Skip to the text

Articulus 37

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI QUARTI: QUI CONFIDUNT IN DOMINO.

Est autem titulus psalmi nunc declarandi: Canticum graduum. Est enim hic psalmus inter psalmos graduales sextus, agitque de sexto spiritualis ascensionis gradu, qui est immobilis quædam in Deo fiducia, ex præteritis beneficiis roborata. Quanto enim quis frequentius pietatem et gratiam Dei circa se experitur, tanto ejus fiducia in Deo certius stabilitur, et ita ex perceptione præsentium munerum certa fit exspectatio futurorum.

AIT itaque sanctus Propheta: (1) Qui confidunt in Domino, non in rebus creatis, caducis et vanis, tales erunt et sunt sicut mons Sion: sive per montem Sion intelligatur mons ille terrenus, in quo templum Salomonis erat constructum, sive homo speculativus, qui alios per gratiam contemplationis transcendit. Nam, sicut mons ille terrenus erat immobilis, vel quia nullo modo, vel quia difficulter mobilis erat; sic confidentes in Domino, aut nullo modo, aut difficulter moventur a rectitudine fidei atque justitia vitæ. Iterum, sicut vir contemplativus, qui est mons speculationis, in Domino stabilitur per gratiam; sic qui confidunt in Domino, in eo roborantur per spei certissimam longanimitatem. Unde ait Scriptura: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, ambulabunt et non deficient. Et iterum: Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et salvabitur.

Non movebitur in æternum qui habitat in Jerusalem.12 Jerusalem illa terrena, quæ erat civitas in Judæa, sæpe mota atque destructa est. Bis enim totaliter est destructa, videlicet semel a rege Babylonis, et semel a Tito principe Romanorum. Frequenter quoque partim destructa est; sed et habitatores ipsius sæpe vastati sunt.3 Non ergo de illa Jerusalem loquitur jam Propheta, sed de cœlesti Jerusalem, cujus habitatores confirmati sunt in bono et statu beato, ita ut amplius nequeant commoveri.45 Potest quoque exponi de militanti Ecclesia, quæ per Jerusalem designatur, ut sit sensus: Non movebitur in æternum a fide catholica, a vita fideli, a gratia, quamdiu in præsenti sæculo degit, qui habitat in Jerusalem, id est in militanti Ecclesia, per fidem caritate et gratia adornatam.6 Non quod talis nunquam possit peccare, vel quod omnis in Ecclesia taliter habitans, sit electus, æternaliterque servandus; sed hoc dicitur ad insinuandum quid conveniat habitatori ac filio Ecclesiæ, seu homini justo, in quantum hujusmodi. Quamdiu enim manet membrum et filius Ecclesiæ, a Christo defenditur; sed non confirmatur in bono de lege communi, nisi hujus viæ cursu finito, vel potius in termino ejus. Nihilo minus ex gratia speciali aliqui Sancti ausi fuerunt asserere, in hac vita se nunquam movendos a statu salutis, quemadmodum sanctus Job ait: Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea;7 et Paulus: Certus sum quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei.8 Hujus vero stabilitatis causa subjungitur. (2) Montes in circuitu ejus: id est, Beati in patria, scilicet angeli sancti et homines jam salvati, sunt in circuitu ejus, id est in gyro cœlestis Jerusalem, ideo civitas illa turbari non potest. Vel sic: Montes, id est angeli Dei, qui propter naturæ et gratiæ excellentiam montes vocantur, sunt in circuitu ejus, id est militantis Ecclesiæ, tanquam ad custodiam hominum ordinati ac missi. Sed ne quis hoc sufficere putet, vel in illis finaliter speret, adjungitur: et Dominus in circuitu populi sui: quemadmodum in Evangelio ait, Non relinquam vos orphanos; et, Ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. Propterea sequitur: ex hoc nunc et usque in sæculum. Superius dictum est Domino, Synagoga populorum circumdabit te: quod illic expositum est; nunc dicitur, Dominus in circuitu populi sui: quod magis proprie dicitur quam illud. Proprie namque nihil esse potest in circuitu immensi et incircumscriptibilis Dei; sed Deus æternus ac infinitus, universa includit, omnia continet, ambit, conservat, suosque electos gratiose defendit.

(5) Quia non relinquet Dominus finaliter virgam peccatorum, id est potestatem, persecutionem, tyrannidem reproborum, super sortem, id est partem, justorum, seu super justos, qui sunt portio atque hereditas Dei:9 et hoc ideo, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, id est, ne ipsi superentur et peccent. Quamvis Deus ad tempus relinquat electos a perversis affligi, ut purgentur et gloriam mereantur, non tamen relinquit eos finaliter, sed salvat æternaliter. Denique dum videt eos supra vires tentari ac tribulari, et casui appropinquare, mox subvenit, et cum tentatione dispensat, ne justi iniquitatem incurrant.

(4) Benefac, Domine, bonis in opere, et rectis corde, id est intentione, dando eis gratiæ incrementa in via, et beatitudinis

B C D largitatem in patria. Recti corde sunt, quorum affectio Deo atque justitiæ consonat, quorum oculus simplex est, quorum intentio tendit in Deum. (5) Declinantes autem a bono et via justa in obligationes, id est ad peccata, hominem ad pœnam obligantia, adducet Dominus in die judicii ad sinistram, et postea vel etiam ante, in infernum, cum operantibus iniquitatem, id est cum dæmonibus, quorum superbia ascendit semper, qui a principio peccant, qui quum cecidissent, non adjecerunt ut resurgerent, sed in malo obstinati manserunt. Hoc est quod apud Evangelistam inducitur: Tunc dicet rex his qui a sinistris erunt: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et Dominus alio loco ait injustis: Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum. Et scriptum est: Ecce dies veniet succensa quasi ignis; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula, et inflammabit eos dies veniens. Pax vera sit super Israel, id est populum fidelem, quemadmodum angeli cecinerunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Et Christus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Quam utique pacem optavit Isaias, dicens: Domine, dabis pacem nobis. Ecce psalmum compendiosum et vere fructuosissimum, lætum et nimis sententiosum audivimus: in cujus exordio edocemur quam beatum sit in Deo confidere.

Unde et Jeremias testatur: Benedictus vir Jer. xvii, 7. qui confidit in Domino; et Salomon, Habe, inquit, fiduciam in Domino toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. Docet quoque nos psalmus iste, quam potentes sint defensores Ecclesiæ, scilicet angeli, montes vocati, qui in circuitu Christianorum sunt discurrentes, velut apes negotiosæ, ut nostræ saluti provideant, dæmones coercendo, bona suggerendo, nostro profectui congaudendo, pro nobis orando, gratiam reportando. Unde Dominus per Isaiam contestatur: Super muros tuos, Jerusalem, Is. lxii, 6. constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Promittit insuper nobis hic psalmus, quod Dominus non relinquet virgam impiorum super sortem justorum, quatenus in omni afflictione hujusmodi confidamus nos tandem divinitus eruendos, interimque patientiam veram servemus: quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit, sicut Salvator disseruit. Matth. x, 22.

PRECATIO.

Mons, Christe, fortitudinis, tuis nos (quæsumus) ubique tuere præsidiis, esto in circuitu populi tui, et non derelinquas virgam peccatorum dominari super sortem famulantium tibi; bene fac nobis, et indulge tempora prosperitatis et pacis.

Footnotes

  1. Prov. xviii, 10. ↩

  2. Is. xl, 31. ↩

  3. Joann. xiv, 18. ↩

  4. Matth. xxviii, 20. ↩

  5. IV Reg. xxv, 9, 10. ↩

  6. Ps. vii, 8. ↩

  7. Job xxvii, 5. ↩

  8. Rom. viii, 38, 39. ↩

  9. Ps. xv, 5, 6. ↩

Chapter 213 of 244