Articulus 32
DECLARATIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI : LEVAVI OCULOS MEOS IN MONTES.
TITULUS psalmi est : Canticum graduum : cujus intellectus in præcedentis psalmi expositione apertus est. Hic autem est secundus psalmus gradualis : in quo agitur de secundo gradu spiritualis profectus, videlicet de imploratione divini auxilii, quod relinquentibus pristina vitia maxime necessarium est.1
AIT ergo Propheta in persona hominis spiritualiter ascendentis, et priora peccata derelinquentis : (1) Levavi, contemplando, orando, psallendo, amando, oculos meos præsertim intellectuales et etiam corporales, quatenus per exterioris visus elevationem, visus interior erigatur, in montes, id est ad cœlos, ad angelos sanctos, ad cives cœlestes. Unde ad sanctum Job dicitur : Ad aliquem Sanctorum convertere. Unde, id est de quibus montibus, veniet, ut confido, auxilium mihi :2 quia per angelos sanctos mittit nobis Creator omnipotens gratiam cœlestis auxilii. Omnes namque (secundum Apostolum) sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis.3 Quoniam tamen auxilium istud est ab angelis instrumentaliter et ministerialiter, a Deo autem principaliter, ideo subditur : (2) Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram.
Possunt quoque ista aliter explanari, hoc modo : Levavi oculos meos interiores in montes, id est ad altas considerationes, ad contemplationes sublimes. Ideo quæro : Unde veniet auxilium mihi? Et Spiritu Sancto instructus, respondeo : Auxilium meum a Domino, qui ait : Perditio tua, Israel, ex te ;4 in me tantummodo auxilium tuum. Et alibi : Non in exercitu nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus.5
Itaque auxilium meum a Domino, non particulari, sed universali, omnibus dominante, qui fecit cœlum et terram, quemadmodum in Genesi scribitur : In principio creavit Deus cœlum et terram. Per cœlum vero et terram, hoc loco intelligenda sunt omnia intermedia atque universa in eis contenta. Præsertim autem per cœlum intelligitur cœlum empyreum, quod (secundum Damascenum) est continentia visibilium et invisibilium.
Hac igitur divini auxilii fultus fiducia, vir fidelis se ipsum affatur, dicendo : (5) Non det in commotionem pedem tuum, id est, spiritualem tuum profectum, cordis tui affectum, animæ tuæ stabilitatem non permittat Deus deficere, cadere, disperire; neque dormitet, id est, per modum fatigati seu dormientis se non habeat, qui custodit te, id est Deus omnipotens, qui est omnium electorum præcipuus custos. Et ecce vir sanctus ex interiori Spiritus Sancti instinctu se exauditum advertens, adjecit : (4) Ecce non dormitabit, tanquam lassus, neque dormiet, tanquam ab exteriori exercitio cessans, qui custodit per gratiam et angelorum subministrationem Israel, id est plebem fidelium, seu unumquemque fidelem : quoniam Deus electos suos incessanter custodit, gubernat et protegit, juxta illud, Ego Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.6 Dicuntur autem Deus et angeli sancti dormire seu dormitare, sicut dicuntur irasci et pœnitere, videlicet secundum similitudinem, non secundum veritatem. Dicitur ergo Deus dormire, dum cessat gratiose succurrere.
(5) Dominus custodit te, in bono conservans, et a malo præservans te in via præsentis exsilii. Unde a viro sancto dicitur : Sit Dominus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.7 Dominus protectio tua, id est causa protectionis tuæ seu protector tuus, super manum dexteram tuam, id est, magis ac fortius quam dextera tua, quæ fortius defendere solet, te protegere posset. Propter quod ait :8 Ego protector tuus sum. (6) Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Quemadmodum tempus seu dies et nox dicuntur facere quæ in ipsis fiunt, prout in libro Machabæorum habetur, Vidit Jonathas quia tempus eum juvat; sic sol qui præest diei, eamque causat, et luna præsidens nocti, asseruntur ea efficere quæ in die fiunt aut nocte. Et hoc modo dixit quidam anachoreta ad alium : Infra quadraginta annos non vidit me sol manducantem. Cui alter : Nec me, inquit, irascentem. Et in libro Judicum : Stellæ manentes in cursu et ordine suo, adversum Sisaram dimicaverunt.9 Est itaque sensus : Per diem sol non uret te, id est, in die non ureris, non destrueris, neque peribis; neque luna per noctem, id est, tempore nocturno non ureris sicut nec in die. Quem enim Deus custodit et protegit, nunquam uritur, id est, nunquam spiritualiter consumitur flamma libidinis, igne impietatis, ardore peccati.
Sicque scriptum est : Quum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.10 Hoc cantat Ecclesia de sanctis quibusdam martyribus, qui utique corporaliter combusti sunt igne, non autem secundum sensum prædictum.
(7) Dominus custodit te ab omni malo culpæ mortalis, et etiam a malo pœnæ : non ut non patiaris, quum per multas tribulationes oporteat nos salvari ;11 sed ne pœna animæ tuæ noceat ; imo Deo ordinante, ineffabiliter proficit ei, quia per eam servando patientiam, meretur vitam æternam. Itaque Dominus custodit te, o homo electe, ab omni malo : vel simpliciter ab omni malo, si nullum incidis malum ; vel, ab omni malo, a quo custodiris seu præservaris, ut scias donum Dei esse, si aliquod malum evadis. Custodiat animam tuam Dominus, ne gratiam perdas, ne caro ei prævaleat, ne finaliter pereat.
(8) Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum, id est omnia opera tua interiora et exteriora. Vel : Introitum tuum, id est inchoationem, dum opus bonum aggrederis ; et exitum tuum, id est operis consummationem, quatenus cuncta operatio tua a Deo semper incipiat, et per eum cœpta finiatur. Vel : Introitum tuum, id est conversationem tuam in hoc mundo, per quam hunc locum peregrinationis præsentis ingrederis ; et exitum tuum, quo a corpore separaberis, mundum exibis. De isto introitu et exitu ait Salvator : Ego sum ostium ; per me si quis introierit, salvabitur ; et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet.12
Ecce psalmum jucundum et doctrinalem audivimus : in quo nobis divina providentia hilariter commendatur. Levemus igitur oculos nostros ad angelos sanctos, devotissime invocantes singuli eos, quibus specialiter sumus commissi, ut nunquam desinant nos propitie intueri, custodire, defendere ; totumque nostrum auxilium constituamus in Deo, dicentes illud Job : Ecce non est auxilium mihi in me.13
PRECATIO.
Custos Israel indefessus, qui non dormitas neque dormis, Deus, sis (quæsumus), Domine, nobis assidua protectio, custodiens nos ab omni malo, fidei nostræ introitum et vitæ exitum usque in sæculum disponens.14
Footnotes
Chapter 208 of 244