Articulus 35
EXPLANATIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI SECUNDI : AD TE LEVAVI OCULOS MEOS.
INSUPER titulus psalmi jam declarandi est: Canticum graduum: cujus intellectus liquet ex dictis. In hoc autem quarto psalmo graduali agitur de quarto gradu spiritualis ascensionis, qui est, inter omnes adversitates atque angustias inconcussam habere fiduciam de miseratione divina, sicut Job ait: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.
LOQUENS ergo Propheta in persona hominis graviter tribulati, et tamen de Domino immobiliter confidentis, ait: (1) Ad te levavi, credendo, sperando, amando, contemplando, patienter ferendo, fideliter operando, oculos meos, præsertim intellectuales, et etiam corporales: quemadmodum Jeremias ait, Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos;1 qui habitas in cœlis materialibus et immaterialibus. Deus enim æternus et incircumscriptus, in nullo ente creato habitat, ita quod includatur aut comprehendatur seu limitetur; in omnibus tamen est per essentiam, præsentiam atque potentiam. Ibi vero præcipue esse et habitare censetur, ubi gratiosius et evidentius operatur: idcirco in angelis sanctis hominibusque devotis, qui sunt cœli spirituales, specialiter esse et habitare asseritur. In cœlis quoque, et præsertim in cœlo empyreo, est et habitat Deus, quoniam ibi videtur sicuti est.2 Verumtamen, quoniam omnes Beati in cœlo materiali habitant, et nunc per hoc quod dicitur, Qui habitas in cœlis, intelligitur Deus, videtur de immaterialibus cœlis loqui, quia in illis Deo habitare est proprium.
(2) Ecce sicut oculi servorum sunt in manibus, id est potestate et voluntate, dominorum suorum, ita quod diriguntur ad eos, postulando veniam, si offenderunt; vel præmium, si laboraverunt; vel informationem, si ignorent quid agere debeant; (3) Sicut oculi ancillæ sunt in manibus dominæ suæ: secundum modum jam dictum; ita oculi nostri diriguntur ad Dominum Deum nostrum, auxilium, indulgentiam, gratiamque precantes, donec misereatur nostri, faciendo quod postulamus, vel certe dando quod ipse novit nobis esse utilius. Et quia tamdiu indigemus misericordia Dei, quamdiu versamur in sæculo isto; ideo quamdiu hic vivimus, debemus indesinenter oculos nostros ad Deum dirigere, præcipue tamen dum graviter tentamur sive affligimur. Sciendum quoque, quod hoc loco vox ista, Donec, est affirmativa et inclusiva omnium temporum, sicut habetur de Joseph:3 Non cognovit eam (puta Mariam) donec peperit filium suum primogenitum. Non enim sic dicuntur oculi nostri ad Dominum dirigi donec misereatur nostri, quasi quum misertus fuerit nostri, non amplius dirigentur ad eum.
3 (4) Miserere nostri, Domine, mala culpæ et pœnæ tollendo, miserere nostri, gratiam et gloriam conferendo, quia multum repleti sumus despectione, id est, ab iniquis multum despecti sumus. Deridetur enim justi simplicitas, sicut Job ait. Et Paulus : Nos, inquit, stulti propter Christum. Electi namque a reprobis contemnuntur, religiosi a sæcularibus, humiles a superbis, egeni a divitibus. Ideo subditur : (5) Quia multum repleta est anima nostra miseriis variis, in tantum ut facta sit opprobrium abundantibus, id est divitibus, et despectio superbis.
Psalmus iste instruit nos oculum cordis ad Deum in omni necessitate erigere, neque recedere donec misericordiam consequamur. Oportet enim semper orare, et non deficere. Præterea ad istam fiducialem sanctamque elevationem inducit nos Christus suo exemplo. De quo scriptum est : Sublevatis Jesus oculis in cœlum, dixit :4 Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Et iterum : Jesus elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi.5 Ad quid enim elevatio corporalium oculorum sibi necessaria fuit, cujus interior oculus Deum incessanter per speciem vidit, et cujus voluntas in divino amore semper æqualiter arsit ? Non ergo ob aliud fecit hæc, nisi ut nos eadem faciamus. Fecit autem ideo, ut ostenderet se omnia a Patre habere ; sed et hoc fecit, quatenus nos jugiter fateamur a Deo esse, quidquid in nobis boni exstiterit, juxta illud :6 Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de cœlo.
PRECATIO.
Nos tui servi oculos nostros ad te levamus, qui habitas in cœlestibus, Domine Deus, nostri miserere, et de opprobrio et æterna superborum eripe despectione.
Footnotes
Chapter 211 of 244