Skip to the text

Articulus 34

EXPOSITIO EJUSDEM PSALMI CENTESIMI VICESIMI PRIMI ANAGOGICA, ET QUOMODO ALLEGORICE POSSIT EXPONI.

ANAGOGICUM denique intellectum sequendo, loquitur Propheta de cœlesti Jerusalem, de qua ait Apostolus: Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est:1 quæ est mater nostra. Congrue autem ponitur hic tertius psalmus gradualis post duos præcedentes: quoniam primus gradus ascensionis internæ, est exire de malis et vitiis sæculi; secundus, implorare auxilium Dei; tertius, confidere de perventione ad ultimum finem seu vitam æternam: de quo utique gradu hic psalmus pertractat.

Loquens ergo Propheta in persona hominis præsentia cuncta parvi pendentis, mansionemque cœlestem præcordialiter cupientis, ait: Lætatus sum in Domino, spirituali lætitia, in his, id est ex consideratione horum, quæ dicta sunt mihi a Prophetis atque Apostolis successoribusque ipsorum, vel per revelationem angelicam, seu inspirationem internam. Quæ autem dicta sint, subdit: In domum Domini, id est in Ecclesiam triumphantem, in patriam Beatorum, in regnum cœlorum, ibimus, post hujus vitæ incolatum, quum ab omni reatu fuerimus expurgati. Hoc dicit nobis Apostolus: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlo.2 Et iterum: Ingrediemur illam requiem nos qui credidimus.3 Christus quoque: Vado, inquit, parare vobis locum;4 et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Et iterum Dominus ait: Ecce ego creo cœlos novos et terram novam;5 et exsultabitis et gaudebitis usque in æternum in his quæ ego creo. Hoc autem quod dicitur, In domum Domini ibimus, est verbum bonæ spei. Non enim certitudinaliter scimus hoc, nisi dicantur hæc verba in persona Ecclesiæ. Denique, quam vehementer, ineffabiliter, incomparabiliterque gaudendum est nobis de hoc, quod in hanc domum Domini sumus ituri, in qua Deus sublimis et benedictus facie ad faciem sine fine vide-6

Matth. xxii, 30.

Ps. cii, 5.

Luc. i, 75.

Apoc. xxi, 27.

Philipp. iii, 20.

Hebr. xii, 22, 23.

II Cor. iii, 18.

I Petr. ii, 5.

Ephes. ii, 21, 22. tur, in qua invenitur æterna securitas et plena jucunditas, in qua erimus sicut angeli Dei, satiabiturque in bonis desiderium nostrum! Hujus domus ingressu dignus non est, qui in carnalibus jucundatur, qui in sensibilibus detinetur, qui non contemplatur cœlestia, qui non servit Deo in sanctitate atque justitia: quia ut asseritur, non intrabit in illam aliquid coinquinatum.

Signum autem et causa sperandi, quod ibimus in domum Domini, est, quia jam Stantes erant pedes nostri, id est, desideria nostra et contemplationes nostræ, fixa et stabilita fuerunt in atriis tuis, Jerusalem, id est in mansionibus regni cœlestis: ita quod conversatio nostra fuit in cœlis, et omnia opera nostra ordinavimus ad vitam æternam, quam summe atque finaliter desideramus. Hoc est quod ait Apostolus: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis. Alibi quoque: Nos, inquit, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, de claritate in claritatem.

Jerusalem ista cœlestis, est quæ ædificatur quotidie usque ad consummationem sæculi ex vivis lapidibus, id est sanctis animabus ad patriam pervenientibus, ut civitas summa atque perfecta, taliter videlicet qualiter decet ædificari civitatem Regis æterni. Ædificatur enim ex pretiosis, politis, rationalibus ac sanctis lapidibus, scilicet angelis atque hominibus, quomodo Paulus testatur: In Christo omnis ædificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. Civitas autem dicitur quasi civium unitas. Tanto igitur cœlestis Jerusalem verius civitas appellatur, quam aliqua mansio viæ; quanto cœlestium civium major concordia est, quam aliquorum in via. Cujus participatio ejus in id ipsum: id est, omnes cives hujus civitatis idem bonum participant, quoniam eodem summo bono omnes fruuntur: magis tamen et minus, secundum quod magis ac minus dilexerunt. Deus ergo est id ipsum ejus, id est invariabile indivisumque bonum supernæ Jerusalem: cujus participatio, id est fruitio, beatitudo, deificatio, qua divinam bonitatem participat, est uniformis et sempiterna, quemadmodum scriptum est: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum; et iterum, Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Vel, Cujus participatio ejus in id ipsum, id est, bonum omnium est bonum singulorum, et converso, in civitate cœlesti. Quum enim amor sit sui diffusivus et communicativus, sicut in patria est perfectissimus mutuus amor omnium Beatorum; sic ibi est plenissima communio beatitudinis singulorum. Nam de felicitate unius, alius gaudet sicut de propria: imo singuli singulis congratulantur, et superiores inferioribus tradunt de perfectionibus sibi divinitus datis, secundum magnum Dionysium. Hæc autem nulli civitati terrenæ proprie competunt.

Illuc enim, id est ad supernam Jerusalem, ascenderunt, quantum ad animam, tribus, non qualescumque, sed tribus Domini, id est populus ex Deo per gratiam natus, videlicet omnes electi jam defuncti, et ab omni macula depurati. Multi enim eorum simul cum Christo ascenderunt, et alii interim sunt secuti. Præcesseruntque nos, ut præparent nobis locum, ut orent pro nobis, ut eorum imitemur vestigia, prout monet Apostolus: Ideo et nos tantam habentes impositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.

Testimonium Israel: id est, ascensus iste est testimonium Israel, id est populi fidelis Deum contemplantis. Nam huic populo Deus testatus est, quod ascenderent ad domum suam cœlestem. Imo Jacob, sicut et Abrahæ, promisit hoc Deus. Ad confitendum nomini Domini, confessione laudis æternæ, quemadmodum in Apocalypsi legitur: Requiem non habebant die ac no-

Joann. xvii, 3.

I Joann. iii, 2.

Hebr. xii, 1.

Apoc. iv, 8. cte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens. unionem salvificam seu vitam æternam adducere possem. Propter domum Domini Dei nostri, id est, ut Ecclesiam militantem hoc modo ædificarem, quæsivi bona tibi, id est ad honorem et gloriam tuam : id est, orando et prædicando quæsivi spiritualia bona viatoribus ad gloriam Beatorum, videlicet ut ipsi amplius jucundentur, quantum ad præmium accidentale, pervenientibus viatoribus ad eorum consortium. Vel, Quæsivi bona tibi, Ecclesiæ triumphanti, laborando pro viribus, ut impleatur numerus electorum, et ædificentur muri tui per complementum.

Quia illic, id est in civitate cœlesti, sederunt, sedent, atque sedebunt, sedes, id est sancti Apostoli et apostolici viri, in quibus Deus per gratiam requiescit. Nam et anima justi, sedes est Sapientiæ increatæ, quæ Deus est. Sedes in judicio, id est, isti sedent in regno cœlesti cum Christo, ut in die judicii judicent cum Christo, quemadmodum ipse in Evangelio ait :7 Vos qui secuti estis me, in regeneratione quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel.89 Unde alibi dicitur : Judicabunt nationes, et dominabuntur populis. Sedes super domum David, id est super populum Christi, cui prælati sunt et judices constituti. Denique solus Christus judicabit, proferendo sententiam. Trinitas vero superbenedicta judicabit per auctoritatem. Sancti vero et apostolici viri, qui propter Christi amorem omnia reliquerunt, et se ipsos abnegarunt, judicabunt per approbationem et assessionem.

PRÆTEREA, quia per Jerusalem allegorice significatur Ecclesia militans, ideo potest hic psalmus de Ecclesia militanti exponi.10 Sicque loquens Propheta in persona populi gentilis, ait : Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi ab Apostolis, scilicet quod in domum Domini, id est in Ecclesiam Christi, ibimus, ita quod pertinebimus ad societatem ac numerum Christianorum. Hoc est quod in Actibus recitatur. Quum enim Paulus Judæis blasphemantibus respondisset : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes : sic enim præcepit nobis Dominus, Posui te in lucem Gentium11, ut sis salus mea usque ad extremum terræ (quæ sunt verba Dei, de Christo loquentis per Isaiam);12 subjungitur : Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificaverunt verbum Domini, videlicet quia reprobatis Judæis, ipsi illuminandi essent a Christo. Stantes erant, id est, erunt : sæpe enim Prophetæ loquuntur de futuro per modum præteriti, propter certitudinem prophetiæ ; pedes nostri corporales et spirituales in atriis tuis, Jerusalem, id est in locis Ecclesiæ. Atria enim dicuntur introitus, seu loca per quæ in domum intratur. Unde spiritualia atria sunt fides, spes, caritas, per quas itur ad unitatem Ecclesiæ, cultumque divinum. In spiritualibus itaque atriis stant pedes spirituales, videlicet bo-

Quum ergo sit tanta beatitudo civitatis supernæ, o universi fideles, Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : id est, Deum invocate pro his bonis, videlicet pro donis Spiritus Sancti, per quæ mereamini ad cœlestis Jerusalem pacem perduci. Moxque convertens Propheta sermonem ad triumphantem Ecclesiam, ait : Et abundantia divinorum charismatum seu spiritualium gratiarum detur divinitus per tuam intercessionem, diligentibus te, id est nobis viatoribus, qui ad tuam societatem perduci optamus.

Verum quoniam Petrus in sua Canonica ait, ut quilibet sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administraret ;13 idcirco Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te, id est, felicitatem et gaudia tua, o superna Jerusalem, aliis prædicavi, quatenus fratres et proximos meos, id est fideles atque propinquos, erudirem, tuo amore accenderem, atque ad tuam ni affectus et sanctæ cogitationes, quibus ad Deum graditur anima; in corporalibus vero atriis stant corporis pedes.

Jerusalem, id est Ecclesia militans, est quæ ædificatur ex Christifidelibus tanquam ex vivis lapidibus, ut civitas Dei, quoniam ipsa est civitas Salvatoris;14 cujus participatio ejus in id ipsum, id est, bona spiritualia civitatis hujus quodammodo exstant communia :15 quoniam unus fidelium alii impertitur quod ipse recepit; imo alteri cupit providere atque succurrere tanquam sibi ipsi, quemadmodum ait Apostolus :

Non quæro quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant;16 et alibi, Non quæ sua sunt singuli quærentes, sed quæ aliorum.17 Et quid mirum, si participatio Ecclesiæ est in id ipsum, quum affirmet Apostolus, Omnes vos unum estis in Christo Jesu?18 Illuc enim, id est ad Ecclesiam militantem, ascenderunt tribus, tribus Domini, id est familiæ atque progenies electorum ad fidem et gratiam, scilicet Christiani : de quibus in Actibus dicitur, Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam æternam.19 Nam et ad ecclesiam materialem Christiani corporali motu conveniunt; ad Ecclesiam autem spiritualem, id est congregationem fidelium seu ecclesiasticam unitatem, conveniunt affectu, fide et opere, idem credendo, idem sperando, idem amando, eademque præcepta servando.

Quia illic sederunt sedes in judicio. In Ecclesia namque constituti sunt judices, tam spirituales quam sæculares : et isti sunt sedes, id est in sede sedentes, super domum David, id est præsidentes populo Christi, qui significatur per David.

Rogate, o Sancti in patria, et o omnes devoti in via, quæ ad pacem sunt Jerusalem, id est, illa vestris precibus procurate Ecclesiæ, quæ sunt pro spirituali pace et statu pacifico ejus. Hoc enim oravit Apostolus : Obsecro, inquiens, fieri orationes pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.2021 Et abundantia gratiæ et virtutum sit, o Ecclesia, diligentibus te, id est universis qui zelum pium et amorosum habent pro bono statu ac spirituali profectu totius Ecclesiæ militantis : qualis exstitit Paulus, quem sollicitudo omnium Ecclesiarum afflixit.22

Propter fratres meos et proximos meos, id est propter salutem et informationem fratrum ac proximorum meorum, loquebar in oratione mea ad Deum bona de te, rogando Deum, ut bona spiritualia tibi conferret. Propter domum Domini Dei nostri, id est, ut Ecclesia Christi modo proficeret in gratia, et postmodum esset in gloria, quæsivi bona tibi, id est, dona Dei tibi acquirere laboravi, o Ecclesia Christi nunc militans. Ac si dicat : Propter tuam salutem, non propter meam commoditatem, studui tibi auxiliari.

Ecce psalmum spirituali hilaritate perfusum, animamque devotam spiritualiter lætificantem audivimus : quem decet nos cum præcordiali gaudio decantare, nec primum psalmi hujus versiculum sine caritatis fervore ac spiritualis jucunditatis excessu depromere. Et quia ad hanc cœlestem Jerusalem, in qua est ineffabilis concordia caritasque plenissima, nemo pertingit, nisi caritatis et pacis amator et observator; conemur in vera Dei ac proximi dilectione vivere atque proficere, perpendentes et adimplentes illud beatissimi Apostoli : Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Sic itaque23 conversantes in militanti Ecclesia, digni habebuntur ingredi Ecclesiam triumphantem, cœlestem Jerusalem, quoniam vitam civium ejus imitantur in terra. Hanc enim civitatem supernam eleganter describens Isaias, in Dei persona ait : Ponam visionem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam; occupabit salus muros tuos. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te; sed erit tibi24252627

Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.28 Populus autem tuus, omnes justi. Ecce quam appetenda decoraque civitas! Ad quam duobus pedibus caritatis, videlicet Dei et proximi, itur et pervenitur. Spiritualium etenim gressuum pedem movet dilectio: quæ etiam intrat ubi scientia foris stat, sicut venerabilis Hugo testatur.

PRECATIO.

Omnium exsistentium opifex, Domine, statue pedes nostros in atriis tuis, et ædifica Jerusalem supernam in nobis; fiat nobis pax continua in virtute tua: ut et ejusdem semper civitatis bona devoti quæramus, et te præstante inveniamus.

Footnotes

  1. Galat. IV, 26. ↩

  2. II Cor. v, 1. ↩

  3. Hebr. IV, 3. ↩

  4. Joann. XIV, 2, 3. ↩

  5. Is. I, XV, 17, 18. ↩

  6. I Cor. XIII, 12. ↩

  7. Prov. xiv, 33; ↩

  8. Sap. vii, 27. ↩

  9. Matth. xix, 28. ↩

  10. Sap. iii, 8. ↩

  11. Act. xiii, 46-48. ↩

  12. Is. XLIX, 6. ↩

  13. 1 Petr. iv, 10. ↩

  14. 1 Petr. n, 5. ↩

  15. *alias pacem* ↩

  16. 1 Cor. x, 33. ↩

  17. Philipp. n, 4. ↩

  18. Galat. m, 28. ↩

  19. Act. xiii, 48. ↩

  20. 1 Tim. ii, 1, 2. ↩

  21. I Tim. ii, 1, 2. ↩

  22. II Cor. xi, 28. ↩

  23. Ephes. iv, 1-3. ↩

  24. Galat. iii, 28. ↩

  25. Philipp. ii, 4. ↩

  26. I Cor. x, 33. ↩

  27. I Petr. ii, 5. ↩

  28. Is. lx, 17-19, 21. ↩

Chapter 210 of 244