Skip to the text

Articulus 33

EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI PRIMI : LÆTATUS SUM IN HIS, ETC.

PORRO titulus psalmi præsentis, est in sensu et verbis idem cum titulo psalmi præcedentis, videlicet, Canticum graduum. Videturque ad litteram psalmus iste loqui de ædificatione templi a Salomone constructi: quod David sciens futurum, ita exorsus est:1

  1. LÆTATUS sum in his quæ dicta sunt mihi, per revelationem divinam et Nathan prophetam. Et quæ sint hæc, pandit: In domum Domini, id est in templum a filio meo Salomone ædificandum, ibimus. Quamvis autem domum istam David ingressus non sit, quoniam ante ejus constructionem defunctus est, connumerat tamen se aliis qui introierunt, eo modo loquendi quo aliquid dicitur fieri a communitate, quoniam fit ab aliquibus ad communitatem pertinentibus.2 Legitur autem, qualiter David proposuit ædificare templum Deo Israel, qui misit ad eum Nathan3 prophetam, dicens per eum, quod ipse non ædificaret sibi templum, sed filius ejus. (2) Stantes erant pedes nostri, id est, nos ipsi populus Dei, seu filii Israel, stetimus corporaliter in atriis tuis, o Jerusalem, id est in atriis templi et civitatis. Habuit namque templum Salomonis plura atria.4 Unum, in quo stabant et offerebant sacerdotes; aliud, in quo stabant et exorabant homines mundi; tertium erat atrium immundorum. Similiter civitatem Jerusalem clausit Salomon triplici muro: sicque plura atria habuit civitas. De qua subditur:

(3) Jerusalem est quæ ædificatur ut civitas, id est, a Salomone ædificatur, vel potius in ædificiis melioratur, tam excellenter atque regaliter, sicut decet regiam civitatem seu regni metropolim ædificari; cujus participatio ejus in id ipsum, id est, civitas ista associata est templo : nam in Hebræo habetur, Quæ associatur ei simul. Vel dicitur, Participatio ejus in id ipsum, propter civium communionem et pacificam conversationem, vel propter ædificiorum mutuam confortationem ac decorationem.5

(4) Illuc enim, id est ad hanc civitatem et templum in ea constructum, ascenderunt tribus, videlicet tribus Domini, id est duodecim tribus Israel: quæ dicuntur tribus Domini, quia ceteris gentibus ad idololatriam devolutis, ipsi unum verum Deum coluerunt; testimonium Israel, id est, sicut Jacob, alio nomine Israel dictus, testatus est, et sicut ei Deus prædixit. Nam de ædificatione templi Jacob prophetavit: Quam terribilis, inquiens, est locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei.6 Ascenderunt itaque ad confitendum nomini Domini, id est, ut Deum laudarent, ejusque beneficia recognoscerent in templo diebus solennibus, sicut in lege Moysis continetur.7 Non enim poterant offerre sacrificium, nisi in uno loco, id est templo ædificato. (5) Quia illic, videlicet in civitate et templo Jerusalem, sederunt sedes:8 ponitur continens pro contento, ut sit sensus, Sedes, id est sedentes in sedibus judicialibus;9 in judicio, id est, ut judicarent populum. Ad reges namque et summos sacerdotes in Jerusalem habitantes, pertinebat determinare causas dubiosas et magnas emergentes, sicut in Deuteronomio scriptum est. Sedes super domum David, id est, sedentes seu præsidentes isti sederunt super domum David, quatenus populum seu familiam David regis juste judicarent.10

Deinde invitat Propheta alios ad orandum pro bono statu Jerusalem. (6) Rogate, o filii Israel, Deum ea quæ ad pacem sunt Jerusalem, id est populo habitanti in ea; et abundantia spiritualium et temporalium bonorum detur divinitus diligentibus te, o Jerusalem, civitas Dei summi. (7) Fiat pax in virtute tua, id est in forti tua structura, ne adversarius te expugnet; et abundantia victualium fiat, o Jerusalem, in turribus tuis: in quibus custodes civitatis vigilare et arma reponere solent.

(8) Propter fratres meos, id est Judæos cognatos, et proximos meos, id est ceteros fideles, loquebar pacem de te, id est, Deum in oratione affatus sum, deprecans eum pro pace tua. Ordinatur enim locus seu civitas ad populum, non populus ad civitatem. Idcirco orandum est pro pace civitatis propter populum, non econtra. Maxime vero orandum est pro pace loci, quatenus cultus Dei augeatur. Ideo additur: (9) Propter domum Domini Dei nostri, id est propter templum et cultum divinum in eo perficiendum, quæsivi orando bona, id est statum pacificum abundantiamque bonorum, tibi, o Jerusalem.

Footnotes

  1. III Reg. v- vii. ↩

  2. II Reg. vii, 12, 13. ↩

  3. Ibid. 1-17. ↩

  4. Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩

  5. Deut. xvi, 16. ↩

  6. Gen. xxviii, 17. ↩

  7. III Reg. vi, 36. ↩

  8. III Reg. , 1x, 15. ↩

  9. III Reg. xvii, 8-11. ↩

  10. III Reg. ix, 15. ↩

Chapter 209 of 244