Skip to the text

Articulus 38

EXPOSITIO LITTERALIS AC MYSTICA PSALMI CENTESIMI VICESIMI QUINTI : IN CONVERTENDO DOMINUS.

1 Hujus quoque psalmi titulus est: Canticum graduum: quoniam psalmus iste spiritualiter explanatus, tractat de septimo gradu spiritualis ascensionis ad Deum: qui gradus consistit in exsultatione et gratiarum actione de spirituali liberatione a vinculis peccatorum et servitute diaboli. Verumtamen, sicut ex littera patere potest, psalmus iste ad litteram scriptus est de reditu Judæorum a captivitate Babylonis, in qua septuaginta annis fuerunt, quemadmodum Jeremias prædixit.1 Et est psalmus præsens gratiarum actio, et gaudium de liberatione captivitatis tam longæ. Breviter ergo tangenda est expositio litteralis.

UNDE Propheta loquens in persona populi, de captivitate hac redeuntis, ait: (1) In convertendo Dominus captivitatem Sion : id est, dum Dominus converteret captivitatem populi Judæorum, reducendo eos de Babylone in Judæam; facti sumus nos inde redeuntes, sicut consolati de beneficio liberationis. Sicut, hoc loco significat non solum similitudinem, sed veritatem, quoniam multum gaudebant quod revertebantur ad locum cultus divini, ut patet in libro Esdræ. Per Sion autem significatur populus Judæorum, quoniam Sion mons erat in Jerusalem, in quo situm erat templum et regis palatium.2

(2) Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione, id est, laudes divinas læto ore et animo cantabamus, Domino gratias referendo. (3) Tunc dicent inter gentes, id est, subjecti imperio Cyri tunc dixerunt: Magnificavit Dominus facere cum eis, id est, Deus Israel magnifice fecit cum populo suo: quia Cyrus rex Persarum in universo suo regno publicavit edictum, quod Judæi libere possent reverti ad terram patrum suorum.3 Quo audito, gentes miratæ sunt atque dixerunt, quod Dominus magnificavit facere cum populo suo, præsertim quoniam Cyrus in sua epistola ita scripsit: Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem. Propter quod etiam quidam gentilium convertebantur ad Judaismum.

Hinc Propheta in persona Judæorum adjecit: (4) Magnificavit Dominus facere nobiscum, id est, multum gratiose, pie, atque potenter fecit nobiscum. Unde Esdras dicebat: Benedictus Dominus qui dedit hoc in corde regis.45 Facti sumus lœtantes in Domino de beneficiis tantis. Sed quoniam temporibus Esdræ in principio hujus reversionis populus modicus erat, et nec civitas nec templum fuerant reparata, idcirco pro conversione perfecta captivitatis prædictæ orans Propheta, adjungit: (5) Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro convertitur : id est, quemadmodum torrens siccatus rursus impletur flante vento australi, qui pluviam causat, et ita torrentes siccatos facit aquosos; sic populum tuum numero minoratum auge et repara, civitatesque Judææ et templum restaura.

Et decet sic fieri, quoniam (6) Qui seminant in lacrimis, id est, qui opera pœnitentiæ faciunt, lacrimasque compunctionis ac devotionis effundunt pro præteritorum malorum indulgentia et futurorum bonorum gratia impetranda, in exsultatione metent, id est, jucunde impetrabunt quod postulant, præmiumque gloriosum recipient, juxta illud: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.67 Sic autem Judæi fecerunt, nam (7) Euntes a Jerusalem et Judæa in Babylonem, ibant et flebant ex compunctione atque tristitia, quod locum divini cultus relinquere et terram idololatriæ deditam ingredi cogebantur, mittentes semina sua, id est, opera bona agentes, ex quibus tempore apto fructum consolationis et gratiæ sortirentur. (8) Venientes autem de Babylone ad Judæam, venient cum exsultatione, portantes manipulos suos, id est fructum seminis jam prædicti.

MYSTICE insuper explanatur hic psalmus de Ecclesia, seu unoquoque fideli, a vitiis seu spirituali Babylone, id est scelerum confusione, erepto.8 Eritque sensus: In convertendo Dominus captivitatem Sion : id est, quum Ecclesiam militantem, seu quemlibet fidelem converteret a vita confusa, a peccato mortali, a præsenti miseria, ad vitam ordinatam, ad gratiæ statum, ad gloriæ locum; facti sumus sicut consolati. De hac enim conversione vehementissime gloriandum est omni Christiano. Propter quod ait Apostolus: Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis;91011 repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Præcipue vero gaudendum est prælatis, dum eorum subditi convertuntur ad meliora, exemplo B. Joannis, qui in sua Canonica profitetur: Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.12

Tunc, id est in conversione hujus spiritualis captivitatis atque internæ consolationis, repletum est gaudio spirituali et laude jucunda os nostrum mentale et corporale. Est enim os spirituale, intellectuale sive mentale, quo verbum cordis profertur, quo angeli colloquuntur. De quo Sapientia dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.13 Hoc os impletur gaudio Spiritus Sancti, ex consideratione gratiæ beneficiorumque Dei. Et lingua nostra impleta est exsultatione, id est laude vocali et jubilo exuberanti. Ex abundantia enim cordis loquitur lingua.14 Similiter plenitudo interioris lætitiæ redundat atque apparet in ore et lingua corporis. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis: id est, quidam sæcularium hominum, seu quicumque alii populi, videntes gratiam Dei nobis collatam, mirabuntur et dicent: Magnifice fecit Deus cum eis. Frequenter enim homines mundum amantes, laudant in aliis quod imitari non volunt; videntesque quosdam converti ad Christum, ingredi claustrum, subito immutari, mirantur, et Deum in suis effectibus laudant, nec tamen eamdem gratiam sibi elargiri precantur.

Magnificavit Dominus facere nobiscum. Hoc est quod ait dignissima Virgo:15 Quia fecit mihi magna qui potens est. Magnificavit enim Dominus Christus facere nobiscum, nostram naturam assumendo, nostram captivitatem primam ac generalem convertendo, pro originali peccato satisfaciendo, inter homines conversando, nos sibi per gratiam uniendo, ex nobis Ecclesiam congregando, corpus suum et sanguinem nobis tradendo, Spiritum Sanctum mittendo, et innumerabilia beneficia conferendo:16 idcirco facti sumus lætantes, et gratias referentes, atque hilariter ministrantes. Hinc enim Judith misericordiam Dei experta, ait: Laudate17 Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, et in me adimplevit misericordiam suam.18 Converte, Domine, captivitatem nostram perfecte: id est, nos propter originale peccatum infectos vulneribus animæ, erue ab omni corruptione peccati, in libertatem filiorum Dei;19 et peccata quibus quotidie ligamur et capimur, aufer a nobis; sicut torrens in Austro convertitur, quatenus sic impleamur donis et gratiis Spiritus Sancti, sicut torrens siccatus impletur humoribus aquæ Austro flante.

Qui seminant in lacrimis, id est, qui modo in luctu pœnitentiæ seu lacrimis devotionis se ipsos exercent, qui temporales delectationes contemnunt, et corde contrito et humiliato Deo ministrant: isti in exsultatione metent bona gratiæ in præsenti, et fructum gloriæ in futuro.20 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus. Et Apostolus ait: Qui parce seminat, parce et metet;21 et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam æternam. Propterea apud Jeremiam consulitur nobis: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.22 Porro quinque sunt genera lacrimarum. Primæ lacrimæ sunt pro indulgentia propriæ culpæ: et hæ mundant a sorde peccati. Secundæ sunt pro timore futuri judicii et gehennæ: et istæ refrigerant ab ardore concupiscentiæ, retrahuntque ab omni iniquitate. Tertiæ sunt pro incolatu præsentis exsilii: quæ potant animam sitientem. Quartæ, pro defectibus proximorum: et istæ impinguant plangentem. Quintæ sunt pro desiderio patriæ: quæ animam omni bono fecundant.

Euntes electi Dei per viam vitæ præsentis, ibant per viam mandatorum Altissimi, et flebant, secundum aliquem modum prædictorum generum lacrimandi, mittentes semina sua, id est opera meritoria facientes: quæ opera dicta sunt semina, quoniam sicut ex semine nascitur fructus, sic ex operibus bonis oritur fructus vitæ æternæ, infusio consolationis divinæ. Mittunt igitur semina sua, id est, opera bona ante se mittunt, cumulum meritorum colligunt, quem in Christo abscondunt, quemadmodum ipse hortatur:23 Thesaurizate vobis thesauros in cœlo. Et Apostolus:24 Nolite, inquit, deficere benefacientes; tempore enim suo metemus non deficientes. Venientes autem ad Christi tribunal, venient cum exsultatione, id est cum secura et læta conscientia, portantes manipulos suos, id est opera virtuosa quæ collegerunt. Opera enim illorum sequuntur illos.25

Admonemur ex psalmo præsenti redemptionem nostram a Christo factam recolere, atque in Salvatore de suis beneficiis exsultare, eum laudando, contemplando, incomparabiliterque amando. Denique docet nos scriptura psalmi istius, quid inter electos et reprobos distet: quia electi eundo in bono, proficiunt lacrimando; reprobi vero in isto exsilio quasi in patria gloriantur, et de carcere captivitatis faciunt sibi paradisum voluptatis: idcirco venientes ad Christi judicium, venient cum mœrore, nihil portantes nisi damnationis suæ chirographum. Unde in Evangelio dicitur eis: Væ vobis qui habetis consolationem vestram; et, Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis. Hinc enim Abraham diviti dixit:26 Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala:27 nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Despiciamus igitur omnem mundi pompam, vanitatem et gloriam, corporisque desideria reprimamus, et in lacrimis sanctis occupemur, scientes non posse nos modo cum mundo gaudere, et postmodum cum Christo regnare.

PRECATIO.

Expurga nos, Domine, a peccatis; ædifica tibi in nobis domum mansionis: ut tu in nobis, et nos in te manentes, quum dederis nobis somnum mortis, cum dilectis tuis simus heredes regni cœlestis.

Footnotes

  1. Jer, xxv, 11. ↩

  2. 1 Esdr. 11-13. ↩

  3. 1 Esdr. , 1, 1. ↩

  4. 1 Esdr. , 27. ↩

  5. 1 Esdr. vii, 27. ↩

  6. Matth. 5. ↩

  7. Matth. v, 5. ↩

  8. Expositio tropologica. ↩

  9. II Cor. vii, 4. ↩

  10. Matth. i, 1. ↩

  11. II Cor. 4. ↩

  12. III Joann. 4. ↩

  13. Eccl. xxiv, 5. ↩

  14. Matth. xii, 34. ↩

  15. Luc. 1, 49. ↩

  16. Baruch. 38. ↩

  17. I Esdr. iii, 11-13. ↩

  18. Judith xiii, 17, 18. ↩

  19. Rom. viii, 21. ↩

  20. Sap. iii, 15. ↩

  21. II Cor. ix, 6. ↩

  22. Jer. iv, 3. ↩

  23. Matth. vi, 20. ↩

  24. Galat. vi, 9. ↩

  25. Apoc. xiv, 13. ↩

  26. Luc. vi, 24, 25. ↩

  27. Luc. xvi, 25. ↩

Chapter 214 of 244