Articulus 36
EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI TERTII : NISI QUIA DOMINUS ERAT IN NOBIS.
Hujus insuper psalmi titulus idem est cum titulo psalmi præcedentis. Quamvis autem psalmus iste convenientissime exponitur in persona martyrum jam cum Christo triumphantium, seu aliorum Beatorum in patria, qui per multas tribulationes ingressi sunt regnum cœlorum ;1 potest tamen viatoribus convenire, qui a tentationibus, passionibus, persecutionibusque divinitus liberati, gratias referunt de sua evasione. Et rite ponitur psalmus hic quintus in ordine psalmorum gradualium. Tractat enim de quinto gradu spiritualis ascensionis, qui est, non propriis viribus, sed gratiæ Dei suam liberationem adscribere. Unde Dominus in libro Judicum ait : Ne glorietur contra me Israel, et dicat, Meis viribus liberatus sum.2
L OQUENS ergo Propheta de homine seu populo, a multis tentationibus atque periculis liberato, ait : (1) Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel : id est, populus fidelis, Deum fideliter speculans, profiteatur jam corde devoto ac grato, quod nisi Deus gratiose fuisset nobiscum : quod iteratur pro majori certitudine, pro ampliori gratitudine, pro exhortatione ferventiore, dum subditur, nisi quia Dominus erat in nobis, id est, per gratiam suæ defensionis nos protexisset; (2) Quum exsurgerent homines infideles, hæretici, tyranni, maligni, in nos, id est contra nos, mala pœnalia nobis inferentes, nosque ad mala culpæ inducere satagentes, forte vivos deglutissent nos, id est, ita nos occidissent, sicut occiditur quod a bestia vivum glutitur. Proprie autem convenit vox ista sanctis martyribus, quia tyranni conati sunt eos ad idololatriam seu Christi negationem inducere : quo facto, absorpta esset anima eorum, non caro : et ita vivi absorpti fuissent. Nam viventes in corpore, mortui fuissent in anima ; habentesque vitam naturæ, perdidissent vitam gratiæ et gloriæ.
(3) Quum irasceretur furor eorum in nos, forsitan aquæ tribulationum, id est vehementes persecutiones, absorbuissent nos, id est, prævaluissent contra nos, ita quod mortui fuissemus morte peccati, consentiendo malignis, vel per impatientiam superati. Nisi enim Deus patientiam atque constantiam daret, quis in tantis tribulationibus inconcussus persisteret? Unde Moyses loquitur : Ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et robur manus meæ hæc omnia mihi præstiterunt ; sed recordare Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit. Significatur autem per aquam tribulatio magna, juxta illud : Adducet super eos aquas multas et fortes, regem Assyriorum. Et alibi : Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi, Perii.
(4) Torrentem, id est copiosam et magnam tribulationem et tentationem, pertransivit anima nostra, æquanimiter sustinendo adversa, neque consentiens suggestioni perversæ ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem : id est, nisi Dominus succurrisset, supra vires gravati atque tentati essemus, et compulsa fuisset anima nostra pertransire, id est pati, aquam intolerabilem, id est persecutionnem, cui resistere nullatenus potuisset. Sed fidelis Dominus, qui non est passus nos tentari supra id quod ferre potuimus : imo fecit cum tentatione proventum, dando nobis gloriam pro tormento. Nequaquam etenim posset homo invisibilibus hostibus suis resistere, nisi angelus sanctus succurreret, et Deus per se ipsum seu per angelum opem impenderet. Nam de potestate diaboli scriptum est : Non est super terram potestas quæ comparetur ei. Sunt enim incomparabiliter astutiores, agiliores, expertioresque nobis. Idcirco : (5) Benedictus Dominus, id est, ab omnibus benedicatur, laudetur, et æternaliter benedictus exsistat, qui non dedit nos effective vel permissive in captionem dentibus, id est crudelitati ac malignitati, eorum, id est invisibilium visibiliumque inimicorum : id est, qui non permisit nos capi seu vinci ab hostibus, quantum ad animam, quamvis corporaliter ab eis vincti, afflicti, occisive simus.
(6) Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : id est, quemadmodum passer evadit rete sibi extensum, ne capiatur; sic anima nostra per gratiam Dei erepta est de impugnatione inimicorum suæ salutis, videlicet hominum impiorum ac dæmonum : qui vocantur venantes, quoniam animam insequuntur ut canes, quatenus eam occidant, fallant, vinculo miserræ servitutis ligent, et potestati diaboli subdant. Quod enim non solum dæmon, sed etiam homo malignus dicatur hoc modo venator, liquet ex eo quod scriptum est: Vir fratrem suum venatur ad mortem. Et de indignis pastoribus ab Osee inducitur : Ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Laqueus vero vocatur, omne quo anima ad peccandum inducitur, vel potestati dæmonis subjecta efficitur. Unde in Osee habetur : Attendite hoc, sacerdotes, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super montem Thabor. Similiter laqueus diaboli, species meretricis. Et de avaritia ait Apostolus : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli. Porro, quod omnia vitia dici possint laquei dæmonis, patet per illud Apostoli : Det Deus illis pœnitentiam ad cognoscendum veritatem,
Job xli, 24.
Mich. vii, 2.
Osee iv, 8.
Ibid. v, 1.
I Tim. vi, 9.
Deut. vii, 17, 18.
Is. vii, 7.
Thren. iii, 54.
II Cor. i, 8.
I Cor. x, 13. et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Laqueus ergo venantium est omnis tentatio, omnis carnis voluptas, omnis inordinata lætitia.
(7) Laqueus contritus est, id est, dæmon superatus est, peccato consensus negatus est, adversitas nocere non potuit, et nos liberati sumus a laqueis præinductis. Istud in hac vita perfecte cantare non possumus, quoniam tentatio durat usque ad finem, imo interdum in fine vitæ durius instat. Quando ergo cantabimus istud perfecte? nisi in vita futura, quando dicemus mente jucunda illud Apostoli: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus?5 Possumus tamen istud in hac vita aliquo modo cantare, quando videlicet tentationi alicui prævalemus, aut quæcumque adversa Deo auxiliante evadimus. Nam et Apostolus dicit: Deo gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.6 Et de contritione diaboli ejusque laqueis ait:7 Dominus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
(8) Adjutorium nostrum consistit in nomine Domini, id est in potestate Creatoris, non in viribus nostris, quoniam scriptum est: Domine, omnia opera nostra operatus es nobis, et tantum in te recordemur nominis tui.8 In Domino itaque situm est adjutorium nostrum, qui fecit cœlum et terram.
Docet nos psalmus præsens omnem triumphum, profectum et gratiam Deo cum vera humilitate adscribere, divina beneficia devote recolere, atque de eis Domino gratias immolare. Postremo, secundum Hugonem, dæmones invadunt homines per suggestionem, tangunt per malam cogitationem, mordent per pravam delectationem, masticant per deliberationem, transglutient per consensum, trajiciunt in stomachum per operationem, decoquunt per consuetudinem, et egerunt in mortem per damnationem. His autem gradibus descenditur in infernum.
PRECATIO.
Torrentem vitiorum, Domine, fac animam nostram pertransire: ut tua fortitudine laqueo diabolicæ fraudis contrito, tuo in perpetuum liberemur adjutorio.
Footnotes
Chapter 212 of 244