Skip to the text

Articulus 30

EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI NONIDECIMI : AD DOMINUM, QUUM TRIBULARER, ETC.

TITULUS psalmi nunc exponendi est : Canticum graduum. Dicuntur autem psalmus iste et quatuordecim immediate sequentes, psalmi seu cantica graduum, quoniam a sacerdotibus atque Levitis cantabantur in ascensu templi, qui erat per quindecim gradus. Per hos autem corporales ascensus, secundum doctores catholicos, designantur ascensus virtutum in gradibus spiritualis ædificii seu profectus, sicut de virtuosis prædictum est :1 Ibunt de virtute in virtutem. Gradatim enim et ordinate proficit homo. Hi ergo spirituales gradus virtutum tanguntur in psalmis istis. Quorum graduum primus est, a vitiis hujus sæculi recedere, et futurum sæculum desiderare. Sensus autem tituli est : Psalmus iste est canticum graduum, quia in ascensu graduum templi cantabatur ad litteram; spiritualiter vero dicitur canticum graduum, id est exsultatio mentis de spirituali processu virtutum.

LOQUENS ergo Propheta in persona hominis spiritualiter proficere cupientis, suumque profectum a prædicto fundamento seu primo gradu jam dicto inchoantis, ait : (1) Ad Dominum, quum tribularer, clamavi : id est, quum mente aut corpore infirmarer, quum a mundo, diabolo et carne tentarer, aut aliquo modo dire affligerer, Deum pro adjutore et salvatore invocavi, ad eum confugi, ad eum clamavi, id est, affectuose locutus sum : sicut et ipse supra consuluit, Invoca me in die tribulationis.2 Unde et scriptum est : Domine, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.3 Istud quippe est unicum optimumque in omni tribulatione solatium, ad Deum clamare, juxta illud : In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.4 Unde venerabilis illa Sara vehementer afflicta, ait : Ad te, Domine, faciem meam converto, ad te oculos meos erigo. Et sanctissima illa Esther ita precata est : Domine mi rex, adjuva me solitariam, cujus præter te nullus alius auxiliator est. Sic ergo tribulatus, clamavi ad Dominum : nec frustra.

B Nam et exaudivit me : quemadmodum scriptum est : Salus populi ego sum, dicit Dominus ; de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos. Et supra dixit : Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Istum versiculum Jonas propheta taliter cecinit : Clamavi ad Dominum de tribulatione, et exaudivit me. Maxime enim adest misericors Deus famulis suis tempore tribulationis, eosque indubitanter exaudit tempore congruo, dummodo ipsi perseveranter clamaverint, et in nomine Jesu petierint, id est, ea rogaverint quæ ad veram salutem proficua sunt. Unde Sara illa filia Raguelis ait : Pro certo habet is qui colit te, Domine, quia vita ejus si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam pervenire licebit.

C (2) Domine, libera animam meam a labiis iniquis, id est ab his qui verba evidenter maligna, pungitiva, derisiva, deractoria contra me proferunt, et a lingua dolosa, id est ab eo qui blandiendo, et mala sub specie boni proponendo, conatur animam meam a Deo avertere, a spirituali profectu retrahere, aut aliquo modo decipere. Ab his petit homo fidelis liberari : vel ut omnino ista non patiatur, quatenus Deo liberius atque quietius vacet : nam et Apostolus, Orate, inquit, ut liberemur a malis et importunis hominibus ;5 vel ne per ista turbetur, et in bonis operibus impediatur, impatiensque reddatur, sicut Apostolus ait : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.6

Quæ autem sequuntur, dupliciter exponuntur. Primo, ut sint verba Prophetæ ad iniquum et dolosum ; eritque sensus : (3) Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? id est, quid tibi, o impie, prodest, et quis fructus te consequetur, quod verba tam mala atque fallacia contra famulum Dei pronuntias ? Vel sic : Quid detur tibi, etc. ? id est, quæ, qualis, et quanta tibi pœna infligetur pro peccatis locutionis tuæ ? Et respondetur : (4) Sagittæ potentis acutæ, id est, pœnæ omnipotentis Dei, quæ sunt valde acutæ et afflictivæ, tibi reddentur pro tuis peccatis, cum carbonibus desolatoriis, id est cum igne inferni inexstinguibili desolatorio, in quo nulla est consolatio de liberatione futura, sed desperatio sempiterna. Per sagittas acutas, intelliguntur pœnæ præsentis vitæ quæ impiis inferuntur, vel pœnæ futuræ, aliæ a pœna ignis tartarei. Per carbones vero desolatorios, significatur pœna infernalis incendii, quæ omnium pœnarum gravissima est.

Secundo exponuntur, ut sint verba Dei seu Prophetæ ad hominem virtuosum. Eritque sensus : O homo fidelis, Quid detur tibi auxilii, aut quid apponatur tibi remedii ad linguam dolosam vincendam ? tanquam dicat : Quid poterit tibi consilii atque subsidii dari, quo contra linguam iniquam armeris et superes ? Et respondet : Sagittæ potentis acutæ, id est verba Dei omnipotentis ignita et penetrativa, cum carbonibus desolatoriis, id est cum exemplis eorum qui post vitam facinorosam ad conversationem religiosam conversi sunt, dabuntur tibi pro armis contra linguam dolosam.

A Scientia enim Scripturarum, seu verba Spiritus Sancti, maxime valent contra linguam dolosam, ita ut nec ipsi efficiamur in loquendo dolosi, nec a lingua dolosa fallamur, neque per impatientiam superemur. Omnia enim ista implemus, si perpendamus quantum divina Scriptura reprobat linguam dolosam. Scriptum est enim : Fraudulenti vasa pessima sunt ;7 et iterum, Maledictus dolosus ;8 denique, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.9 In Ecclesiastico quoque : Qui sophistice loquitur, odibilis est ; in omni re fraudabitur.10 Non est illi data gratia a Deo, omni enim sapientia defraudatus est.11 Dicuntur autem verba sacræ Scripturæ sagittæ acutæ, quoniam animam vulnere caritatis transfigunt, peccata mortificant, interiora animæ penetrant. Unde scriptum est : Posuit Dominus os meum quasi gladium acutum, et posuit me quasi sagittam electam.12 Et Apostolus ait : Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus.13 De his Christi sagittis dictum est ante : Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, etc.14 Porro exempla Sanctorum dicuntur carbones desolatorii, id est vastatorii, quia ad amorem et imitationem nos invitant, et quidquid dæmon in nobis construxit, videlicet vitia et peccata, devastant, destruunt et expellunt.

(5) Heu mihi misero et peregrino, quia incolatus meus, id est habitatio mea in præsenti exsilio, prolongatus est, id est, nimis longus mihi ad patriam adspiranti videtur. Hoc convenit his, qui fessi de vita præsenti, toto desiderio patriam appetunt : qui cum Apostolo dicere possunt, Nostra conversatio in cœlis est ;1516 et, Cupio dissolvi et esse cum Christo ; et, Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.1718 Hi tales dicere possunt illud Tobiæ : Nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum ;19 expedit enim mihi mori magis quam vivere. Tales fuerunt antiqui Sancti, de quibus a Paulo dicitur : Defun-

Gen. xxv, 13. 6 cti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.20 Habitavi in isto exsilio cum habitantibus Cedar, id est cum peccatoribus tenebrosis et excæcatis. Cedar enim interpretatur tenebræ. Eratque Cedar filius Ismaelis. Multum incola, id est exsul et peregrina, fuit anima mea in sæculo isto. Hic enim degit in regione dissimilitudinis, in carcere mortis, in gravi exsilio, ad patriam properans : a multis, in quibus quotidie evagatur, ad unum illud altissimum, in quo perpetue stabiliatur, gemens atque festinans.

(6) Cum his qui oderunt pacem, id est cum turbulentis et murmuratoribus, et sanctæ unitatis divisoribus, eram pacificus, non litigando, sed omnia patienter ferendo ; quum loquebar illis caritative, increpatorie, rationabiliter et modeste, impugnabant me gratis, id est sine causa condigna reddentes malum pro bono : prout apud Amos inducitur, Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Amos v, 10.

Footnotes

  1. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  2. Ps. xlxi, 15. ↩

  3. Baruch III, 1. ↩

  4. II Par. xx, 12. ↩

  5. II Thess. III, 1, 2. ↩

  6. Rom. XII, 21. ↩

  7. Is. XXXII, 7. ↩

  8. Malach. I, 14. ↩

  9. Ps. V, 7. ↩

  10. Eccl. XXXVII, 23, 24. ↩

  11. Eccli. XXXVII, 23, 24. ↩

  12. Is. XLIX, 2. ↩

  13. Hebr. IV, 12. ↩

  14. Ps. XLIV, 6. ↩

  15. Ps. I, 23. ↩

  16. Philipp. III, 20. ↩

  17. Hebr. XIII, 14. ↩

  18. Hebr. XIII, 14. ↩

  19. Tob. III, 6. ↩

  20. Hebr. XI, 13. ↩

Chapter 206 of 244