Skip to the text

Articulus 31

EXPLANATIO ALLEGORICA PSALMI EJUSDEM CENTESIMI NONIDECIMI DE CHRISTO.

Marc. xiv, 33. Luc. xxii, 44.

Matth. xxvi, 39. Luc. xxii, 43.

Ibid. 42.

Hebr. v, 7.

ALIQUI autem exponunt hunc psalmum ad litteram de populo Judæorum, in captivitate Babylonica exsistenti. Et quamvis littera ad hoc valeat applicari, parum tamen devotionis continet expositio talis. Melius ergo est, ut de Christo exponatur : in cujus persona loquens Propheta, ait :

Ad Dominum, id est ad Deum Patrem, quum tribularer, id est passione instante seu præsente, quando cœpi tristari et pavere, quando factus est sudor meus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram, clamavi, dicendo : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Imo factus in agonia, prolixius oravi. Et exaudivit me Pater in eo quod dixi, Verumtamen non mea voluntas fiat, sed tua : quod intelligendum est de appetitu naturali, quo Christus homo horruit mortem. Hoc est quod dicit Apostolus : Christus in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Domine Pater, libera animam meam, id est me ipsum, seu vitam meam corporalem, a labiis iniquis

B Judæorum clamantium, Tolle, tolle, crucifige eum, et a lingua dolosa Judæ proditoris, qui dixit : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite eum caute. Postulat autem Christus liberari ab iis, non ut non occidatur, sed ne in morte detineatur.

Quod vero subjungitur, Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, etc. ? potest esse verbum Prophetæ ad adversarios Christi Judæos, secundum sensum in præcedenti articulo positum. Et respondetur : Sagittæ potentis acutæ, etc. Ubi per sagittas potentis acutas, intelliguntur pœnæ Judæis inflictæ a potente exercitu Romanorum, in ultionem sanguinis Christi. Per carbones quoque desolatorios intelliguntur combustiones, quibus Romani incenderunt et combusserunt templum et civitatem Jerusalem, et ceteras urbes Juda cum magna parte populi. De qua pœna Judæorum Isaias evidenter vaticinans, inter cetera ait : Laqueus juvenum omnes, et in domibus carceris absconditi : facti sunt in ruinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat, Redde. Quis dedit Jacob in direpti-

Joann. xix, 15.

Marc. xiv, 44.

Is. xlii, 22, 24, 25. onem, et Israel vastantibus eum? Nonne A Dominus? Ipse est cui peccaverunt; et noluerunt in viis ejus ambulare. Ipse combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit. Hæc verba beatissimi Isaiæ de nulla alia oppressione Judæorum intelligi possunt, nisi de ea quam a Romanis perpessi sunt, in qua nunc usque premuntur et permanent; nec tamen cognoscunt suum peccatum: idcirco veniam nullam merentur.

Deinde Christus ut viator aliquo modo exsistens atque passibilis, glorificandus, nondum glorificatus, ait: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Desideravit enim Christus ab isto exsilio liberari, ad patriamque reverti. Propter quod locutus est: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Et iterum: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, id est, mihi de meo reditu ad Patrem gratulanti, congratularemini. Habitavi cum habitantibus Cedar, id est cum excæcatis et obtenebratis

Judæis, inter quos multo conversatus sum tempore: prout alibi dicitur, Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.1 Multum incola, id est peregrina in hoc mundo, fuit anima mea. Incola enim vocatur, qui alienam terram immoratur vel colit, et a patria sua longe sejunctus est. Sic autem Christus peregrinus et incola erat in vita præsenti, quemadmodum Jeremias dixit ad eum: Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?2 Unde et Christus testatus est: Regnum meum non est de hoc mundo. Quamvis enim terra ista non sit aliena Christo conditione, quia creavit eam, et venit in propria; dicitur tamen aliena, quoniam non erat ei pro patria.

Cum his qui oderunt pacem, id est cum Judæis qui fraternæ caritatis concordiam, evangelicæ prædicationis pacem, veramque mentis in Deo tranquillitatem abjecerunt, adversantes mihi et meis discipulis, eram pacificus, nihil eis molestiæ inferens, imo bona pro malis restituens; quum loquebar illis, redarguendo pessimam vitam eorum, prædicando eis contemptum divitiarum, et regnum cœlorum, dicendoque eis me esse Christum in lege promissum, impugnabant me verbis et ictibus gratis, dicentes, Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum;3 et nunc tentantes me præcipitare, nunc lapidare, tandem vero me crucifigentes.

Ecce in psalmo hoc brevi ac sententioso docemur, profectum nostrum spiritualem gradatim incipere per recessum a pristinis vitiis, sicut Scriptura hortatur: Fili, peccasti? Ne adjicias iterum; sed et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur; et quasi a facie colubri fuge peccata. Docemur insuper, in omni tribulatione ad Deum clamare, eumque præcipue exorare, ut modis prædictis liberemur a labiis iniquis et lingua dolosa, tam aliorum quam propria. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, secundum Apostolum.4 Edocet quoque nos psalmus iste, præsentem vitam cum omni sua voluptate et gloria aspernari, cœlestisque patriæ felicitatem præcordialissimo appetitu desiderare, et cum turbulentis hominibus pacifice conversari, quoniam Christo testante, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.5

PRECATIO.

Tribulationum nostrarum clamorem exaudi, Domine, et da nos in pace tua jugiter exsultare: ut contra pacem odientes, nosque impugnare quærentes, fortiter stemus, et tuæ potentiæ auxilio de his triumphemus.678910111213

Footnotes

  1. Baruch. iii, 38. ↩

  2. Jer. xiv, 8. ↩

  3. Joann. viii, 13. ↩

  4. I Cor. xv, 33. ↩

  5. Matth. v, 9. ↩

  6. Ibid. i, 11. ↩

  7. Joann. xviii, 36. ↩

  8. Joann. xiv, 28. ↩

  9. Marc. ix, 18. ↩

  10. Eccl. xxi, 1, 2. ↩

  11. Marc. xv, 25. ↩

  12. Joann. x, 31; ↩

  13. Luc. iv, 29; ↩

Chapter 207 of 244