ac timorate recogitet, non ob gloriam vanam, sed ut ex ea a vitiis retrahatur, atque in omnibus secundum divinum eloquium gubernetur. (59) Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum: id est, aufer a me malum omne quod aliis ex suspicione imposui, ne aliquem temerarie judicem, ne alteri detraham; quia judicia tua jucunda, id est, justa, vera et sancta, et per consequens ex sua natura jucunda sunt: imo bonis jucunda sunt judicia quibus damnantur perversi; electis vero jucundum erit judicium quod de eis Dominus faciet, Venite, inquiens, benedicti Patris mei. (40) Ecce concupivi mandata tua plus quam omnia bona terrena; in æquitate tua, id est in justa conversatione, quæ dicitur æquitas tua, tanquam a te data, et tibi accepta, vivifica me, gratiam confortando in anima mea, quatenus semper vigil, vivens et agilis sim in vita decenti, ne mihi dicatur illud Apocalypsis: Nomen habes quod vivas, sed mortuus es.

PRECATIO.

Expiatos a sordibus peccatorum deduc nos, Domine, in semita mandatorum tuorum;77 corda nostra ab omni avaritia, et a noxiæ delectationis vanitate oculos cordis nostri averte:78 ut recte vivendi studium semper dirigamus ad te Creatorem nostrum.

VAU.

(41) ET veniat super me misericordia tua, Domine. Secundum doctores sanctos, hic Propheta loquitur in persona gentilium vel totius generis humani, orans pro Christi adventu, et redemptione facta per eum, ut sit sensus: Et veniat super me per incarnationem misericordia tua, Domine, id est Filius tuus, o Deus Pater, per quem misertus es nostri, et qui est fons omnis pietatis et gratiæ. Unde quid per misericordiam istam intelligendum sit, planius pandit: salutare tuum, id est Christus Salvator: de quo in Isaia habetur, Videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri; secundum eloquium tuum: id est, Christum mitte ad nos, quemadmodum per Prophetas locutus atque pollicitus es. — Potest quoque unusquisque pro se ista orare. Et veniat super me misericordia tua, Domine, id est, effectum pietatis tuæ mihi infunde; salutare tuum, id est salvatio tua, veniat super me secundum eloquium tuum, quo in Scripturis gratiam deprecanti promittis, dicendo: Pater cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se.

(42) Et ego ita adjutus gratia tua, respondebo, inspirante Spiritu Sancto, exprobrantibus, id est opprobriose loquentibus, mihi, verbum bonum et efficax, secundum quod materia exigit. Respondebo enim dæmonibus verbum cordis, negando consensum; hæreticis, verbum sapientiæ, defendendo fidem; injuriantibus, verbum patientiæ, vincendo in bono malum; detractoribus, verbum operis, bene vivendo. Sicque implebo verbum Apostoli: Sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Porro tam efficaciter respondebo, quia speravi in sermonibus tuis, id est, verum esse credidi atque in me implendum speravi, quod in Evangelio dicis: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et iterum, Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Vel sic: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum istud quod sequitur: Quia speravi in sermonibus tuis: id est, quidquid illi mihi improperent, non curabo, nec verbis contendam, sed dicam eis: Ego spero in sermonibus Dei mei, quibus prædixit beatos qui persecutionem patiuntur propter justitiam; et, Mihi vindictam, et ego retribuam. Spero ergo quod Dominus tempore suo respondebit et judicabit pro me: prout scriptum est: Ne dicas, Reddam malum pro malo; expecta Dominum, et liberabit te.

(43) Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, id est, propter peccata mea non tollas a me verbum laudis divinæ, instructionis fraternæ, prædicationis catholicæ, responsionis condignæ. Sed tu, Domine, sis mihi motor doctorque linguæ, sicut in Ecclesiastico dicitur: Dominus dedit mihi linguam mercedem meam; et per Isaiam: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo. Hæc ergo, Domine, tribue mihi, quia in judiciis tuis, quibus juste judicas, justeque agis, ut abscondas verbum hujusmodi a sapientibus et prudentibus, et reveles ipsum parvulis; in judiciis quoque, quibus abjecta et infirma mundi eligis, ut fortes et sapientes confundas; supersperavi, id est, vehementer speravi. Ex hac namque consideratione roboratur spes mea, hisque pensatis desperare non valeo, quamvis sim vilis, abjectus et modicus. (44) Et custodiam legem tuam semper, videlicet in sæculum et in sæculum sæculi, id est quamdiu sum, eam mente revolvendo, et opere adimplendo.

(45) Et ambulabam, id est, conversatus sum, in latitudine caritatis Dei et proximi: quæ caritas adeo lata est, ut se ubique communicet, nil sibi proprium servans, sed usque ad æmulos se extendens: quia (ut ait Apostolus) caritas non æmulatur, non agit perperam, non irritatur, non quærit quæ sua sunt;79 quia mandata tua, quibus præcipis etiam adversarios diligi, exquisivi scire et agere. Sed quum Christus dicat, Contendite intrare per angustam portam; et, Arcta est via quæ ducit ad vitam: quomodo potest aliquis justus in latitudine ambulare, præsertim quum lata sit via quæ ducit ad mortem? Et respondendum, quod via Domini et porta ducens ad vitam, appellatur angusta et arcta; via vero seu porta perditionis, spatiosa et lata: quoniam sicut testatur princeps theologorum sacratissimus Dionysius (et idem ait Aristoteles), virtus seu bonum est ex integra causa, videlicet concurrentibus omnibus circumstantiis ad virtutem requisitis; peccatum vero est ex singulis circumstantiis omissis. Et ergo contingit multis modis peccare, errare, deficere; sed benefacere non contingit, nisi uno modo. Virtus enim consistit in medio; peccatum vero, in recessu a medio. Medium autem uno modo atque cum difficultate attingitur; multis vero modis et faciliter a medio isto receditur: idcirco facilius est peccare, quam virtuose agere, sicut facilius est non tangere signum ad quod sagittantes sagittant, quam illud contingere. Sed huic angustiæ non obviat latitudo dilectionis, quæ omnia arcta efficit ampla, et universa difficilia prope nulla: quoniam nulla forma operatur tam prompte tamque jucunde ut caritas.

(46) Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Hic versus præcipue competit sanctis martyribus, quibus Christus in Evangelio ait: Ante reges et præsides ducemini propter me. Illic ipsi confessi sunt nomen, fidem, documentaque Christi, et non sunt confusi. Imo adversarios fidei confuderunt, quia non poterant resistere sapientiæ et spiritui qui per martyres loquebatur, sicut de Stephano scriptum est.80 Eratque supermirabile et omni pene miraculo mirabilius, quod tenerrimæ virgines et adolescentulæ illustrissimæ, tam constanter tamque insuperabiliter responderunt regibus, judicibus, philosophis, et tyrannis, ut patet de beatissimis Ursula, Barbara, Catharina, Agatha, Agnete et aliis infinitis.818283848586878889 Debemus autem et nos coram omnibus Christum libere confiteri, et ejus testimonia fideliter eloqui, quoniam ipse ait : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet quum venerit in regno suo.

(47) Et meditabar in mandatis tuis quæ dilexi. Quod enim ardentius amatur, frequentius cogitatur; et ipsa meditatio formata, est fructus mandati. (48) Et levavi, id est extendi, manus meas, id est potentias operativas, desideria cordis et corporis membra, ad mandata tua quæ dilexi, quatenus ea actu implerem: quoniam ipsa meditatio sine opere non sufficit, si operandi adsit facultas; et exercebar, secundum modum jam dictum, videlicet meditando, loquendo et operando, in justificationibus tuis, id est in divinis mandatis obedientem justificantibus.

PRECATIO.

Veniat super nos misericordia tua, Domine, et spe bona fac nos in te vigere, daque vigilare in geminæ caritatis latitudine; et ut in custodia legis tuæ devoti simus, semper in ea gloriose vivamus.

ZAIN.

Pars VII. (49) MEMOR esto verbi tui servo tuo : id est, ad salutem famuli tui fac sicut locutus es, scilicet ne propter nostram malitiam desinas facere quod aliter faceres. Dixisti enim, o Domine : Omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Dixisti etiam, Beati qui non viderunt, et crediderunt; et alibi, Ubi sum ego, illic et minister meus erit. Omnia verba hæc impleantur in me, et singulis nobis. In quo verbo mihi spem dedisti. Hæc namque atque similia verba conferunt spem indulgentiæ, spem gratiæ, atque fiduciam gloriæ acquirendæ. Huic simile est quod Salomon orat : Et nunc,

A Domine, Deus Israel, firmentur verba tua quæ locutus es David servo tuo patri meo; et, Fac sicut locutus es, ut magnificetur nomen tuum.90 (50) Hæc spes concepta ex verbo Dei, me consolata est in humilitate mea, id est in omni oppressione et afflictione vitæ præsentis, atque in humiliatione qua me propter peccata mea contempsi. Nam ex hac spe desperationem exclusi, remissionisque gratiam exspectavi, quia eloquium tuum prædictum consolatorium, vivificavit me, id est, animavit et inflammavit animam meam ad bonum.

(51) Superbi inique agebant usquequaque, quoniam Deum offendunt cogitando, loquendo et operando, se ipsos excusando et alios inficiendo. Ideo scriptum est :91 Pecator adjiciet ad peccandum; et, Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.92 Ecclesiastes quoque ait :93 Pecator centies facit malum, et per patientiam sustentatur. Peccatum namque, præsertim mortale, quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud.

C Unde ait Apostolus : Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum; sed inquinatæ sunt eorum mens et conscientia, quum sint abominati et reprobi.94 A lege autem tua non declinavi : vel quia nunquam eam transgressus sum : quod competit his qui non peccaverunt mortaliter; vel quia ad tempus et nunc usque servavi eam : quod pœnitentibus convenit. Loquitur enim David in psalmo hoc in persona generalis justi : idcirco non omnia verba psalmi hujus singulis justis conveniunt.

(52) Memor fui judiciorum tuorum quæ facta sunt a sæculo, id est ab origine mundi, o Domine, considerando quomodo a principio mundi rebelles et animosos reprobasti; mites vero, obedientes et humiles liberasti, quoad vitam æternam, quamvis interdum permisisti eos temporaliter tribulari corporaliterque occidi, propter purgationem culparum et augmentum meritorum ac præmiorum : quomodo etiam semper electi tui in hac vita afflicti sunt, reprobi vero hic floruerunt. Et consolatus sum ex ista memoria, sperans me ad sortem electorum pertinere, eo quod ego tantis tribulationibus tentationibusque afficiar.

(55) Defectio tenuit me, id est, magnus timor invasit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam, id est ex consideratione hominum perversorum: quia dum me eis in natura similem video, vehementer formido, ne ex humana fragilitate incidam vitia atque pericula, quæ eos incidisse conspicio. Quantumcumque enim sit homo perfectus, debet tamen esse cautus et metuens, ne illis assimiletur in culpa, quibus conformatur in natura. Ideo namque Salomon ait:95 Beatus homo qui semper est pavidus.96 Et dicit Apostolus: Considerans te ipsum, ne et tu tenteris;97 et alibi, Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Vel sic: Defectio, id est ingens compassio seu mœror deficere faciens, tenuit me pro peccatoribus, etc., in tantum eorum errori et cæcitati compassus sum, sicut ait Apostolus de se ipso:98 Tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis Judæis. Ex hac etiam defectione, ex vera caritate ortum habente, dixit Michæas: Utinam non essem vir spiritum habens, et mendacium potius loquerer.99 Tanta enim est pietas hominum perfectorum, ut amplius doleant de aliena culpa et miseria, quam de propria pœna atque injuria, sicut et indulgentissimus pater tanto plus condolet filio suo phrenetico, quanto pluribus ab eo ictibus injuriisque pulsatur.

(54) Cantabiles mihi erant, imo semper cantandæ, et delectabiliter proferendæ sunt, justificationes tuæ, id est dona divina quibus justificamur a te, scilicet laudes divinæ, mandata, flagella, et cetera quibus salubriter exercemur; in loco peregrinationis meæ, id est in Ecclesia militanti, in via exsilii, in hoc corpore corruptibili, sicut scriptum est: Lauda, filia Sion; jubila, Israel; exsulta in corde tuo, filia Jerusalem.100101 Et Apostolus: Cantantes, inquit, et psallentes in cordibus vestris Domino semper.102 (55) Memor fui nocte nominis tui, Domine: sicut in Threnis habetur:103 Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum.104 Vel, In nocte, id est tempore adversitatis et tentationis. Et custodivi legem tuam. Nam memoria, scientia, seu contemplatio Dei, sine observantia legis, vana atque informis est, prout Paulus de reprobis fatetur: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.105106 (56) Hæc custodia legis facta est mihi, id est, gratia custodiendi legem data est mihi, quia justificationes tuas, id est præcepta, exquisivi, ut ea implerem. Idcirco dedit mihi Creator omnipotens gratiam implendi. Nam, ut scriptum est, Omnis qui petit, accipit, et qui quærit, invenit.107

PRECATIO.

Pro obtentu cœlestis patriæ, Domine, justificationes tuæ sint nobis cantabiles in locis peregrinationis nostræ: quibus suaviter modulatis, æternæ misericordiæ mercedem a te percipiamus.

HETH.

(57) PORTIO mea, Domine, dixi custodire legem tuam:108 hoc est, o Domine, ego dixi, id est, apud me statui, quod custodirem legem tuam: id est, custodia legis divinæ est portio mea, id est bonum quod ego ex omnibus atque præ omnibus temporalibus bonis elegi, ita quod aliis exteriora et sensibilia bona eligentibus, ego pro meliori elegi tibi in omnibus obedire, hoc est legem tuam servare. Lex enim divina esse debet Christiano locupletatio maxima, ita ut dicere possit illud: Præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.109 Nec mirum, quia subjungitur, Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.110 Vel sic: O Domine, qui es portio mea, id est unicum bonum quod præ omnibus amo, quod solum adipisci desidero; dixi, id est, fortiter apud me ordinavi, custodire legem tuam, sine cujus custodia non salvatur adultus.111

Exod. xxxiii, 13.

Ezech. xviii, 21, 22.

Agg. 1, 7.

Jer. xvii, 16.

Coloss. iii, 23.

Luc. x, 41, 42.

1 Petr. v, 8, 9.

(58) Deprecatus sum faciem tuam [in toto corde meo], id est, te ubique præsentem et omnia conspectantem, vel pium adspectum tuum et adsistentiam gratiæ tuæ: hanc faciem tuam precatus sum tanquam bonum finale, ut eam aliquando per speciem videam, sicut et Moyses deprecabatur: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te. In hac nempe visione beatitudo mea reposita est. Vel, Deprecatus sum faciem tuam illud quod subditur: Miserere mei, veniam gratiamque præstando, secundum eloquium tuum, quo locutus es: Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius. (59) Cogitavi vias meas, id est, vitam et opera mea discussi, et de bonis tibi, o Domine, gratias retuli, de malis vero pœnitui. Sicque et converti pedes meos, id est desideria mea, opera mea, et corporis plantas, in testimonia tua, id est in verba sacri eloquii, quatenus secundum tua præcepta, exempla atque consilia gubernem in omnibus memetipsum. Unde in Aggæo habetur: Ponite corda vestra super vias vestras.

(60) Paratus sum ex caritate ferventi, gratia habituali, habitibusque virtutum, et non sum turbatus ex passione inordinata, ut custodiam mandata tua: nam habitus virtuosus efficit hominem ad divina paratum. Propter quod in Jeremia legitur: Ego non sum turbatus, te pastorem sequens. Et Apostolus monet: Quodcumque facitis, ex animo facite. Beatus plane qui ita paratus est, qui non turbatur circa plurima; sed unum illud quod solum necessarium est, summe et unice quærit, cupit ac diligit. Talis dicere potest: (61) Funes peccatorum, id est impugnationes hostium visibilium et invisibilium, circumplexi sunt me, qui in medio laqueorum ambulo. Undique enim conantur nos dæmones pravique homines a Deo avertere, et suæ voluntati nos conformare. Propter quod scriptum est: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est, vestræ fraternitati fieri. Et legem tuam non sum oblitus, id est, propter tentationem et adversitatem nequaquam recessi a te, nec legem tuam transgressus sum.

(62) Media nocte surgebam ad confitendum tibi duplici confessione, videlicet laudis tuæ et propriæ culpæ. Hora enim mediæ noctis sicut dormientibus pigris solet esse periculosior, sic surgentibus religiosis esse consuevit salubrior. Tunc nempe, ut ait Ambrosius, fervet carnis illecebra, tunc mens somnolenta est, tunc tentator adsistit, retia jacit quibus turbet mentem improvidam, tunc varias deceptiones pectori dormientis infundit. Denique hora ista ad devotionem confert maximam occasionem, quoniam tunc cessant strepitus exteriores, neque objiciunt se sensibus corporis rerum imagines, sicut in die. Surgebam itaque media nocte ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ, id est de judiciis tuæ justitiæ, quæ circa me exercuisti, quibus justificasti me, videlicet de omni misericordia quam mihi dedisti, de castigationibus quibus me afflixisti, ceterisque operibus, ex tuo judicio circa me factis.

(65) Particeps ego sum omnium timentium te timore casto et filiali, et custodientium mandata tua. Omnes enim in gratia exsistentes, sunt unum in Christo propter vinculum caritatis, qua connectuntur, nec quæ sua sunt quærunt, sed quæ aliorum. Idcirco meritum unius redundat in alium, in quantum se mutuo juvant, et unum per dilectionem exsistunt. Hinc enim indulgentiæ efficaciam sortiuntur, quoniam propter unitatem capitis atque membrorum, videlicet Christi et Christianorum, et membrorum (id est fidelium) inter se, communicatur et cooperatur nobis meritum Christi atque Sanctorum. Ob hanc enim participationem, communionem et unitatem mysticam electorum in Christo, Apostolus admonet: Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius;112 et rursus, Unus panis et

Ibidem.

Ibid. 17. unum corpus multi sumus. Hinc etiam Christus orat: Rogo, Pater, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut sint consummati in unum;113114 et item: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos.

(64) Misericordia tua, Domine, id est effectibus pietatis divinæ, plena est terra, id est homines viatores. Aut enim misericorditer convertuntur, aut longanimiter tolerantur, aut paternaliter corriguntur, aut citra condignum patiuntur; omnesque generaliter communibus beneficiis Dei utuntur, videlicet donis naturæ; et omnibus offert Deus gratiam, sicut Apostolus ait: Legatione pro Christo fungimur, tanquam Deo exhortante per nos.115 Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Justificationes tuas, id est mandata vitæ, doce me, quatenus ea clarius semper cognoscam, atque perfectius impleam.

PRECATIO.

Fac nos participes, Domine, timentium te, et da nobis legem tuam in beneplacito custodire; et in necessitatibus in toto corde deprecantes faciem tuam, miserere secundum misericordiam tuam.

TETH.

(65) BONITATEM fecisti cum servo tuo, Domine, id est, tuam bonitatem mihi communicasti, dando mihi pietatem et gratiam, dona naturæ et munera gratiæ, secundum verbum tuum, id est, sicut jubes nos facere.116 Dicis enim et præcipis nobis bonitatem facere aliis prompte ac large, quemadmodum legitur:117 Omni petenti te tribue. Et in Actibus Apostolorum Paulus: Oportet, inquit, reminisci verbi Domini Jesu, qui dixit, Beatius est magis dare quam accipere.118 Vel, Secundum verbum tuum, id est, sicut locutus es te bonitatem facturum nobiscum. Scriptum est namque: Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.119

(66) Bonitatem, id est pietatem seu misericordiam, et disciplinam, id est rigorem justitiæ, et scientiam, id est discretionem utendi bonitate ac disciplina, doce me, quatenus me ipsum seu mihi commissos efficaciter regam, ut sit rationabile obsequium meum.120 Hæc tria præcipue pertinent ad prælatos et principes. Nec sufficit eis unum istorum sine aliis, ne sit pietas laxa, vel justitia crudelis, vel scientia sine opere. Necessaria ergo est prælato pietas disciplinaris seu justa, et disciplina benigna: quod esse non potest, nisi adsit essentialis discretio, qua discernatur quando et quomodo uti oporteat pietate et disciplina, commiscendo utrasque ad invicem secundum verum rationis judicium. Pertinet autem bonitas ad rectorem, juxta illud, Roboratur clementia thronus regis;121 justitia quoque seu disciplina, juxta illud, Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.122 Maxime quoque spectat ad eum scientia, quatenus inter verum et falsum, bonum et malum discernere queat. Unde conqueritur apud

Isaiam Dominus: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam.123 Et per Osee testatur: Quia tu scientiam repulisti, repellam te ego, ne sacerdotio fungaris mihi.124 Nam ut Christus per se ipsum disseruit, Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.125 Hinc etiam Moyses, insinuans qui essent ad prælationem et regimen aliorum digni atque idonei: Date, inquit, ex vobis viros sapientes et gnaros, quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, et ponam eos vobis principes.126 Hæc tribue mihi, o Domine, quia mandatis tuis credidi, id est, operando consensi, credidique eis non verbo solo aut lingua, sed opere et veritate.127 Oportet namque, secundum Philosophum, credere addiscentem. Nec dissonat Isaias qui ait:128 Si non credideritis, non intelligetis. Qui igitur cupit divinitus illustrari, firmiter credat.

(67) Priusquam humiliarer per flagella, diffortunia et adversa, ego deliqui. Multi enim tempore prosperitatis multipliciter peccant, qui dum a statu suæ prosperitatis dejiciuntur atque divinitus castigantur, retrahuntur a malo, et flagellis edocti, convertuntur ad Deum. Ideo subditur: propterea, id est propter humiliationem istam, eloquium tuum custodivi, obediendo de cetero sermonibus tuis. Ideo per Jeremiam inducitur: Castigasti me, Domine, et eruditus sum. Et alibi Dominus ait: Ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria.129 Ex correctione ergo divina experitur homo, quam bonum sit Domino obedire: ad quod pertinet illud, Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui.130131 Vel sic: Priusquam humiliarer, id est, antequam humiliarem me ipsum, considerando miseras meas innumeras, ego deliqui, quoniam superbia mater est omnis peccati. Unde qui se non humiliat, infinita vitia incidit. Propterea, ne sic delinquam, eloquium tuum quo dicis, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, custodivi, humiliando me ipsum:132 quia odibilis coram Deo et hominibus est superbia. Propter quod in Tobia habetur: Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.133 (68) Bonus es tu naturaliter, quomodolibet atque totaliter. Unde Scriptura affirmat: Nemo bonus nisi solus Deus.134 Et in bonitate tua, id est secundum quod tu bonus et clemens es, doce me justificationes tuas, id est mandata. Beatus enim quem tu erudieris, Domine: quoniam omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad Christum, ut ipse ait.135 (69) Multiplicata est super me iniquitas superborum: id est, superbi diaboli, hominesque elati, quorum pater136 diabolus est, multipliciter conati sunt me ad malum inducere, minando, blandiendo, persequendo; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua, ut sciam quid tibi acceptum sit, cui tanto studiosius placere adhærereque volo, quanto illi multiplicius me impellunt ad malum.137 Hoc non convenit eis qui radices non habent, sed tempore tentationis labuntur.138 Ideo Ecclesiasticus docet: Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui.139 (70) Coagulatum est sicut lac cor eorum, id est in malitia induratum; ego vero legem tuam meditatus sum, cujus meditatio clypeus est contra omnem malignitatem tentantium. (71) Bonum mihi quoniam humiliasti me per flagella et tentamenta, seu privando me honore et gloria mundi, seu dando animæ meæ humilitatis virtutem, ut discam justificationes tuas: quas superbus discere nequit, quoniam Spiritus Sanctus abominatur superbum. (72) Bonum mihi lex oris tui, id est lex decem præceptorum moralium, et lex evangelica, quam Christus proprio ore edocuit, super millia auri et argenti, id est præ omnibus divitiis sæculi.140 Ponit namque determinatum pro indeterminato, quia incomparabiliter melior nobis est lex divina, quam quæcumque temporalia bona, secundum illud: Melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti.141 Propterea obligamur Deo maximas reddere grates, quod legem divinam nobis largitus est; et tanto gravius peccamus legem transgrediendo, quanto legislatori Deo gratiores esse tenemur de legis suæ sanctissimæ dono.

PRECATIO. Deus, qui naturaliter es bonus, in bonitate tua instrue nos cœlesti disciplina et scientia;142 fac nos accepta eloquia tua fideliter custodire, et toto corde legem tuam meditari et adimplere, et in justificationibus tuis immaculatum cor semper possidere.143

IOD.

(75) MANUS tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me. Eadem verba scripta sunt in libro Job; et est sensus: O Creator sublimis et benedicte, incorporalis et incircumscripte, Manus tuæ, id est potentia et sapientia tua, fecerunt me, animam meam producendo de nihilo, et plasmaverunt me, formando corpus meum ex semine.

Unde ad Job dicitur: Ecce et me, sicut et te, fecit Deus, et de eodem luto formatus sum.144 Sicut autem anima rationalis omnium formarum hujus mundi dignissima est, sic corpus humanum præ cunctis mixtis et elementis præstantius est, nobilio-remque figuram sortitur, puta erectam ad contemplanda cœlestia. Formæ enim proportionatur materia, sicut actui potentia. Ideo sicut anima rationalis cœlestium contemplativa est, sic corpus ejus ad cœlum erigitur, quatenus anima per sensum visus, cœlestium notitiam adipiscatur. Da mihi intellectum, id est intellectualem illuminationem, ut discam mandata tua, ad intelligendum ea sincerius, meditandum frequentius, exsequendum perfectius. Quia enim, o Domine, a te habeo quidquid sum et habeo: ideo teneor tibi me ipsum; me autem tibi reddere nequeo, nisi te amando et honorando. Idcirco postulo intellectum, quo discam tua mandata, quoniam amor tuus exigit tua mandata impleri, prout asseritur:145 In hoc scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus servamus. Advertendum quoque quod intellectus interdum sumitur pro intellectuali substantia, interdum pro potentia intellectiva, quandoque pro habitu intellectuali naturali, aliquando pro dono intellectus, qui est habitus intellectualis supernaturalis a Spiritu Sancto infusus, aliquando pro actu intellectivæ potentiæ, seu illustratione ipsius, sicque accipitur modo.

(74) Qui timent te timore amicali et filiali, videbunt me, id est, opera mea virtuosa considerabunt, et lætabuntur in te, congratulando meo profectui, et tuæ majestatis venerationi. Quemadmodum enim perversi lætantur et congratulantur de malo, sic justi et timorati ex fraterna caritate de proximorum profectu quasi de propria gaudent salute:146 præcipue tamen lætantur de hoc, quod Deum honorari conspiciunt. Propter quod Paulus inquit:147 Caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Videbunt ergo et lætabuntur, nec opera mea interpretabuntur sinistre, quia in verba tua supersperavi, id est, ultra modum magnam spem habui in verbis divinis, quibus gratiam promittis in præsenti, et gloriam in futuro. Unde et sanctus Job ait: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Debemus enim omnino in verba Dei supersperare, tanquam certissimi quod cœlum et terra transibunt, verba autem divinæ legis perseverabunt.148

(75) Cognovi, Domine, ex fide et revelatione divina, quia æquitas judicia tua, id est, quod divina judicia, scilicet sententiæ et remunerationes ex divina justitia procedentes, adeo justa et vera sunt, ut aptius asserantur æquitas, quam æqua, quamvis rationem et modum justitiæ horum judiciorum nullus viator comprehendere valet.149 Hinc enim in Apocalypsi dicitur: Etiam, Domine Deus omnipotens, justa et vera judicia tua;150 et in Daniele:151 Omnia quæ fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti. Et Dominus dixit ad Job:152 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me ut tu justificeris? Et in veritate tua, id est consideratione divinæ veritatis, humiliasti me, id est, contulisti mihi humiliationem, qua humiliavi me ipsum. Considerando enim quæ in sacra Scriptura dicuntur de majestate divina et vilitate humana, humiliamus nos ipsos. Vel: In veritate tua, id est in tua justitia, seu justo judicio, humiliasti me, deponendo me a statu sublimi, a gloria temporali, a prosperitate fallaci, prout sanctus Job ait: Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum.153 Non ergo in humiliatione hujusmodi impatientes seu murmurantes inveniamur; sed dicamus cum sancto Job:154 Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.

(76) Fiat misericordia tua ut consoletur me, id est, sic mihi effectum misericordiæ tuæ infundas, quod ex hoc in omni adversitate respirem de spe veniæ beatitudinis-que futuræ, secundum eloquium tuum servo tuo: id est, mihi famulo tuo impendatur misericordia tua, quemadmodum promisisti in Scripturis, te miserturum omnibus invocantibus te. Nam per Isaiam dicis : Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.155 Consolationem quoque afflictis promittis, dicente Propheta : Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis. Et alibi :156 Salus populi ego sum, de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos. (77) Veniant mihi miserationes tuæ, id est effectus pietatis divinæ, et vivam vita gratiæ in præsenti, vitaque gloriæ in futuro ; quia lex tua meditatio mea est materialiter, id est, de lege tua meditor, sicque miserationes tuas, scilicet indulgentiam perseverantiamque, promereor.

(78) Confundantur superbi, id est homines animosi, confusione pœnitentiam adducente, verecundantes de sua malitia ; vel, Confundantur superbi, id est diaboli propter superbiam e cœlo projecti, confusione perpetua ; quia injuste, id est mala intentione et sine meo demerito, iniquitatem fecerunt in me, tentando et persequendo animam meam. Ego autem exercebor in mandatis tuis, occupando me ipsum in eis mente et opere tanto instantius, quanto illi adversantur mihi injustius, quatenus exercitatio sancta atque intensa, exercitationem inimicorum iniquam expellat. Uni namque operationi anima vehementer intenta, alia parum aut nihil advertit. (79) Convertantur mihi, id est ad me, quatenus auxilium præbeant mihi, timentes te timore sancto et casto, qui caritate urgente, miserentur afflictis, sicut scribit Apostolus : Confirmate in illum caritatem, id est, peccatori illi succurrite. Et qui noverunt testimonia tua. (80) Fiat cor meum, id est anima mea, immaculatum in justificationibus tuis, id est mandatis, ita ut ea tam perfecte observet, ne tanquam prævaricatrix, macula culpæ deformetur, ut non confundar a te, o Judex metuende, tanquam neglector ac transgressor legis divinæ. Nam sicut habetur secundo Machabæorum libro, In leges divinas agere impie, impune non cedit.157

Totum hunc psalmum, in quo virtutes justorum tam diligenter enumerantur, cantamus et dicimus non in nostra, sed in viri justi persona, quatenus agnoscamus quid nobis de perfectione justitiæ desit, illudque adipisci nitamur. Verumtamen si quis gratia largiente adeo justus est, ut verba psalmi hujus sibi conveniant, poterit omnia verba hæc in propria persona depromere ad gloriam Dei, ædificationemque proximi, sicut et Paulus in suis epistolis bona sua frequenter describit.

PRECATIO.

Vitæ dator, Deus, veniant nobis miserationes tuæ, ut juste vivamus ; da nobis intellectum ut mandata tua discamus, ut vigilanter observantes tibi veraciter placeamus.

CAPH.

(81) DEFECIT in salutare tuum anima mea. Hucusque egit Propheta de beatitudine, prout in operibus vitæ activæ consistit; deinceps usque ad finem psalmi agit de ea, prout in actibus vitæ contemplativæ reponitur, et ait : Defecit in salutare tuum, id est in dilectione et contemplatione salutaris tui, videlicet Christi; vel salutaris tui, id est salutis æternæ nobis promissæ ;158 vel tui ipsius, qui es salutare nostrum altissimum ; anima mea. Iste defectus intelligi potest tripliciter. Primo sic : Defecit in salutare tuum anima mea, id est, satis et plene amare et contemplari non potuit anima mea salutare tuum : quia ut ait Apostolus, Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.159 Et hæc bona præparata, sunt salus æterna et salutare nostrum. Quid enim aliud præparavit Deus amatoribus suis, nisi se ipsum ? Nemo autem Deum, seu vitam æternam, tam clare cognoscere tamque ardenter diligere potest, præsertim in vita præsenti, quantum ipse cognoscibilis amabilisque consistit. Ideo deficit anima mea in salutare divinum. Secundo exponitur sic: Defecit in salutare tuum anima mea, id est, præ elevata contemplatione ac fervidissima dilectione salutaris tui, defecit anima mea ab operationibus virium sensitivarum, corporaliterque infirmatus sum. Quanto enim contemplatio purior atque sublimior fuerit, et amor Divinitatis ferventior, tanto amplius deficiunt naturales et sensitivæ potentiæ ab actibus suis. Unde quum anima ad raptum et ecstasim venit, quasi omnino suspenditur vita corporalis ac sensitiva, nec vivit homo ut homo. Quidam vero ita exponunt: Defecit in salutare tuum anima mea, id est, præ nimia exspectatione atque dilatione salutis divinæ seu gloriæ sempiternæ defecit, id est, tædio fracta est, fatigata, et infirmata, anima mea. Nam ut Salomon ait: Spes quæ differtur, affligit animam; lignum vitæ, desiderium veniens.160 Et in verbum tuum, quo opem et gratiam in præsenti, securitatem vero et gloriam in futuro promittis, supersperavi, id est, vehementer confisus sum.

(82) Defecerunt oculi mei interiores in eloquium tuum, id est in verba sacræ Scripturæ, videlicet in promissa et testimonia atque mandata divina. Et iste defectus tripliciter accipi potest, sicut præcedens: quia nec plene comprehendere possumus eloquium Dei; et interdum ex contemplatione hujus eloquii deficit anima sancta ab exterioribus et sensibilibus rebus, tanquam omnino rapta atque suspensa ad Deum. Denique nimio desiderio consequendi promissiones divini eloquii, interdum deficiunt oculi nostri interni, dicentes ad Dominum: Quando consolaberis me, dando mihi quod præstolor, scilicet tui ipsius optatam præsentiam atque beatificam fruitionem? De hoc defectu divini eloquii ait Jeremias: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, et defeci, ferre non sustinens.161

Merito autem consolationem istam requiro, (83) Quia factus sum sicut uter in pruina: id est, quemadmodum vas de corio factum in pruina relictum, contractum, et madefactum seu congelatum, ineptum videtur ad omnem usum humanum; sic ego ab hominibus sæcularibus circa exteriora versantibus, reputatus sum quasi omnino vilis atque inutilis in conversatione politica et humana. Homines namque eminenter speculativi, efficiuntur quodammodo insensibiles circa exteriora: propterea reputantur in agibilibus et exterioribus velut inepti et stolidi, imo quandoque reputantur simpliciter stulti a prudentibus hujus sæculi. Unde legitur quod principes qui erant cum Jehu filio Namsi, quum vidissent filium prophetarum, quem misit Eliseus ut ungeret Jehu in regem, dixerunt ad Jehu: Quid venit insanus iste ad te?162 Vel sic: Quia factus sum sicut uter in pruina, id est, sicut uter impletur liquore pruinæ, sic ego impletus sum desiderio patriæ, seu afflictionibus hujus vitæ, ideo cupio consolari.163 Justificationes tuas, id est mandata, non sum oblitus. Quin potius illud implere curavi: Deum time, et mandata ejus observa:164 hoc est omnis homo; illud quoque Apostoli: Serva mandatum sine macula, irreprehensibile, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi.165

(84) Quot sunt dies servi tui? id est, utinam tempus hujus exsilii, quo peregrinor a te, celeriter finiatur, ne retarder diutius a felicitate cœlesti. Sic Paulus locutus est: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Unde supra dictum est: Locutus sum in lingua mea, Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est. Quando facies de persequentibus me judicium? id est, utinam dies finalis judicii veniat, quando persecutores meos diabolos juste damnabis. Hæc dies a justis et contemplativis desideratur, sicut ab aliis formidatur. Propter quod ait Salvator: His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, id est, hilariter respirate. (85) Narraverunt mihi iniqui, scilicet dæmones pravique homines, fabulationes, id est falsas suggestiones, documenta perversa, sermones inutiles; sed non ut lex tua, id est, istæ fabulationes et vanæ nar-

II Cor. v, 6.

Philipp. i, 23.

Ps. xxxviii, 5.

Luc. xxi, 28. rationes spiritualiter seu corporaliter factæ, non consonant legi divinæ. Unde ait Apostolus: Stultas et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites.166

(86) Omnia mandata tua veritas, id est, adeo vera sunt, ut melius nominentur in abstracto veritas, quam vera in concreto. Iniqui, hæretici, schismatici, falsi fratres, dæmones vel infideles, persecuti sunt me verbis et ictibus; adjuva me, ne succumbam, quia sine tuo auxilio nequeo repugnare. (87) Paulo minus, id est quasi, seu fere, consummaverunt, id est, perfecte oppresserunt seu dejecerunt, me in terra: sicut Apostolus, Supra modum, inquit, gravati sumus;167 ego autem non dereliqui mandata tua, quibus fortitudinem atque perseverantiam præcipis, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt;168 et alibi: Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia;169 et: Ecce præcipio tibi, confortare et esto robustus; noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus.170 Quantumcumque ergo hostis desæviat et tribulatio crescat, recordari debemus præcepta divina, neque lassari, prout monet Apostolus:171 Non fatigemini animis vestris. (88) Secundum misericordiam tuam vivifica me, gratiam multiplicando in anima mea, et custodiam fide et opere testimonia oris tui, id est sacri eloquii verba, præsertim articulos fidei atque præcepta Decalogi.

PRECATIO.

Tua, Domine, larga clementia sanctissimi nominis tui amore corda nostra confirma, ne derelinquamus mandata tua; vivificet nos misericordiæ tuæ opus, ut testimonia oris tui proficiendo custodiamus.

LAMED.

Pars XII.

(89) IN æternum, Domine, verbum tuum, id est jussio tua, illuminatio tua et opus tuum, permanet in cælo, id est in triumphanti Ecclesia: quoniam omnes angeli sancti atque Beati tibi ad nutum obediunt, tuamque illuminationem incessanter recipiunt. Unde oramus quotidie, ut voluntas tua (id est præceptum tuum) fiat sicut in cœlo et in terra, videlicet ut homines tibi obediant, sicut et angeli.172173 Potest quoque exponi de Filio Dei: de quo scriptum est, In principio erat Verbum.174 Hoc Verbum in æternum permanet in cœlo, quia licet ad homines venit, non tamen cœlum reliquit, imo simul et semel erat totus in utero Virginis atque in sinu Patris. Propter quod in terra consistens, Nicodemoque loquens, dixit:175 Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. (90) In generationem et generationem, id est per omnes generationes sibi in sæculo succedentes, veritas tua, id est fides catholica, lex christiana, doctrina evangelica, permanet in militanti Ecclesia. Fundasti, id est, firmiter collocasti, terram in medio mundi, et permanet, sicut in Ecclesiaste inducitur: Generatio præterit et generatio advenit; terra vero in æternum stat.176177 Spiritualiter vero, Fundasti terram, id est Ecclesiam, in fide et veritate divina, quemadmodum dicis:178 Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam;179 et permanet stabilis in fide usque ad terminum mundi.

(91) Ordinatione tua perseverat dies, qui ex motu et lumine solis causatur. Nam ex ordinatione sapientiæ tuæ superiora et inferiora universaque tempora moderantur. Propter quod alibi habetur:180 Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ atque stellarum in lumine noctis;181 et faciens Arcturum et Orionem, et diem nocte mutans.182183 Vel, Ordinatione tua perseverat dies æternitatis creatæ, scilicet ævum, quo Sancti in patria te fruuntur; vel, dies spiritualis, id est illuminatio Beatorum. Quoniam omnia serviunt tibi: quemadmodum dictum est: Domine, Rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuæ.184 Omni enim naturæ creatæ inest obedientialis potentia, qua suo Creatori in omnibus paret. Sed si omnia serviunt185186187188189190191192193

Deo, quid est quod homines Deo non serviunt? Et respondendum, quod omnia dicuntur Deo servire, ita quod nihil possit resistere ordinationi divinæ.

(92) Nisi quod lex tua meditatio mea est, id est, nisi legis tuæ testimonia præ oculis habuissem, tunc forte perissem, id est, victus fuissem seu desperassem, in humilitate mea, id est in tribulatione et tentatione quas passus sum; vel in consideratione qua meam imperfectionem atque miseriam consideravi. Nisi enim in tribulatione et consideratione hujusmodi, cogitaremus quanta esset felicitas eorum qui propter justitiam patiuntur, et Christi vestigia imitantur, atque in tentationibus manent constantes, quanta etiam esset misericordia Dei circa miseros pœnitentes, tunc utique possemus perire in prædicta humilitate. Ne ergo peream unquam, (93) In æternum non obliviscar justificationes tuas, id est, nunquam negligam divina mandata recolere et servare; quia in ipsis vivificasti me vita gratiæ ac spirituali profectu: quemadmodum ait Salvator: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.194 Et scriptum est: Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem derelinquunt eam, ad mortem.195

(94) Tuus sum ego conditione et cultu, fide et opere, salvum me fac in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam, quoniam justificationes tuas exquisivi, id est, mandata implere curavi, ideo salus mihi ex tua promissione debetur: quoniam scriptum est, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata;196 et iterum, Dirige cor tuum in viam rectam, ut salvus fias.197 (95) Me exspectaverunt peccatores, id est visibiles atque invisibiles hostes, ut perderent me, inducendo animam meam ad ruinam peccati, vel corpus ad mortem seu læsionem. Hoc sanctis martyribus maxime competit, quos tyranni exspectabant ad interficiendum spiritualiter vel corporaliter. Testimonia tua, id est verba Spiritus Sancti in Scripturis contenta, intellexi, id est, clare perspexi, considerando impiorum fallaciam, hujus vitæ brevitatem, et futuræ gloriæ immensitatem: quibus pensatis, omnia fortiter pertuli, eorumque impugnationes evasi, aut per patientiam vici.

(96) Omnis consummationis, id est omnis humanæ perfectionis, vidi, id est consideravi, finem: ad quem esset referenda omnis virtus humana. Hic autem finis est vita æterna, quæ est finis omnium actuum atque virtutum. Potest etiam finis iste dici caritas, quoniam ipsa est summa virtus, virtutum omnium origo et finis. Quapropter ait Apostolus: Plenitudo legis est dilectio;198 et iterum, Finis præcepti est caritas de corde puro.199 Omnes namque virtutes et actus earum, ad caritatis fervorem et perfectionem ordinandi sunt. Et ita quod sequitur, latum mandatum tuum nimis, exponit quid dixerit, Finem omnis consummationis, ut sit sensus: Omnis consummationis vidi finem, utique latum mandatum tuum nimis, id est, vidi quod caritatis præceptum, quod est valde latum, esset finis et perfectio universæ consummationis, quia ad ipsum cetera referuntur præcepta. Dicitur autem præceptum caritatis latum nimis, quoniam ad omnes se extendit: nam adversarios diligere facit. Secundo, quoniam omnia mandata virtualiter continet, juxta illud: In his duobus præceptis, scilicet caritatis Dei et proximi, tota lex pendet et Prophetæ.200 Tertio, quia ut legitur, Universa delicta operit caritas.201 — Potestque litteraliter exponi: Omnis consummationis, id est omnis terrenæ possessionis, omnis ambitionis et gloriæ temporalis, vidi finem, id est terminum. Cito enim deficiunt ista, prout per Joannem inducitur: Et mundus transit, et concupiscentia ejus;202 latum mandatum tuum nimis, id est in perpetuum durans, et ad latitudinem cœli perducens.

PRECATIO.

Deus, cui omnia serviunt creata, da nos servire tibi fide, spe, et caritate perfecta: ut in æternum justificationes tuas non obliviscamur, sed in ipsis tua propitiatione bonis operibus insistendo vivificemur.

MEM.

(97) QUOMODO dilexi legem tuam, Domine?203 Quærit Propheta in persona Ecclesiæ Deum, quomodo legem ejus diligat. Et ipsemet respondet : Tota die meditatio mea est. Quærit enim et respondet, ut omnes qui audiunt, informentur. In hoc autem, quod asserit se tota die legem Domini meditari, declarat se ardentissime Deum amare, quia in tantum diligitur, in quantum honoratur, quemadmodum alibi habetur : Qui servat verbum Christi, vere in eo caritas Dei perfecta est.204 Quod autem magis amatur, hoc sæpius cogitatur. Qui igitur tota die naturali, qui noctem includit, et viginti quatuor horas habet, in lege Domini meditatur, maxime diligit eam, et per consequens legislatorem, utique Deum. Quomodo autem aliquis possit tota die in lege divina meditari, frequenter ostensum est.

(98) Super inimicos meos prudentem me fecisti, id est, prudentiorem seu sapientiorem me fecisti inimicis meis, puta Judæis et infidelibus, imo omnibus Deo rebellibus : quos perfecto odio odi, non in quantum sunt homines felicitatis capaces, sed in quantum sunt Deo inobedientes, et dæmoni consentientes ;205 mandato tuo : id est, per hoc quod, illis mandatum tuum non observantibus, dedisti mihi gratiam illud servandi, fecisti me illis prudentiorem. Nam sine observatione præcepti nullus veraciter prudens est ; et summa prudentia est, Deo servire. Unde scriptum est : Quis sapiens et disciplinatus inter vos ?206 Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Sic autem prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est, id est, quoniam perseveranter ac jugiter ei adhærere intendo. (99) Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Non loquitur absolute de omnibus suis doctoribus : quoniam Christo testante, Non est discipulus supra magistrum ;207 præsumptuosumque esset se præferre doctoribus. De quibus ergo doctoribus loquitur, nisi de iis qui dicunt et non faciunt, vel qui philosophicam scientiam aut sæcularem prudentiam docent ?208 His Deo obediens intelligentior est, quia testimonia Dei sunt meditatio ejus : quoniam cogitat verba divina, quatenus secundum doctrinam præceptaque Christi, cogitationes, sermones et actus suos gubernet. (100) Super senes intellexi, id est senibus doctior fui, quia mandata tua quæsivi scire et adimplere. Ex quo constat, quod non loquitur nisi de senibus illis, qui non quærunt divina mandata, quales fuerunt de quibus apud Danielem dicitur : Iniquitas egressa est de Babylone, a senioribus qui videbantur regere populum.209

(101) Ab omni via mala, id est peccato mortali, doctrina pestifera, et ceteris quibus itur ad mortem æternam, prohibui per imperium rationis, pedes meos, id est affectus, cogitationes et opera, vel etiam corporis pedes, vitando loca in quibus puto me debere peccare ; ut custodiam verba tua, quibus jussisti me vitare itinera mala. (102) A judiciis tuis non declinavi, id est, ab his quæ bona judicas et approbas tu, non recessi, quia tu legem posuisti mihi, id est præceptum consentiendi vero et bono, et resistendi malo ac falso, quemadmodum in Ecclesiastico scribitur : Lege vitæ hereditavit illos (scilicet homines Deus) ; justitiam et judicia sua ostendit eis, et dixit : Attendite ab omni iniquo.210

(103) Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! id est, valde suavia sunt verba divina interiori cordis mei palato, videlicet rationi et voluntati, quibus spiritualis dulcedo gustatur, cibus animæ masticatur, et cœlestis lætitia prælibatur. Super mel ori meo, id est, dulciora sunt interiori ori meo, utpote menti, qua verbum cordis profertur, quam sit mel gustui meo corporeo. Verbum enim Dei cibus est animæ, cujus refectio dulcior est ex sua natura omni cibo corporeo: quamvis interdum ex parte nostri contingat oppositum, quia videlicet appetitus noster nondum purgatus est a vitiis et concupiscentiis. Hinc enim de sapientia scriptum est: Scio quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.211 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus ejus, sed lætitiam et gaudium.212 Et quid mirum si sacra doctrina seu divina et christiana sapientia tam suavis est homini contemplativo? quum Aristoteles dicat, quod philosophia admirabiles habet delectationes admixtas; et rursus, quod vita nostra quandoque ad modicum talis est, qualis est vita primi principii semper; itemque, quod vir contemplativus non quærit delectationes externas, quoniam intra se plenus est jucundis theorematibus.

(104) A mandatis tuis intellexi, id est, ex consideratione præceptorum cognovi distantiam inter virtutes et vitia. Vel, mandatis tuis intellexi, id est, intelligentiam veram adeptus sum servando mandata: sicut scriptum est, Fili, concupiscens sapientiam, serva mandata, et Deus præbebit illam tibi.213 Ait quoque prophetica Scriptura: Quem docebit Dominus sapientiam, et quem intelligere faciet auditum?214 Et respondet Propheta: Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere, id est eos qui carnis voluptates contemnunt, et secundum divina præcepta spiritualiter atque pœnitentialiter vivunt.215 Propterea odivi omnem viam iniquitatis: quam si non odirem, ex certa scientia, non ex ignorantia, peccarem; conveniretque mihi illud, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, plagis vapulabit multis.216

PRECATIO.

Totius boni largitor, Domine, da nobis legem tuam sanctam diligere, et ejus meditationi pervigili mente inservire; fac nos mandata tua recte intelligere, atque ab omni via mala te adjuvante nostræ pravitatis pedes prohibere.

NUN.

(105) LUCERNA pedibus meis verbum tuum: id est, sacra Scriptura est intellectui meo atque affectui et cunctis operibus meis lucerna, quia illuminat me ne ambulem in tenebris vitiorum; et verbum istud est lumen semitis meis, id est directio mea in observationibus consiliorum Christi: quæ dicuntur semitæ, quia sunt strictiores compendiosioresque viæ perveniendi ad Deum, quam præcepta. Hoc est quod Salomon asserit: Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ.217218 Et alibi: Apprehende legem, et ambula per viam ad splendorem ejus. (106) Juravi, id est, irrevocabiliter affirmavi, et statui, id est, proposui, custodire judicia justitiæ tuæ, id est præcepta quæ tua justitia judicat esse recta atque servanda. Jurare itaque licet, quando materia exigit: imo jurare debite circumstantiationum, est actus virtutis, quæ dicitur latria; sicque Scriptura admittit, laudat aut jubet juramentum, juxta illud, Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis;219 et, In omni corde suo juraverunt Domino, et in tota voluntate sua quæsierunt eum, et invenerunt.220 Quod vero Christus in Evangelio ait, Ego dico vobis non jurare omnino, non dicitur præceptive simpliciter, sed ne sine necessitate juremus, quatenus occasionem perjurii et usum jurandi vitemus.221

(107) Humiliatus sum usquequaque, id est, multum afflictus, dejectus et spretus sum; vel me ipsum vehementer humiliavi, contemnendo me propter negligentias et infinitos meos defectus. Idcirco, Domine, vivifica me secundum verbum tuum, id est, gratiam præsta mihi, qua vivam secundum verbum doctrinæ tuæ. Vel, Vivifica me, per gratiæ infusionem, secundum verbum tuum, id est, sicut pollicitus es te gratiam donaturum afflictis et humiliatis.

Scriptum enim est: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria; et alibi: Miserans miserebitur tui; ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. (108) Voluntaria oris mei, id est preces meas et cuncta quæ cupio, seu voluntarie tibi offero, beneplacita fac, Domine, id est, da gratiam illa taliter ordinare seu exhibere, ut tibi complaceant. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, infundit nobis quid postulandum sit. Unde orat Apostolus: Deus meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in Christo Jesu.222 Et judicia tua, id est mandata a te approbata, doce me. Vel, Judicia tua doce me, id est, da mihi gratiam contemplandi divina judicia, quibus unicuique datur quod meruit, ut sciam quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis.223

(109) Anima mea in manibus meis semper: id est, in continuo periculo incidendi peccata, et per consequens æternam damnationem, exsisto, propter insidias dæmonum, concupiscentias carnis, et cetera mundi ac corporis impedimenta, quibus a Deo retrahor, atque ad vitia trahor. Per hoc enim quod dicitur anima esse in manibus, designat Scriptura aliquod manifestum periculum, quemadmodum Jonathas dixit de David: Ipse posuit animam suam in manibus suis, et occidit Philistæum. Et idem dixit Jephthe reversus de bello contra Ammonitas. Idem etiam dixit mulier pythonissa ad Saul. Si ergo est anima nostra semper in manibus nostris, id est in tanto periculo, mirum est quod tam intimorati, leves et securi exsistimus. Idcirco veraciter scriptum est: Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.224 Et legem tuam non sum oblitus, sed per memoriam et obedientiam eam servavi.

(110) Posuerunt peccatores, videlicet dæmones injustique homines, laqueum, id est occasionem ruinæ ac deceptionis, mihi, quatenus me aliquo modo a via Dei averterent. Laquei enim istorum quibus

A incautos decipiunt, sunt adulatio, laudatio, comminatio, sæculi vanitates, divitiæ temporales, et cetera in quibus maculatur affectus.225226 Et de mandatis tuis non erravi: quia illorum tentationibus et suggestionibus non consensi, prout Salomon monet: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas illis.227 (111) Hereditate, id est stabili possessione, acquisivi testimonia tua, id est divina præcepta, et cetera verba divino testimonio approbata, utpote omnia sacræ Scripturæ eloquia, in æternum, ita quod eis æternaliter adhærebo; quia exsultatio cordis mei sunt, id est, de eorum possessione atque notitia gaudeo magis, quam de omnibus temporalibus bonis.

(112) Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, id est tua mandata seu opera quæque, propter quæ justificatur homo a te: et hoc, in æternum, id est jugiter quamdiu sum. Nam et aliqua præcepta implentur in patria magis perfecte quam in via, sicut præceptum caritatis. Propter retributionem æternam, non temporalem, videlicet propter felicitatem cœlestem, ut eam obtineam. Sed quum propter mercedem operari, sit opus mercenarii, non filii aut amici, quomodo ait se propter retributionem inclinasse cor suum ad opera bona? Et respondendum, quod sicut timor pure servilis nihil meretur; sic propter solam retributionem operari, nihil meretur, quia utrumque istorum procedit ex privato amore. Sed quemadmodum timor initialis meritorius est, in quantum aliquid habet de caritate adjunctum; sic propter retributionem operari, meritorium est, quando intentio ultima fertur ad Dei honorem seu Deum, quem necesse est principaliter intendi in omni meritorio actu. Postremo, quemadmodum timor filialis maxime complacet Deo; sic tota mente Dei honorem intendere, et propter purum Dei amorem bona agere, maxime sanctum et meritorium est, quoniam hoc ex divino amore causatur. Nihilo minus homo talis implicite agit propter mercedem, eamque aliquo modo intendit, non ex privato amore, sed ex amore divino, in quantum videlicet Deus vult ut operemur propter præmium felicitatis æternæ.228229

PRECATIO.

Deus, recte viventium semita, et splendor animarum, Verbum tuum Christus sit lucerna pedibus nostris et lumen semitis nostris: ut ejus ductu, a mandatis ejus recta intelligamus, et omnem viam iniquitatis semper odio habeamus et declinemus.

SAMECH.

Pars XV. (115) INIQUOS odio habui, in quantum iniqui sunt: sic enim et Deo odibiles sunt, juxta illud, Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Non autem odio eos secundum quod homines sunt, quum scriptum sit, Diligite inimicos vestros. Amare vero, secundum Philosophum, est alicui bonum velle; odire vero, est velle alteri malum. Iniquis itaque, in quantum sunt homines, debemus velle seu appetere bona, scilicet gratiam modo, et gloriam postmodum. In quantum vero sunt impii, non appetimus eis bonum; hoc enim esset contra justitiam: imo appetimus eis malum pœnæ in præsenti sæculo vel futuro, nisi pœniteant.

Verumtamen circa odium inimicorum et impiorum erraverunt et errant Judæi, arbitrantes secundum legem simpliciter fore odiendos iniquos ac æmulos, eo quod Moyses dicat: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Sed hoc penitus falsum est; et non solum ex Scriptura canonica veteris Testamenti, sed etiam ex gestis antiquorum Sanctorum hujus oppositum comprobatur. Constat enim quod David dilexit Saulem, cui tam frequenter pepercit, quem tam benigne patrem vocavit; qui etiam eum occidit qui se, licet falso, asseruit occidisse Saulem. Similiter filium ejus Isboseth dilexisse ostenditur. Nam eo occiso, dixit latronibus qui eum interfecerunt: Quum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? Et idem constat de aliis multis in veteri Testamento. Denique Moyses ait: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum; et iterum, Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Salomon quoque loquitur: Ne dicas, Quomodo fecit mihi, sic et faciam ei; et iterum, Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius ne exsultet cor tuum. Cui concordat sanctus Job, dicens: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.230 Sed et alibi habetur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, da ei aquam: et Dominus reddet tibi. Et hæc verba inducit Apostolus, probans ex eis inimicos esse amandos.

Et legem tuam dilexi, sicut nunc dictum est, super millia auri et argenti. Propter quod scriptum est: Parati sumus magis mori, quam patrias Dei leges prævaricari. Si autem diligo legem tuam, ergo et observatores ipsius, videlicet justos.

(114) Adjutor meus, cooperando mihi per gratiam: sicut dicit Apostolus, Non autem ego, sed gratia Dei mecum; et susceptor meus, id est precum mearum auditor, meique ad te confugientis misericors amplexator: quemadmodum testatus es, Eum qui venit ad me, non ejiciam foras; es tu, et in verbum tuum quo misericordiam promisisti, supersperavi, sciens infallibiliter verum esse quod spondes. Idcirco ut benignitatem æternam promerear, (115) Declinate a me, maligni, quicumque sint illi, et o vos, cogitationes inanes et malæ, abite a me, nihilque mihi propinquet, quo a Deo elonger. Dicit autem et optat malignos a se recedere, non quod tentationes diaboli persecutionesque mundi absolute abhorreat, quum scriptum sit, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei; sed dicit, Declinate a me, maligni, causa animandi se ipsum

Lev. xix, 17.

Ibid. 18.

Prov. xxiv, 29.

Ibid. 17.

Job xxxi, 29.

Prov. xxv, 21, 22.

Rom. xii, 20.

II Mach. vii, 2.

I Cor. xv, 10.

Joann. vi, 37.

Act. xiv, 21. contra malignos, quatenus consensum deneget eis, eosque detestetur et vilipendat, in quantum sibi in via Dei resistere moliuntur. Et scrutabor mandata Dei mei diligenter atque humiliter, ut sciam ea luculenter, impleamque reverenter.

(116) Suscipe me brachiis pietatis immensæ, secundum eloquium tuum, quo dixisti, Convertimini ad me, et convertar ad vos, et vivam per gratiam multo felicius, quam vivo per naturam seu animam;231 et non confundas me, nec confundi permittas, ab exspectatione mea, id est a bono exspectato a te, quod est gratia in præsenti, atque æterna beatitudo in cœlo. Exspectatio autem ista, est idem quod spes : quoniam spes est certa exspectatio futuræ felicitatis. Orat ergo ne frustretur spe sua, sed effectum et fructum spei mereatur sortiri. Nam et hoc Dominus per Isaiam promisit : Ego (inquiens) Dominus, super quo non confundentur omnes qui exspectant eum.232 Unde apud eumdem dicitur : Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum.233 Hinc in Ecclesiastico habetur : Nullus speravit in Domino, et confusus est.234 (117) Adjuva me per gratiam incessantem, et salvus ero ab omni periculo. Nempe si Deus pro nobis, quis contra nos?235 Propterea sanctus Job Domino ait : Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.236 Nemo enim omnipotenti Deo resistere valet.237 Et ideo in libro Esther dicitur : Si decreveris salvare nos, continuo liberabimur.238 Et meditabor in justificationibus tuis, id est mandatis, semper, id est omni tempore apto ac debito. Dicitur enim res semper fieri, dum nunquam omittitur quando fieri debet.

(118) Sprevisti, o Domine, omnes discernentes a justitiis tuis, id est omnes in malo perseverantes, tua mandata non observantes. Sicut enim Deus hos odit, sic eos contemnit. Unde scriptum est :239 Abominatio est Domino via impii. Rursusque Sapientia ait : Arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.240 Quia injusta cogitatio eorum. Nam divinæ justitiæ contrariatur, juxta illud Michææ :

Væ qui cogitatis inutile, etc., quoniam contra Deum est manus eorum.241242 (119) Prævaricatores, id est legem Altissimi transgredientes, reputavi omnes peccatores terræ : de quibus scriptum est :243 Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te, in terra scribentur ; ideo dilexi testimonia tua interiori affectu, et exsecutione fideli, ne ego illis compar efficiar.

(120) Confige timore tuo carnes meas, id est, carnales motus exsistentes in me refrena atque mortifica timore futuri judicii æternarumque pœnarum ; a judiciis enim tuis timui : id est, ex consideratione particularis judicii, quo statim dum moriar a te judicabor, ex consideratione quoque extremi judicii, et propter judicia tua jam facta, quibus luxuriosos atque carnales destruxisti, sicut in diluvio factum est quando omnis caro corrupit viam suam, perterritus sum ne condemner.244 Vehementer quippe metuenda sunt ista judicia. Imo qui ea diligenter perpendit, sancto timore configitur, atque carnalibus motibus reluctatur.

PRECATIO.

Suscipe nos in gratiam tuam, Domine Deus, et non confundas nos ab æternæ salutis benedictione, quam a te exspectamus; tribue, quæsumus, nos in justificationibus tuis perseveranter meditari, et te adjuvante, cum integra fide præsenti vita dissolvi.

AIN.

(121) FECI judicium, diligenter discutiendo et dijudicando me ipsum, discernendo bonum a malo, verum a falso, purum a polluto ;245 vel, Feci judicium subditis, quibus præfectus sum ; et justitiam, dando unicuique quod suum est, me ipsum juste corrigendo, Deum in omnibus atque præ omnibus venerando, proximis quoque faciendo sicut mihi fieri cupio. Hæc duo Deus præcipue quærit a nobis,246247 prout habetur apud Michæam : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, etc.248 Non tradas, nec tradi permittas me calumniantibus me, id est voluntati et potestati eorum qui mihi calumniam inferunt, quærentes decipere, inficere, subvertere animam meam. Non ergo, o Domine, permittas me vinci, aut dæmonibus subdi. Hinc in Ecclesiastico dicitur :249 Dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio eorum, etc., et incidam in conspectu adversariorum meorum ; et animæ irreverenti ne tradas me. (122) Suscipe servum tuum in bonum, benigne ignoscendo imperfectionibus ejus, et ejus obsequium clementer acceptando, eique gratiam refundendo, qua semper proficiat ; non calumnientur me superbi, id est, justam causam calumniandi me non inveniant dæmones in superbia obstinati, et homines eorum vestigia secuti.

(123) Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ. Hoc est quod paulo ante dictum ac variis modis expositum est : Defecit in salutare tuum anima mea ;250 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum.251 Sicut enim anima, sic oculi interiores, de quibus nunc agitur, deficere asseruntur in salutare Dei : quod qualiter intelligendum sit, illic quæratur. (124) Fac cum servo tuo, videlicet mecum et unoquoque fideli, secundum misericordiam tuam, quæ vere immensa est, et non secundum malitiam meam innumeram ; sed pietatis tuæ abyssum declara in me, et sicut me conspicis indigere, sic subvenire dignare : quemadmodum a Daniele supplicatur : Non confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.252 Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.253 Et justificationes tuas, id est mandata tua justificantia, doce me. Et decet te, nam (125) Servus tuus sum ego : idcirco da mihi intellectum divinitus illuminatum seu intelligentiam puram, ut sciam testimonia tua, id est credenda et operanda.

(126) Tempus faciendi, Domine, id est, hora est ut ista mihi concedas, propter pericula imminentia. Nam dissipaverunt legem tuam : id est, hæretici, doctores perversi, Judæi, et ceteri reprobi legem evangelicam et divinam perverterunt, et quantum in se est, annihilaverunt, eam mendaciter exponendo, impie blasphemando, contumaciter transgrediendo. (127) Ideo dilexi mandata tua : id est, quanto legem tuam conspicio amplius dissipari ab illis, tanto ardentiori zelo inflammor, ut eam recuperem, confirmem, observem. Unde dilexi mandata tua super aurum et topazion, id est plus quam omne aurum aut lapidem pretiosissimum nomine topazion. In hac enim lege divina consistit sapientia vera : idcirco de amore legis et mandatorum Dei verissime dici potest illud : Pretiosior est cunctis opibus ; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.254 Et alibi : Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus ;255 non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro, etc. ; non adæquabitur ei topazius de Æthiopia. Est autem topazion lapis pretiosissimus, duplicem habens colorem, videlicet auri purissimi, et alium ætherea claritate splendentem, cujus adspectus oculis intuentium jucundissimus fertur. Hic lapis adeo carus est, ut reges nil eo locupletius arbitrentur in suis thesauris. (128) Propterea, scilicet propter causam qua tua mandata dilexi, ad omnia mandata tua dirigebar, mente, ore et opere, quoniam unum observari non potest, si aliud negligatur ; omnem viam iniquam, id est omne peccatum, odio habui, non solum propter pœnam sequentem, sed propter ipsam deformitatem peccati, et maxime quia displicet Creatori sublimi et benedicto.

Ecce quam ardentissimæ preces, quam saluberrima documenta, quam perfectissima opera continentur ac describuntur in psalmo præsenti. Qui ergo hæc opera habet, Deo gratus exsistat, et alios instruat. Qui vero non habet, studeat ea habere, studeat documenta ista implere, studeat preces istas tam ardenter Salvatori offerre, quod gratiam sortiatur tam perfecte vivendi, ut omnia ista sibi conveniant, et ea in propria persona decantet ad gloriam Dei mente jucunda atque gratissima, dicens cum sancto Apostolo: Gratia Dei sum id quod sum;256 cum Virgine quoque beata, incomparabiliter excellentissima: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.257

PRECATIO.

Dona nobis, omnipotens Pater, mandata tua super aurum et topazion diligere, et omnem viam iniquam odio habere, et ab ea declinare: ut tua protectione defensi, a calumnia superborum valeamus liberari.

PHE.

Pars XVII. (129) MIRABILIA testimonia tua. Sicut prædictum est, divinæ legis duæ sunt partes, videlicet mandata, quæ pertinent ad agenda, et testimonia, quæ pertinent ad credenda. Quamvis autem miranda et mirabilia sint quæ præcipimur agere, seu mandata, multo tamen mirabiliora sunt quæ jubemur credere. Nam præcepta moralia non excedunt naturalis rationis dictamen: aliqua tamen jubemur agere quæ naturalem rationem excedunt, secundum quosdam doctores, sicut inimicum diligere, et adversantibus bona impendere.258 Sicut enim naturale est amantem amare, et benefacienti benefacere; sic naturale videtur odientem odio habere, et mala inferenti mala rependere. Porro ea quæ nobis credenda proponuntur, omnem prorsus rationem transcendunt, sicut sunt trinitas Personarum, incarnatio Verbi, integritas Matris, exsistentia Christi sub formis Sacramenti. Quum ergo tam mirabilia sint testimonia tua, o Domine, ideo scrutata est ea anima mea, optans ac satagens ea utcumque intelligere. Perscrutatio namque ex admiratione procedit. Et sicut philosophi ex admiratione cœperunt philosophari, quia videntes effectus mirabiles, ut sunt eclipsis solis, terræ motus et alia, et causam ignorantes, mirati sunt, et causam horum scrutari cœperunt; sic sancti doctores inspicientes sacram Scripturam, et mirabilia Dei testimonia in ipsa videntes, mirati sunt; cœperuntque intellectum eorum scrutari, et Deo illustrante profecerunt, quamvis perfecte ea comprehendere nequierunt.

Sed quum Salomon asserat, Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria;259260 et Paulus, Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem;261 et rursus, Noli (inquit) altum sapere, sed time; et iterum scriptum est, Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: quid est quod Propheta et quilibet justus in psalmo isto dicit se divina velle scrutari, dicendo, Considerabo mirabilia de lege tua;262263 et, Exercebor in mirabilibus tuis; nunc quoque, Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea? Et respondendum, quod quædam est perscrutatio curiosa et animosa, dum homo proprio innitens ingenio, quærit divina comprehendere seu cognoscere ultra suæ capacitatis mensuram. Et ista culpabilis atque vitanda est. Unde ab Ecclesiastico dicitur: In pluribus operibus Dei ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium, ea quæ abscondita sunt, oculis tuis videre.264 Alia vero est perscrutatio pia et humilis, dum homo divino innitens subsidio, studet divina cognoscere, quatenus in Dei amore proficiat, Beatorumque contemplationi, quantum possibile est, appropinquet. Et hæc bona et sancta est, ad quam hortabatur Christus Judæos:265 Scrutamini, inquiens, Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. Et Thessalonicenses laudat beatissimus Lucas, dicens quod quotidie perscrutabantur Scripturas.266

(130) Declaratio sermonum tuorum, id est elucidatio sacræ Scripturæ a Spiritu Sancto infusa, sive per homines divinitus illustratos aliis facta, illuminat mentem humanam ad recte intelligendum ac juste vivendum. Propter quod dicit Apostolus : Sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere.267 Et intellectum, id est formatam atque salubrem notitiam, dat parvulis, id est humilibus. Propter quod Christus ait : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.268 Et Sapientia ait : Si quis est parvulus, veniat ad me.269 Superborum enim cognitio informis, vana, atque damnosa est, quum non sit caritati virtuosæque vitæ unita.

(131) Os meum corporale aperui orando, psallendo, quærendo, gemendo, et attraxi spiritum, id est aerem, sine cujus attractione vox oris formari non potest.270 Vel sic :271 Os meum intellectuale, videlicet intellectum, quo verbum mentis profertur, aperui, id est, ad gratiam Dei recipiendam affectuose disposui, juxta illud, Os suum aperuit sapientiæ; et attraxi spiritum, id est, merito hujus sanctæ affectionis seu apertionis hausi atque recepi spiritum sapientiæ et intelligentiæ, imo Spiritum Sanctum, qui in corda desiderantium suum adventum descendere non abhorret. Hinc namque in libro Sapientiæ dicitur: Optavi, et datus est mihi sensus; invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ.272 Sic ergo os aperui, spiritumque attraxi, quia mandata tua, o Domine, desiderabam affectuosissime, quatenus ea clare cognoscerem, semperque perfectius observarem :273 quoniam non proficere in via mandatorum tuorum, est deficere. Ex ardenti autem desiderio causatur utraque ista apertio, ac bina attractio: nam vehementer cupiens, frequenter suspirat ac gemit.

(132) Adspice in me, non oculo districtæ ultionis, sed paternæ pietatis, et miserere mei, dando mihi gratiam contemplationis purissimæ, secundum judicium diligentium nomen tuum, id est, sicut diligentes te judicant sibi necessarium aut salubre. Vel, Secundum judicium diligentium nomen tuum, id est secundum judicium tuæ discretionis, quod fecisti in tuos dilectores, quos tua sapientia judicavit esse implendos misericordia tua. Vel, Secundum judicium diligentium nomen tuum, id est, sicut decrevisti facere diligentibus te: quibus tanta ac talia bona dare disposuisti, quod oculus ea non vidit, nec auris audivit, secundum Apostolum.274 (133) Gressus meos, id est affectus, cogitationes, verba et opera, dirige secundum eloquium tuum, id est secundum doctrinam sacræ Scripturæ, ut mandata observem, consilia quoque adimpleam : et non dominetur mei omnis injustitia, id est, nulla culpa aut passio rationi meæ prævaleat, ne sim servus peccati et carni subjectus, imo omni suggestioni perversæ et passioni immoderatæ efficaciter repugnem ac dominer. Hinc enim Dominus loquitur : Si male egeris, statim peccatum in foribus aderit; sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.275 Ratio igitur nostra jugiter dominetur appetitui sensitivo, qui in concupiscibilem, irascibilemque partitur.

(134) Redime me a calumniis, id est falsis accusationibus, hominum malignorum: non ut nunquam calumnias patiar, quas Christus toties passus est, cujus vestigia sequi oportet; sed ne per impatientiam vincar, ne remurmurem, atque in talibus occuper: sed potius da mihi eas non curare, nec eis immorari, ut custodiam mandata tua corde quieto ac libero, quæ ab impatientibus litigantibusque nequeunt custodiri. (135) Faciem tuam illumina super servum tuum, id est, lumen vultus tui signatum276 super me clarifica, tui ipsius notitiam mihi infunde, fac me te modo contemplari per fidem et gratiam, postea quoque per speciem : quoniam hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum;277 et vani sunt omnes quibus non subest scientia Dei.278 Et doce me justificationes tuas, id est mandata. Quam ubertim repetit hoc, ad insinuandum cordis sui ar-279

Eccli. III, 22, 24. dentissimum appetitum, et observantiæ præceptorum necessitatem! Propter quod scriptum est: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter. Neque enim sufficit illuminatio veritatis, sine operatione virtutis: quoniam ex operibus innotescit, quantum homo in sancta Scriptura profecerit.

(136) Exitus aquarum, id est rivos lacrimarum seu lacrimas copiosas, deduxerunt oculi mei exteriores, quia non custodierunt legem tuam, id est, quia per eos non custodivi legem divinam, quoniam usus sum eis ad vanitates, non ad spirituales profectus. Ecce docet nos sacratissimus ille versiculus, quid agere debeamus, videlicet ut uberrime nostra deploremus peccata, vehementissime dolentes quod Deum creatorem nostrum, naturaliter bonum et superpiissimum, unquam offendimus. Qui autem ita non plangit, ut versiculum istum de se ipso canere possit, non se putet efficaciter pœnitentem. Unde Jeremias hortatur: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

Thren. II, 18.

Postremo, quis mortalium digne aut plene laudare valebit octonarium istum, cujus quatuor versus efficacissimas et omnino devotissimas preces includunt et continent?

PRECATIO.

Faciem misericordiæ tuæ illumina super nos, Domine, et doce nos justificationum tuarum opera peragere: ut qui tenebris peccatorum deprimimur, ab his declaratione sermonum tuorum illuminati exuamur.

SADE.

Pars XVIII.

Sap. XII, 15, 16.

Job XXXIV, 10, 11.

(137) JUSTUS es, Domine, et rectum judicium tuum. Hoc est quod dicitur in libro Sapientiæ: Quum sis justus, omnia juste disponis; virtus enim tua, justitiæ initium est. Et alibi: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. (138) Mandasti justitiam, scilicet testimonia tua, id est mandata, impleri. Jussit enim Deus ut fideles justam habeant conversationem, quæ consistit in hoc quod divina testimonia servant. Et veritatem tuam, id est fidem, nimis custodiri jussisti: quoniam nisi quisque articulos fidei firmiter immobiliterque servaverit, salvus esse non poterit. Decet namque omnino, ut tam magno legislatori ac Domino cum omni reverentia ministretur, fidelissime quoque credatur. Propterea scriptum est: Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter.

Jer. XLVIII, 10.

(139) Tabescere, id est ex magna tristitia deficere et liquefieri, me fecit zelus meus, id est zelus animæ meæ, ex divino amore procedens; quia obliti sunt adimplere et operabiliter credere verba tua, id est divina præcepta, inimici mei, qui contra præcepta operantur, et Deum ac justos odio habent. Hic zelus tabefecit Eliam, qui ait: Zelo zelatus sum pro Domino exercituum.

III Reg. XIX, 10.

Denique quicumque Deum fervide diligit, quanto eum ferventius amat, tanto de ejus inhonoratione magis affligitur, et sancto zelo resolvitur. (140) Ignitum eloquium tuum vehementer: id est, sermo divinus, sacra Scriptura, verbum Christi multum ignitum et igneum est, utpote igne Spiritus Sancti repletum, omnem mentem devotam inflammans divino amore, peccata comburens, frigida corda accendens. Dicitur ergo Dei eloquium ignitum, id est affectuosum. Propter quod Christus: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hic ignis erat ardentissima prædicatio ejus, seu gratia Spiritus Sancti, sicut et in Proverbiis dicitur: Omnis sermo Dei ignitus est. Et servus tuus dilexit illud eloquium.

Luc. XII, 49.

Prov. XXX, 5.

(141) Adolescentulus sum ego, id est per gratiam novus seu recens: prout Apostolus monet, Renovamini spiritu mentis vestræ. Et iterum ait: Interior noster homo renovatur de die in diem. De iis enim qui hanc adolescentiam habent, scriptum

Ephes. IV, 23.

II Cor. IV, 16.

Cant. 1, 2. est: Adolescentulæ dilexerunt te. Qui enim quotidie proficit, quotidie renovatur, adolescentiorque efficitur. Et contemptus. Hoc est quod dixit superius, Factus sum sicut uter in pruina.280 Devotos enim et mundo ac vitiis mortificatos odit, contemnit, persequitur mundus. Propter quod Christus ait:

Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret.281 Unde ad Ezechielem Dominus ait: Portentum te dedi domui Israel.

Dic, Ego portentum vestrum.282 Et Apostolus: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.283 Ecce docemur ex isto versiculo, tanto cordialius exsultare, quanto amplius aspernamur. Justificationes tuas non sum oblitus: id est, propter istam afflictionem contemptus mei, non neglexi implere mandata, nec recessi ab incepto salutis itinere. Talis erat sanctissimus Job, qui quum dixisset, Probavit me Dominus quasi aurum quod per ignem transit, adjecit:284 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba ejus.285

(142) Justitia tua, justitia in æternum: nam increata Dei justitia est æterna. Effectus quoque divinæ justitiæ æternaliter manet in reprobis. Similiter justitia, id est justa lex fidesque Christi, nunquam deficiet mundo isto durante; nec ei succedet alia lex, sicut successit justitiæ veteris legis, quæ æterna non fuit, sed Christo veniente et passo, cessavit. Et lex tua veritas: quoniam adeo vera est, ut convenientius veritas nominetur, quam vera. Nil enim dubietatis, nil falsitatis ei miscetur.

(143) Tribulatio et angustia, id est dolor exterior atque interior, invenerunt me: id est, persecutio, languor, tentatio invenerunt me in hac miserabili vita, pœnis et vitiis plena; sed quod est remedium in tanta ærumna, adjecit: mandata tua, meditatio mea est, id est, ad hoc ordinatur omne exercitium et universa occupatio animæ meæ, ne propter adversa aliquo modo recedat a te. Meditatio ista constantiam causat in animo. (144) Æquitas te- stimonia tua in æternum: id est, verba sacræ Scripturæ propter nimiam suam æquitatem, dicuntur non solum æqua, sed æquitas sine fine. Unde Sapientia ait:286 Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum. Intellectum, id est supernaturalem et gratiosam illustrationem mentis, da mihi, et vivam per gratiam, fidem formatam, caritatem divinam, operationemque justam.

PRECATIO.

Spiritus tui igne accensos, Domine, ignitum eloquium tuum fac nos servos tuos diligere, et operibus bonis adimplere: ut eodem Spiritu tribuente, intellectum capiamus, quo in æternum vivamus.

COPH.

(145) CLAMA VI in toto corde meo, id est corde omnino converso ad te, non vago, neque per amorem temporalium rerum diviso, sed collecto et fixo in te.287 Iste clamor cordis interior, est desiderium vehemens, quo tendit ad Deum anima amorosa. Vel, Clamavi ad te, o Domine, te exorando in toto corde, id est ex toto corde, videlicet ex intellectu, diligenter sensum verborum pensante, et voluntate, id quod postulo, ardenter concupiente. Exaudi me, Domine, taliter deprecantem; justificationes tuas requiram: id est, quatenus me promptius pleniusque exaudire digneris, propono firmissime mandata tua requirere. (146) Clamavi ad te dicens: Salvum me fac, amovendo a me mala pœnæ et culpæ, atque præstando bona gratiæ et gloriæ, ut custodiam mandata tua, id est, ad hoc libera me a malis perturbationum præsentium, ut tibi semper obediam corde quieto ac libero.

D

(147) Præveni, id est, antequam transirem ad alia, veni ad te, in maturitate sensus mei, ex deliberatione videlicet ordinata, non ex præcipitatione importuna, primo quærendo regnum Dei et justitiam ejus, et clamavi psallendo sive orando devote; in verba tua, quibus promittis exauditionem benignam, gratiam piam, et gloriam sempiternam, supersperavi.288 (148) Prævenerunt oculi mei ad te diluculo : id est, oculos cordis mei direxi ad te, antequam temporalia ista attenderem, aut in exterioribus occuparer, videlicet diluculo, id est mane incipiente aurora : quemadmodum Isaias ait, De mane vigilabo ad te.289 Et in Ecclesiastico de viro justo inducitur : Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.290 Vel, Diluculo, id est in principio spiritualis diei, scilicet radiante gratia tua in anima mea, quoniam sine ejus splendore oculi mei ad te pervenire aut dirigi nequeunt. Sic itaque prævenerunt oculi mei ad te, ut meditarer eloquia tua : in quibus continentur aliaqua ad tuæ majestatis contemplationem spectantia, aliqua vero ad meæ fragilitatis notitiam, quædam autem ad mandatorum cognitionem respicientia : et omnia ista diligenter ac jugiter meditanda sunt.

(149) Vocem meam, id est orationem meam, audi secundum misericordiam tuam, Domine. Ecce qui tantis perfectionibus se ornatum disseruit, postulat exaudiri secundum misericordiam Dei, non secundum justitiam suam aut propria merita : quatenus advertamus non nobis sufficere merita nostra, nisi misericordia Dei subveniat, imperfecto nostro indulgens, nosque clementer salvificans. Secundum judicium tuum, id est, sicut tu vides atque discernis te decere et me indigere, sicut tu bonum judicas, sicut tua sapientia dictat, vivifica me gratia, caritate et opere consummato.291 Nunc enim judicium sumitur pro actu exsistente in eo qui judicat, non pro reprobatione, remuneratione, aut effectu justitiæ. Sicque frequenter leguntur fideles orasse, ut Deus secundum judicium suum faceret eis, quemadmodum Joab ait :292 Dominus quod bonum est in conspectu suo faciet.

(150) Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, id est, persequendo me, inique fecerunt; a lege autem tua longe facti sunt, id est, affectus et opus eorum divinæ legi atque justitiæ multum contraria exstiterunt, eo quod innocentem et justum malitiose ac impie persecuti sunt. Quanto enim quis gravius peccat, tanto a Deo ac lege divina longius distat et abit. Propter quod apud Osee habetur : Dereliquerunt Dominum in non custodiendo.293 (151) Prope esto, Domine, id est, per gratiam opemque perennem mihi adsistas, et omnes viæ tuæ veritas, id est, vera et justa sunt omnia opera tua, verba et jussa.294295 Quamvis enim universæ viæ Domini sint misericordia et veritas, nihilo minus omnes viæ ejus sunt veritas, et iterum omnes viæ ejus sunt misericordia, secundum aliquem modum.296 Dum enim peccatorem gratis justificat, justum est ex parte bonitatis suæ, quæ tanta est, ut justum sit eam etiam indignis misereri. Est quoque justificatio illa misericors, eo quod Deus sine meritis misereatur iniquo. (152) Initio, id est primo omnium, et ab exordio considerationis meæ, cognovi de testimoniis tuis, id est verbis sacræ Scripturæ, quia in æternum fundasti ea, id est, taliter ea confirmasti et stabilisti, quod nunquam falsificabuntur, nec ab aliquo infirmabuntur. Hoc est quod Christus ait : Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.297 Et Isaias testatur : Verbum Dei nostri stabit in æternum.298

PRECATIO.

Prope esto nobis, Domine, et appropinquantes et persequentes nos in iniquitate a nobis repelle; ad te nos clamantes salva: ut per te securi custodiamus mandata tua.

RES.

(155) VIDE humilitatem meam, id est, clementer, o Domine, intuere quantum affligor, contemnor, qualiter etiam ego me ipsum humilio, vilipendo et reprobo; et eripe me ab omni miseria. Scriptum est enim : Qui se humiliat, exaltabitur.299 Job quoque ait: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Unde et alibi dicitur: Gloriam præcedit humilitas. Quia legem tuam non sum oblitus, sed mente et opere eam servavi.300

(154) Judica judicium meum, id est, profer sententiam pro me, et discerne atque determina causam meam, quam habeo contra iniquos, qui me conantur elongare a te. Judica ergo ut angelus sanctus me protegat, nec illi prævaleant, et redime me ab omni malo præterito, præsenti et futuro.301 Propter eloquium tuum vivifica me gratia Spiritus Sancti. Hoc autem quod ait, Propter eloquium tuum, exponi potest tripliciter. Primo sic: Propter eloquium tuum, id est, ut sermo tuus quo gratiam deprecantibus promisisti, impleatur, vivifica me. Secundo sic: Propter eloquium tuum, id est ad honorem legis divinæ, ut promulgetur et observetur, vivifica me. Tertio sic: Propter eloquium tuum, id est propter bonitatem et gratiam tuam, qua dignatus es loqui nobiscum, et dare nobis divinam Scripturam ac legem, vivifica me, ne sim in morte peccati: de qua dicit Apostolus, Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est;302303304 et Christus in Evangelio, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

(155) Longe a peccatoribus impœnitentibus salus, eo quod gratia careant, nec Deus cum eis sit, juxta illud, Longe est Dominus ab impiis; et iterum, Abominabile est Domino cor pravum; et alibi, Miseros facit populos peccatum.305 Salus autem et felicitas idem sunt. Sicut ergo una est felicitas viæ, consistens dispositive in operatione virtutum moralium, essentialiter autem in contemplatione Dei per fidem formatam, sic salus duplex est:306 et ab utraque tam longe exstat peccator, quantum a virtutibus distat.307308 Quia justificationes tuas non exquisierunt, id est, mandata non quæsierunt diligenter implere. Idcirco eis continget quod apud Prophetam inducitur: Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non exquisierunt Dominum, nec investigaverunt eum.309

(156) Misericordiæ tuæ multæ, Domine: id est, effectus divinæ pietatis multi et varii sunt, multipliciterque misertus es nobis, imo mille et innumerabilibus modis nosti succurrere miseris, sicut scriptum est: Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Vel ipsa una ac simplex misericordia Dei, vocata est pluraliter misericordiæ, propter multiplicem actum suum. Secundum judicium tuum vivifica me.

(157) Multi qui persequuntur me, et tribulant me, videlicet dæmon cum angelis suis, mundus cum amatoribus suis, caro cum concupiscentiis suis.310 Verumtamen desperandum nobis non est, quoniam Eliseus hortatus est: Noli timere; plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.311 Et sicut Jonathas ait: Non est Domino difficile salvare in multis vel in paucis.312313 Hinc etiam Christus ait electis: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.314 Denique, juxta Apostolum, Sicut abundant Christi passiones in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.315 A testimoniis tuis non declinavi, sed fide et opere mansi fidelis. Ecce quanta constantia! Magnum enim est non deficere in adversis. Unde Dominus loquitur: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.316 (158) Vidi prævaricantes, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. Hoc est quod paulo ante dixit atque expositum est: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Illic ergo sensum require.

(159) Vide quoniam mandata tua dilexi: id est, pietatem affectus mei clementer attende, approba et accepta. Et sicut me cernis zelari pro te, sic mihi repende, et dilige atque glorifica me, prout dixisti: Ego diligentes me diligo; et iterum, Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. Domine, in misericordia tua vivifica me, dando mihi incessantem ac evidentem spiritualis vitæ profectum, ita ut impleam illud Apostoli: Profectus tuus manifestus sit omnibus;317 et, Noli negligere gratiam quæ data est tibi.318319320321

(160) Principium verborum tuorum veritas: id est, primum quod convenit sacro eloquio, est veritas, quoniam mere verissima sunt omnia verba sacræ Scripturæ. Propterea Christus Patri suo ait: Sermo tuus veritas est. In æternum omnia judicia justitiæ tuæ: id est, quæcumque tua justitia approbat, causat et asserit, æternaliter justa sunt, semperque manebunt. Vel sic: Principium, id est origo seu causa, verborum tuorum, id est sermonum sacræ Scripturæ, est veritas increata, a qua procedit sacra doctrina, et cui immediate innititur tanquam immobili fundamento. Propter quod tanta est certitudo et firmitas evangelicæ legis, imo universæ Scripturæ canonicæ, ut dicat Apostolus: Licet angelus de cœlo evangelizet vobis, præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Imo quum fides christiana æternæ veritati directe innitatur, nil falsius esse potest, nisi quod fidei benedictæ repugnet. In æternum omnia judicia justitiæ tuæ; id est, judicia quæ facturus es in die novissimo, sine termino permanebunt, quantum ad præmium singulorum: quia ut in Evangelio dicitur, Ibunt hi in ignem æternum, justi autem in vitam æternam.322

PRECATIO.

Vide humilitatem plebis tuæ, Domine, et ab omnibus malis obstrepentibus nos redime; vivifica nos pro tua pietate, in omni bona actione, ut semper custodiamus judicia justitiæ tuæ.

SIN.

(161) PRINCIPES hujus mundi, videlicet dæmones, qui peccatoribus principantur, persecuti sunt, id est tentaverunt, me gratis, id est sine meis demeritis;323 vel, Gratis, id est frustra, quia non prævaluerunt. Vel: Principes, id est homines impii, ceteris dominantes, persecuti sunt me gratis, sicut scriptum est:324 Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? De illis autem invisibilibus principibus, multum potentibus et astutis, ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.325 Et a verbis tuis formidavit cor meum, id est, timui et expavi ne verbis mandatorum tuorum inobediens fierem. Quanto enim persecutio major est, tanto fit homo facilius transgressor legis divinæ: quia non cadere in adversis, difficile est. Ideo tempore persecutionis indiget homo specialiter formidare ne peccet, et verbum Dei relinquat. Imo quilibet nostrum quantumcumque perfectus, habet timere a verbis Dei, si velit Spiritum Sanctum habere in se, quum Dominus dicat: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos?326 Vel, verbis tuis, quibus comminaris tormenta gravissima his qui vincuntur, formidavit cor meum: idcirco ne pœnas incidam, mansi fidelis et constans.

(162) Lætabor ego super eloquia tua, id est de hoc quod divina Scriptura mihi et aliis data ac revelata est:327 sicut a Propheta inducitur, Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis. Vel, Lætabor ego super eloquia tua, meditando, contemplando, observandoque ea. Sicut qui invenit spolia multa: qui utique multum gaudet. Unde a Jeremia dicitur: Factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei.328 Et Isaias ait: Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.329 Utroque modo lætari debemus super eloquia Dei. Maximum enim beneficium Dei est, quod sacro eloquio illustravit Ecclesiam; et qui diligit Deum, delectari debet in sermonibus ejus. (163) Iniquitatem odio habui et abominatus sum. Aliqui odiunt iniquitatem, non propter se ipsam, sed propter pœnam sequentem. Et isti sunt imperfecti. Operantur enim bonum ex timore servili, qui non est meritorius, quamvis disponat ad gratiam secundum quod timor. Aliqui autem odiunt iniquitatem propter deformitatem et turpitudinem ejus. Quidam vero ex Dei amore odiunt eam, videlicet quoniam displicet Deo, et quia per eam inhonoratur atque offenditur Deus. Et istud est perfectius quam secundum: præsertim quum aliqui gentiles et infideles tantæ perfectionis fuisse legantur, ut peccatum propter suam deformitatem oderint, quemadmodum Seneca ait: Quamvis scirem deos mihi ignoscituros, non peccarem propter ipsam vilitatem peccati. Studeamus ergo tertio modo iniquitatem odio habere, quoniam hoc est amicorum filiorumque Dei, et evidens signum gratiæ. Amicorum quippe est proprium, eadem velle et nolle. Et honorare Deum spectat ad filios adoptivos, prout asserit Dominus: Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Legem autem tuam dilexi magis quam omnia temporalia, vana atque caduca.

Malach. 1, 6.

(164) Septies in die laudem dixi tibi, id est, septem Horis seu vicibus canonicis quotidie te laudavi, super judicia justitiæ tuæ, id est de operibus, sermonibus, mandatis, ac ceteris a tua justitia procedentibus, et judicialiter approbatis. Hunc numerum ad litteram non observabant Judæi, quoniam Nehemias ait: Quater in die, et quater in nocte confitebantur Judæi, et adorabant Dominum Deum. Hæc ergo dixit Propheta in persona populi christiani, qui omni die naturali Deum septies laudat et invocat.

II Esdr. 1x, 3.

(165) Pax multa, id est interna et copiosa, est diligentibus opere et veritate legem tuam. Qui enim diligit legem Dei, in omnibus ordinate se habet. Pax autem est tranquillitas mentis, secundum Augustinum; tranquillitas vero ordinationem consequitur. Dilectio ergo legis divinæ, est causa pacis internæ. Et quanto legem Dei perfectius amamus et observamus, tanto pleniorem in nobis pacem sortimur: quæ omni Christiano maxime appetenda est. Nam et Christus post resurrectionem discipulos suos taliter salutavit: Pax vobis. Ait quoque Apostolus: Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; et iterum, Pax Domini quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras; et iterum, Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris; rursusque, Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit. Ecce quam frequenter nos hortatur noster Doctor ad pacis custodiam. Et non est illis scandalum, quia ut ait Hieronymus, qui scandalizatur parvulus est. Majores enim scandala non recipiunt. Unde perfecti qui Deum seu legem ejus efficaciter diligunt, nec activum neque passivum scandalum habent, id est, nec scandalizantur, nec scandalizant. Et si quis ex dictis seu factis eorum scandalizetur, hoc erit Pharisæorum Scribarumque scandalum, vel ex infirmitate scandalizati.

Joann. xx, 19, 21, 26. Rom. xii, 18.

Dei Philipp. iv, 7.

Coloss. iii, 15. Hebr. xii, 14.

B

(166) Exspectabam spe certa atque longanimi salutare tuum, Domine, id est salutem a te, salvationem salubrem, gratiam salutarem. Debemus enim in omni adversitate exspectare salubre auxilium Dei. Vel, Exspectabam, quamdiu in ista peregrinatione fui et vixi, salutare tuum, Domine, id est Christum mundi salvatorem: quemadmodum Jacob ait, Salutare tuum exspectabo, Domine; et Habacuc, Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Et mandata tua dilexi, qua-

Gen. XLIX, 18. Habac. ii, 3. tenus per eorum caritativam custodiam, merear adipisci in patria salutare Dei, quod præstolor. (167) Custodivit anima mea tenaci memoria atque laudabili vita testimonia tua, id est verba sacræ Scripturæ, quæ tu per multa mirabilia vera esse testatus es, testimonium exhibens eis: prout dicitur de Apostolis, Prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Et dicit Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, contestante Deo

Marc. XVI, 20.

Hebr. u, 1, 4. signis et portentis, et variis virtutibus, sit nobis scandalum, quod in te speramus, et Spiritus Sancti distributionibus. Ecce quam inviolata et inconcussa est certitudo fidei christianæ atque catholicæ. Et dilexit ea vehementer, sicut decet magnum bonum ardenter amari.

(168) Servavi mandata tua per obedientiam, et testimonia tua per fidem formatam, id est caritati unitam, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo, id est, universa quæ cogito, cupio, loquor et ago, videntur et judicantur a te. Hinc enim sanctus Job ait: Nonne Deus scit viam meam, et cunctos gressus meos dinumerat?330 Et iterum, Signasti quasi in sacculo delicta mea;331 itemque, Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti.332 O quanta est nobis causa sollicite ac timorate ambulandi coram Deo judice nostro!333 Nam et maximam injuriam facit judici, qui eo præsente et prohibente, male agit. Sic nos qui scimus Deum omnia nostra opera intueri, vehementissime inhonoramus eum, quod sine diligenti custodia cordis coram eo conversamur. Idcirco Boetius optime dixit: Magna est vobis indicta necessitas probitatis, si dissimulare non vultis, quoniam omnia agitis ante oculos Judicis cuncta cernentis. Semper igitur divinæ majestatis præsentiam cogitemus, dicentes cum Elia, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie:334 sicque vivamus tanquam mox judicandi ab eo. Et utique si ista pensemus, incipiemus Deum vehementer timere, in tantum ut cum beato Job dicere poterimus:335 Considerans Deum, timore sollicitor;336 et rursus, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.337 Hic autem timor præclarus facit vitare peccata, et observari mandata, quemadmodum Salomon profitetur: Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.338

PRECATIO.

Diligentibus nobis, Domine, legem tuam, pacem largire perpetuam; diligat anima nostra testimonia tua: unde nullum sed gloria et perpetua salus.

THAU.

(169) APPROPINQUET deprecatio mea in conspectu tuo, Domine, id est, tibi complaceat, non repellatur a te, sed effectum salutarem obtineat, prout scriptum est:339 Oratio humiliantis se, nubes penetrabit.340341 Juxta eloquium tuum, id est, sicut dixisti et promisisti in sacra Scriptura, te daturum intellectum orantibus te, da mihi intellectum, id est illuminationem intellectivam.342 Scriptum enim est: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo;343 et dabitur ei. Et Apostolus: Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum.344 Supra quoque dixisti: Intellectum tibi dabo, et instruam te.345 Vel, Juxta eloquium tuum, id est secundum conditionem et altitudinem sacræ Scripturæ, da mihi intellectum eam intelligendi veraciter: quatenus sicut illa supernaturalis atque altissima est, sic conferas mihi sublimem mentis elevationem, supernaturalemque intellectus mei illustrationem. (170) Intret postulatio mea in conspectu tuo, ut omnino admittatur ac impleatur a te. Moris est sacræ Scripturæ, in his quæ affectum concernunt, eumdem sensum sub aliis verbis frequenter repetere, ut accendatur et reaccendatur, atque in se ipsa æstuanter fervescat voluntas in divino amore et sancto affectu. Secundum eloquium tuum, quo misericorditer prædixisti te auxiliaturum egenis ad te clamantibus, eripe me ab omni periculo.

(171) Eructabunt labia mea hymnum, id est, ex interiori lætitia proferent labia oris mei laudem et gratiarum actionem, quum docueris me actualiter justificationes tuas, id est mandata, ut ea luculenter et operative cognoscam. Tunc quoque (172) Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, cantando laudes divinas, quia omnia mandata tua œquitas, id est, adeo justa et sancta sunt, ut melius nuncupentur æquitas, quam æqua. (175) Fiat manus tua, id est, potestas tua, o Deus omnipotens, ita se habeat circa me, ut salvet me, liberando animam meam a malis, corroborandoque eam in bonis, quoniam mandata tua elegi implere magis quam hominibus complacere, aut mundo servire.346

(174) Concupivi salutare tuum, Domine, id est, Christum et ejus adventum ac fruitionem optavi. De quo utique salutari seu Christo scriptum est :347 Veniet Desideratus cunctis gentibus. Vel, Concupivi salutare tuum, id est salutem seu gratiam salutarem, vitam æternam, et gloriam consummatam. Et lex tua meditatio mea est objectaliter, quia de ea est, et circa eam indesinenter versatur cogitatio mea. (175) Vivet, ut spero in tua bonitate, o Domine, anima mea per gratiam in via, per gloriam quoque in patria, et laudabit te, hic inchoative et imperfecte, illic vero consummative, plene ac sempiterne, sicut prædictum est : Beati qui habitant in domo tua, Domine ;348 in sæcula sæculorum laudabunt te. Et judicia tua, id est considerationes judiciorum tuorum, et mandata ac verba divina quæ tu justa judicas, seu flagella quibus in præsenti tuos electos castigas, adjuvabunt me : quia eorum auxilio gratiam adipiscar, per quam ad vitam æternam perducar.

(176) Erravi sicut ovis quæ periit. Nicolaus de Lyra, et quidam post eum, opinantur hoc non esse intelligendum de errore in moribus, vel de errore peccati et ignorantiæ, quia subjungitur, Mandata tua non sum oblitus ; sed de errore quo viri contemplativi ad loca solitaria confugientes, æstimantur ab hominibus mundanis errare, insipienterque agere. Sed quia post verba hæc immediate subjungitur, Quære servum tuum, ad quod refertur quod subditur, Quia mandata tua non sum oblitus ; idcirco aptius arbitror, ut intelligatur de errore culpæ et ignorantiæ.349 In multis enim (ut Jacobus protestatur) offendimus omnes. Et secundum Apostolum, Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur.350351 Loquens ergo Propheta in persona populi fidelis, seu hominis justi, qui interdum a via veritatis recessit : Erravi, inquit, a te Domino Deo meo et tuis præceptis, sequendo malignum, sicut ovis quæ periit, eo quod pastorem reliquit, propter quod lupi morsibus patuit. Unde scriptum est : Omnes nos quasi oves erravimus ;352 unusquisque in viam suam declinavit.353 Idcirco, o Domine, quære servum tuum, id est, de manibus lupi seu dæmonis erue me, per gratiam visita me, et reduc me ad ovile ovium electarum, pro quibus animam tuam posuisti, quia mandata tua non sum oblitus finaliter, quamvis ad tempus ea neglexi.

Ecce psalmum quantitate verborum magnum, sed sensuum excellentia multo majorem, audivimus. In quo quasi per singulos versus anima fidelis Deum amorose fiducialiterque affatur ; in quo saluberrima documenta refulgent velut stellæ in firmamento ; in quo affectuosissimæ preces conscriptæ sunt ; in quo docemur quid ad virum perfectum pertineat, quatenus si eas virtutes et opera sancta quæ cantamus, in nobis viderimus, Deo gratissimi simus, et tanto humiliores quanto ex donis receptis obligamur Deum amplius amare et honorare. Porro si bona ista nondum recepimus, sed vitiis et imperfectionibus variis implicamur, gemamus atque ploremus, et ad perfectionem (sicut Apostolus monet) feramur, nec segnes efficiamur.354

PRECATIO.

Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui pro humani generis redemptione ignominiam crucis voluisti sustinere, nos servos tuos, qui sicut oves pereuntes erravimus, require ; fiat manus tua ut salvet nos, et in gloria regni redde beatos.355356

Footnotes

  1. Joann. xv, 2. ↩

  2. Matth. III, 10. ↩

  3. Prov. xx, 9. ↩

  4. Job xiv, 4, 5 juxta LXX. ↩

  5. Job IX, 21. ↩

  6. Coloss. I, 22. ↩

  7. Matth. V, 3-12. ↩

  8. Joann. XVII, 3. ↩

  9. Philipp. III, 8. ↩

  10. Eccli. xxxix, 1. ↩

  11. 1 Mach.xii, 9. ↩

  12. Sap. v, 7. ↩

  13. 1 Mach. xii, 9. ↩

  14. Rom. ix, 16. ↩

  15. Jer. x, 23. ↩

  16. Prov. xvi, 9. ↩

  17. II. Cor. iii, 5. ↩

  18. Joann. xv, 4. ↩

  19. Jacob. i, 25. ↩

  20. Jacob. ii, 10. ↩

  21. Eccle. ix, 18. ↩

  22. Matth. xxv, 41, 34; xviii, 7. ↩

  23. Prov. xix, 16. ↩

  24. Matth. v, 28. ↩

  25. Luc. xiv, 26. ↩

  26. Luc. xxi, 34. ↩

  27. Job xxxi, 1. ↩

  28. Matth. v, 22. ↩

  29. Matth. xi, 29. ↩

  30. Galat. v, 24. ↩

  31. Eccli. xviii, 31. ↩

  32. Osee x, 2. ↩

  33. Eccli. i, 36. ↩

  34. Sap. ix, 4. ↩

  35. Eccli. xxiii, 1. ↩

  36. Luc. xi, 28. ↩

  37. Ps. xxxix, 11. ↩

  38. Eccli. xx, 32. ↩

  39. Rom. xi, 33. ↩

  40. Malach. i, 2, 3. ↩

  41. I Petr. ii, 11. ↩

  42. Ephes. 1, 17, 18. ↩

  43. I Cor. xiii, 12. ↩

  44. II Cor. v, 6. ↩

  45. Sap. ix, 15, 14. ↩

  46. Gen. u, 16-19. ↩

  47. 1 Thess. v, 17. ↩

  48. Eccl. x, 9. ↩

  49. Jacob. iv, 6. ↩

  50. Luc. xviii, 14. ↩

  51. Judæ 6. ↩

  52. II Petr. ii, 4. ↩

  53. II Petr. ii, 4. ↩

  54. Gen. iii, 9-24. ↩

  55. * David II Reg. xii, 9. ↩

  56. Ezech. xxviii, 16. ↩

  57. Gen. u, 9-24. ↩

  58. Is. xxxiii, 1. ↩

  59. Malach. ii, 10. ↩

  60. Malach. ii, 10. ↩

  61. I Petr. iv, 14. ↩

  62. Gen. iii, 16-19. ↩

  63. Eccli. x, 9. ↩

  64. I Thess. v, 17. ↩

  65. Gen. vii, xix; ↩

  66. Exod. xiv, 28. ↩

  67. 1 Joann. v, 3. ↩

  68. Matth. xi, 30. ↩

  69. Pars V. ↩

  70. Is. xi, 2. ↩

  71. Is. xxvi, 12. ↩

  72. Philipp. vii, 13. ↩

  73. 1 Tim. vi, 9. ↩

  74. Jer. ix, 21. ↩

  75. Eccli. ix, 7-9. ↩

  76. Ezech. xx, 7. ↩

  77. Matth. xxv, 34. ↩

  78. Apoc. III, 1. ↩

  79. 1 Cor. xiii, 4, 5. ↩

  80. Act. vi, 10. ↩

  81. Is. l, 4. ↩

  82. Eccli. li, 30. ↩

  83. Prov. xx, 22. ↩

  84. Rom. xii, 19; ↩

  85. Hebr. x, 30. ↩

  86. Matth. v, 10. ↩

  87. 1 Cor. i, 27. ↩

  88. Matth. xi, 25. ↩

  89. Act. x, 18. ↩

  90. II Reg. vii, 25, 26. ↩

  91. Eccl. iii, 29. ↩

  92. Prov. xviii, 3. ↩

  93. Eccle. viii, 12. ↩

  94. Tit. i, 15, 16. ↩

  95. Prov. xxviii, 14. ↩

  96. Galat. vi, 1. ↩

  97. 1 Cor. x, 12. ↩

  98. Rom. ix, 2, 3. ↩

  99. Mich. ii, 11. ↩

  100. Soph. iii, 14. ↩

  101. Soph. iii, 14. ↩

  102. Ephes. v, 19. ↩

  103. Thren. u, 19. ↩

  104. Thren. ii, 19. ↩

  105. Tit. 1, 16. ↩

  106. Tit. i, 16. ↩

  107. Matth. vii, 8. ↩

  108. Pars VIII. ↩

  109. Sap. vii, 8. ↩

  110. Ibid. 11. ↩

  111. Mich. ii, 11. ↩

  112. 1 Cor. x, 24. ↩

  113. Ibid. 11. ↩

  114. Joann. XVII, 20, 21, 23. ↩

  115. II Cor. v, 20. ↩

  116. Pars IX. ↩

  117. Luc. VI, 30. ↩

  118. Act. XX, 35. ↩

  119. Thren. III, 25. ↩

  120. Rom. XII, 1. ↩

  121. Prov. XX, 28. ↩

  122. Prov. XXIX, 14. ↩

  123. Is. LVI, 11. ↩

  124. Osee IV, 6. ↩

  125. Matth. XV, 14. ↩

  126. Deut. I, 13. ↩

  127. Joann. III, 18. ↩

  128. Is. VII, 9. ↩

  129. Osee II, 6. ↩

  130. Jer. xxxi, 18. ↩

  131. Is. xxviii, 19. ↩

  132. Matth. xi, 29. ↩

  133. Tob. IV, 14. ↩

  134. Luc. xviii, 19. ↩

  135. Joann. VI, 45. ↩

  136. Joann. VIII, 44. ↩

  137. Eccl. x, 7. ↩

  138. Luc. VIII, 13. ↩

  139. Eccl. v, 12. ↩

  140. Ps. xcm, 12. ↩

  141. Prov. III, 14. ↩

  142. Pars X. Job x, 8. ↩

  143. Sap. IX, 10. ↩

  144. Job xxxiii, 6. ↩

  145. 1 Joann. II, 3. ↩

  146. Prov. II, 14. ↩

  147. 1 Cor. XIII, 4, 6. ↩

  148. Job XIII, 15. ↩

  149. Matth. XXIV, 35. ↩

  150. Apoc. XVI, 7. ↩

  151. Dan. III, 31. ↩

  152. Job XL, 3. ↩

  153. Job XVI, 13. ↩

  154. Job I, 21. ↩

  155. Is. xlii, 7. ↩

  156. Nahum i, 7. Cf. Is. xlii. ↩

  157. II Mach. iv, 17. ↩

  158. Luc. i, 47; ii, 30. ↩

  159. I Cor. ii, 9. ↩

  160. Prov. xiii, 12. ↩

  161. Jer. xx, 9. ↩

  162. IV Reg. ix, 11. ↩

  163. Prov. xiii, 12. ↩

  164. Eccle. xii, 13. ↩

  165. I Tim. vi, 14. ↩

  166. II Tim. ii, 23. ↩

  167. II Cor. 1, 8. ↩

  168. Matth. x, 28. ↩

  169. Eccl. 1, 33. ↩

  170. Josue 1, 9. ↩

  171. Hebr. 11, 3. ↩

  172. Matth. 1, 10. ↩

  173. Matth. vi, 10. ↩

  174. Joann. 1, 1. ↩

  175. Ibid. 11, 13. ↩

  176. Eccle. 1, 4. ↩

  177. Eccle. i, 4. ↩

  178. Matth. 16, 18. ↩

  179. Matth. xvi, 18. ↩

  180. Jer. 35, 35. ↩

  181. Jer. xxxi, 35. ↩

  182. Amos 5, 8. ↩

  183. Amos v, 8. ↩

  184. Esther 13, 9. ↩

  185. Esther xiii, 9. ↩

  186. Eccle. iii, 13. ↩

  187. Joann. i, 1. ↩

  188. Hebr. xii, 3. ↩

  189. Josue i, 9. ↩

  190. Eccli. iv, 33. ↩

  191. Matth. x, 28. ↩

  192. II Cor. i, 8. ↩

  193. II Tim. ii, 23. ↩

  194. Joann. xiv, 23. ↩

  195. Baruch. iv, 1. ↩

  196. Matth. xix, 17. ↩

  197. Jer. xxxi, 21. ↩

  198. Rom. xiii, 10. ↩

  199. 1 Tim. 1, 5. ↩

  200. Matth. xxii, 40. ↩

  201. Prov. x, 12. ↩

  202. 1 Joann. II, 17. ↩

  203. Pars XIII. ↩

  204. 1 Joann. II, 5. ↩

  205. Ps. cxxxviii, 22. ↩

  206. Jacob. III, 13. ↩

  207. Matth. x, 24. ↩

  208. Matth. xxiii, 3. ↩

  209. Dan. xiii, 5. ↩

  210. Eccli. xvii, 9-11. ↩

  211. Sap. viii, 9. ↩

  212. Ibid. 16. ↩

  213. Eccli. i, 33. ↩

  214. Is. xxviii, 9. ↩

  215. Ibidem. ↩

  216. Luc. xii, 47. ↩

  217. Prov. vi, 23. ↩

  218. Baruch. iv, 2. ↩

  219. Deut. vi, 13. ↩

  220. II Par. xv, 15. ↩

  221. Matth. v, 34. ↩

  222. Philipp. iv, 19. ↩

  223. Hebr. x, 31. ↩

  224. Eccle. vii, 5. ↩

  225. 1 Reg. xxviii, 21. ↩

  226. 1 Reg. xix, 5. ↩

  227. Prov. i, 10. ↩

  228. Judic. xii, 3. ↩

  229. Rom. viii, 26. ↩

  230. Job xxxi, 29. ↩

  231. Zach. 1, 3. ↩

  232. Is. XLIX, 23. ↩

  233. Is. XXX, 18. ↩

  234. Eccl. 11. ↩

  235. Rom. VIII, 31. ↩

  236. Job XVII, 3. ↩

  237. Gen. L, 19. ↩

  238. Esther XIII, 9. ↩

  239. Prov. XV, 9. ↩

  240. Prov. VIII, 13. ↩

  241. Mich. 1, 1. ↩

  242. Mich. II, 1. ↩

  243. Jer. XVII, 13. ↩

  244. Gen. VI, 12. ↩

  245. Pars XVI. ↩

  246. Eccli. II, 11. ↩

  247. Zach. I, 3. ↩

  248. Mich. vi, 8. ↩

  249. Eccl. xxiii, 1, 3, 6. ↩

  250. vers. 81. ↩

  251. vers. 82. ↩

  252. Dan. iii, 42. ↩

  253. Dan. ix, 18. ↩

  254. Prov. iii, 15. ↩

  255. Job xxviii, 15, 16, 19. ↩

  256. 1 Cor. xv, 10. ↩

  257. Luc. i, 49. ↩

  258. Luc. vi, 27. ↩

  259. Prov. xxv, 27. ↩

  260. Rom. xii, 3. ↩

  261. Rom. xi, 20. ↩

  262. vers. 27. ↩

  263. vers. 18. ↩

  264. Eccli. iii, 22, 23. ↩

  265. Joann. v, 39. ↩

  266. Act. xvii, 11. ↩

  267. III Tim. II, 15. ↩

  268. Luc. x, 21. ↩

  269. Prov. IX, 4. ↩

  270. Joann. VIII, 34; ↩

  271. Rom. VIII, 20. ↩

  272. Sap. VII, 7. ↩

  273. Gen. XXXI, 26. ↩

  274. I Cor. II, 9. ↩

  275. Gen. IV, 7. ↩

  276. Ps. IV, 7. ↩

  277. Joann. XVII, 3. ↩

  278. Sap. XIII, 1. ↩

  279. II Tim. iii, 15. ↩

  280. vers. 83. ↩

  281. Joann. xv, 19. ↩

  282. Ezech. xii, 6, 11. ↩

  283. Galat. 1, 10. ↩

  284. Job xxi, 10. ↩

  285. Ibid. 12. ↩

  286. Prov. viii, 8 ↩

  287. Pars XIX. ↩

  288. Matth. vi, 33. ↩

  289. Is. xxvi, 9. ↩

  290. Eccli. xxxix, 6. ↩

  291. *Et secun- dum ↩

  292. II Reg. x, 12. ↩

  293. Osee iv, 10. ↩

  294. Apoc. xix, 2. ↩

  295. *alias es tu ↩

  296. Ps. xxiv, 10. ↩

  297. Luc. xxi, 33. ↩

  298. Is. xi, 8. ↩

  299. Luc. xiv, 11. ↩

  300. Job xxii, 29. ↩

  301. Prov. xv, 33. ↩

  302. Matth. vii, 22. ↩

  303. 1 Tim. v, 6. ↩

  304. Thren. III, 22. ↩

  305. Prov. xv, 29. ↩

  306. Prov. xi, 20. ↩

  307. vers. 139. ↩

  308. Prov. xiv, 34. ↩

  309. Soph. i, 4, 6. ↩

  310. Prov. viii, 17. ↩

  311. IV Reg. vi, 16. ↩

  312. I Reg. xiv, 6. ↩

  313. I Reg. ii, 30. ↩

  314. Joann. xvi, 33. ↩

  315. II Cor. i, 5. ↩

  316. Apoc. ii, 10. ↩

  317. 1 Tim. iv, 15. ↩

  318. Ibid. 14. ↩

  319. I Tim. iv, 15. ↩

  320. Matth. viii, 22. ↩

  321. I Tim. v, 6. ↩

  322. Matth. xxv, 46. ↩

  323. Pars XXI. ↩

  324. Jacob. ii, 6, 7. ↩

  325. Ephes. vi, 12. ↩

  326. Is. LXVI, 2. ↩

  327. Baruch. iv, 4. ↩

  328. Jer. xv, 16. ↩

  329. Is. ix, 3. ↩

  330. Job xxxi, 4. ↩

  331. Job xiv, 17. ↩

  332. Job xiii, 27. ↩

  333. Mich. vi, 8. ↩

  334. III Reg. xvii, 4; xviii, 15. ↩

  335. Job xiii, 15. ↩

  336. Job xxiii, 15. ↩

  337. Job xxxi, 23. ↩

  338. Prov. xiv, 27. ↩

  339. Pars XXII. ↩

  340. Eccl. xxxv, 21. ↩

  341. Eccli. xxxv, 21. ↩

  342. Luc. xi, 13. ↩

  343. Jacob. i, 5. ↩

  344. II Tim. ii, 7. ↩

  345. Ps. xxxi, 8. ↩

  346. III Reg. xvii, 1; xviii, 15. ↩

  347. Agg. n, 8. ↩

  348. Ps. LXXXIII, 5. ↩

  349. Jacob. m, 2. ↩

  350. Rom. XI, 32; ↩

  351. Galat. m, 22. ↩

  352. Is. III, 6. ↩

  353. Is. liii, 6. ↩

  354. Hebr. VI, 1, 12. ↩

  355. Agg. ii, 8. ↩

  356. Jacob. iii, 2. ↩

Chapter 205 of 244