Articulus 39
ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI SEXTI: NISI DOMINUS ÆDIFICAVERIT DOMUM.
HABET præterea psalmus jam declarandus hunc titulum: Canticum graduum Salomonis. Secundum eos autem, qui psalmum hunc litteraliter exponunt de ædificatione templi materialis in Jerusalem, additur in titulo, Salomonis:1 vel quoniam David fecit hunc psalmum pro filio suo Salomone; vel quia Salomon eum conscripsit, ad insinuandum quod sine speciali adjutorio Dei, ædificatio templi consummari non posset. Est autem expositio hæc multum grossa et rudis, quæ tamen breviter tangi potest, ut sit sensus:
(1) NISI Dominus ædificaverit domum, principaliter operando, et artificibus efficaciam operandi præstando, in vanum laboraverunt qui ædificant eam: quoniam sine ejus adjutorio eam perficere nequeunt.2 Et hujus signum et simile est, quia (2) Nisi Dominus custodierit civitatem ab inimicorum incursu, ceterisque periculis. frustra vigilat qui custodit eam, eo quod urbem sua potestate nequeat custodire, Deinde Psalmista affatur artifices: (3) Vanum est vobis ante lucem diei surgere ad operandum, quasi vestra potestate et festinatione possitis templum perficere. Idcirco surgite ad operandum postquam sederitis, id est nocte et somno completis, qui manducatis panem doloris, id est, qui vescimini cibo vestro labore acquisito, cui labori miscetur pœna et fatigatio corporis.
(4) Quum dederit Dominus dilectis suis, scilicet filiis Israel, somnum, id est quietem beatæ mortis, ecce hereditas Domini, filii, id est, tunc filii ab eis instructi, sunt hereditas Domini Dei: quia populus fidelis appellatur hereditas Dei. Et per Isaiam Dominus ait: Hereditas mea Israel. Et ista hereditas, seu filii boni atque fideles, sunt merces fructus ventris, id est præmium meriti Christi, qui est fructus ventris virginei. Christus enim sua passione eos redemit et emit, et Pater dedit eos Filio suo.
(5) Sicut sagittæ in manu potentis, id est fortis sagittatoris, exsistentes, sunt acutæ et paratæ ad resistendum adversariis; ita filii excussorum, id est, sic discipuli et imitatores dilectorum Domini, videlicet sanctorum doctorum, antiquorumque patrum, parati sunt ad resistendum hostibus veritatis. Dicuntur autem doctores sancti et patres antiqui, excussi: quoniam de hac vita ablati et quasi excussi sunt; vel quia a carnalibus concupiscentiis, et ceteris impedimentis serviendi vacandique Deo, erant abstracti, et ad spirituale præmium expediti. (6) Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis filiis excussorum: id est, beatus est doctor seu pastor, qui cupit tales habere discipulos, qui diligenter observent quæ audiunt, et pro veritate efficaciter pugnent. Vel: Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis excussis, id est, qui doctrinam et vitam sanctorum patrum atque doctorum digne assequitur. Hic vir beatus non confundetur nec reprobabitur quum loquetur inimicis suis, id est hostibus veritatis, in porta, id est in publico. Nam verus et justus apparebit, tam in præsenti, quam in futuro judicio, dum causa ejus cœperit discuti contra adversarios suos.
DENIQUE moraliter per Salomonem intelligitur Christus, qui est verus pacificus, ædificavitque domum, id est Ecclesiam Deo Patri ex vivis lapidibus.3 Et de hujus domus ædificatione verissime dicitur: Nisi Dominus Jesus Christus, seu Trinitas Deus, ædificaverit intus per fidem, caritatem et gratiam, domum, id est Ecclesiam, seu quamlibet personam ecclesiasticam, in qua Deus per fidem moratur: quemadmodum ait Salvator, Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;4 in vanum, id est frustra et sine profectu, laboraverunt et laborabunt, qui ædificant, id est, ædificare nituntur eam, videlicet Prophetæ, Apostoli et successores eorum: qui prædicando, docendo, exemplariter conversando, miracula faciendo, conati sunt convertere homines, informare fideles, ædificare Ecclesiam; sed nisi Deus intus illuminet, inanis est prædicatio foris adhibita. Propter quod Paulus testatur:5 Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
Nisi Dominus custodierit civitatem, id est Ecclesiam: quæ dicitur civitas, propter caritativam unionem fidelium; frustra vigilat omnis doctor, pastor, prælatus, qui custodit eam. A Deo enim est non solum inchoatio boni, sed etiam conservatio, protectio atque perfectio. Et ideo, sicut solus Deus Ecclesiam intus ædificat, caritatem, fidem, spem, et dona Spiritus Sancti per creationem infundendo hominibus: ad quam infusionem homines sancti Deo subservientes disponunt mentes humanas; sic solus Deus custodit Ecclesiam seu corda fidelium per se ipsum, conservando in esse dona quæ creando infudit. Angeli vero et homines ceteris præsidentes, custodiunt instrumentaliter, dispositive atque forinsecus, hortando ad bonum, et impedimenta bene vivendi tollendo. Hinc scriptum habetur: facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum.6
Deinde ædificatoribus domus Dei, id est prælatis Ecclesiæ, ait: Vanum est vobis ante lucem, id est ante gratiæ infusionem, ante divini auxilii irradiationem seu receptionem, surgere ad instruendum seu ædificandum Ecclesiam. Tanquam dicat: Nihil proficiet labor vester, nisi gratia Dei adfuerit tam vobis quam auditoribus vestris.7 Idcirco surgite ad exsequendum officium vobis commissum, postquam sederitis, id est, gratiam Dei humiliter imploraveritis, atque ab exterioribus quiescendo, paulisper ad pedes Crucifixi sederitis, meditando, contemplando, orando, quatenus intromittamini in cellam vinariam Spiritus Sancti, et in thesauros sapientiæ Dei; illicque spiritualiter inebriati ardore sancti amoris et lumine veritatis, surgatis et procedatis ad alios instruendos, eructando et communicando eis de plenitudine vestra. Qui manducatis panem doloris, id est, quibus lacrimæ compassionis fraternæ, panes sunt die ac nocte:8 quoniam semper oportet vos condolere subditis vestris; nec solum vestra, sed eorum quoque peccata deplangere, prout Apostolus ait:9 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Et Job loquitur:10 Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Et Ezechieli præcepit Dominus, ut portet iniquitatem populi Judæorum.11 — Potest etiam versus iste exponi ad omnes. Vanum est vobis, o universi viatores, ante lucem surgere, id est, ante caritatem gratiæ gratificantis, aliquid velle meritorie agere. Vel, Ante lucem surgere, id est, antequam veniatis ad caritatem patriæ, vos ipsos velle erigere, exaltare, aut aliquid reputare, vel quasi ex securitate gaudere. Propterea surgite, id est, exaltari satagite, postquam sederitis, id est, humiliati fueritis, atque in hac vita nil nisi humilitatem in omnibus desideraveritis, qui manducatis panem doloris, id est lacrimarum, exercentes opera pœnitentiæ, illisque reficientes animas vestras: quemadmodum Christus ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me.12
Consequenter ostendit quando surgendum sit plene atque perfecte. Quum dederit Dominus dilectis suis, id est electis, somnum, id est felicem quietem post hanc laboriosissimam vitam, ecce hereditas Domini, id est, tunc populus electus, existens hereditas Dei, præsens præstoque erit, atque in gloria apparebit: hereditas, inquam, exsistens, filii, merces fructus ventris, id est Christi filii Dei, qui Christus est fructus ventris generosi Virginis benedictæ. Cur autem homines asserantur merces Christi, jam dictum est. Sed et Christus est merces eorum: nam ipse est præmium nostrum, et objectalis nostra felicitas. Propter quod ait: Manifestabo ei (scilicet diligenti) me ipsum.13
Deinde ostenditur quomodo Ecclesia sit collecta, et quomodo hereditas hæc sit Domino acquisita. Sicut sagittæ in manu potentis se habent, ita filii excussorum, id est, sic sancti Apostoli et cooperatores atque successores eorum, qui sunt filii Prophetarum: qui nominantur excussi propter causas præhabitas. Nam sicut sagittæ de manu viri potentis cito in longinquum ja ciuntur, ita Apostoli et eorum discipuli velociter per universum orbem transmissi sunt, prædicantes ubique, et omnes electos ad fidem congregantes in una Ecclesia Christi, quemadmodum Isaias prædixit:1415 Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longe;16 et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros. Beatus vir, jam in spe, qui implevit desiderium suum, id est, qui mentem suam spirituali desiderio implevit, ex ipsis filiis excussorum atque excussis: id est, qui tam ardenti affectu audit, tenet et implet verba Apostolorum et Prophetarum, quod nullum illicitum desiderium, nulla inordinata affectio locum invenit in anima ejus. Cetera ex dictis innotescunt.
Ecce psalmus iste morali documento saluberrime plenus, et de octavo gradu spiritualis ascensus pertractans, videlicet de modo, hora et ordine surgendi ad summum ac ultimum omnium entium finem,17
Deum æternum et adorandum. Docet nos evidenter, ut nunquam nisi in solo Deo speremus, omne bonum, id est initium, conservationem, processum et consummationem operum bonorum ei attribuamus, sicut Deo nostræ salutis, quemadmodum
Ps. xvi, 47.
Jer. III, 23. a Jeremia dicitur : Vere in Domino Deo nostro salus Israel. Docet enim nos canticum istud omnem superbiam funditus exstirpare, humilitatem amplecti, talique ordine ad somnum electorum procedere.
PRECATIO.
Deus, spiritualium domorum ædificator, ut nos custodias precamur : imple in te desiderium nostrum, et electis tuis nos conjunge pro meritis.
Footnotes
-
1 III Reg. vi. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Expositio moralis. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
I Cor. III, 7. ↩
-
Is. xxvi, 17, 18. ↩
-
Joann. xv, 4, 5. ↩
-
Ps. xli, 4. ↩
-
II Cor. xi, 29. ↩
-
Job xxx, 25. ↩
-
Ezech. iv, 4. ↩
-
Joann. iv, 34. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
Marc. xvi, 20. ↩
-
Matth. xxviii, 19, 20; ↩
-
Is. lxvi, 19, 20. ↩
-
Cant. ii, 4. ↩
Chapter 215 of 244