Articulus 40
DECLARATIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI SEPTIMI : BEATI OMNES QUI TIMENT DOMINUM.
Eccl. I, 28.
Rom. VIII, 15.
II Tim. I, 7.
TITULUS psalmi præsentis est : Canticum graduum. Agit enim hic psalmus de filiali timore, qui est nonus gradus spiritualis ascensus. Hic enim gradus præcipue necessarius est ascendere atque proficere cupienti : quoniam in Ecclesiastico habetur, Qui sine timore est, non potest justificari. Est tamen quidam timor servilis quo pœna timetur, nec malum vitatur amore boni, sed pavore tormenti. De quo Apostolus ait : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum ; et iterum, Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed dilectionis. Unde beatus Antonius dixit : Ego jam non timeo Deum. Pensandum namque quod objectum timoris, est malum. Nam timor est quidam recessus, quo appetitus aliquid refugit. Deus ergo, secundum quod Deus, et in quantum naturaliter bonus est, timeri non potest directe et per se, secundum Thomam. Objectum autem timoris servilis, est malum pœnæ ; objectum vero timoris filialis, est malum culpæ. In quantum igitur Deus pro culpa pœnam infligit, timetur timore servili ; in quantum vero separatio a Deo, malum aliquod est, timetur timore filiali castoque.
AIT ergo sanctus Propheta : (1) Beati omnes sunt jam in spe, qui timent Dominum filiali et casto timore. Non enim est personarum acceptor Deus ; sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Qui ambulant in viis ejus, id est in divinis præceptis, non in propriis adinventionibus, et post pravitatem proprii cordis, sicut de impio scriptum est : Abiit vagus in via cordis sui ; et alibi : Quam vilis facta es, iterans vias tuas ! (2) Labores manuum tuarum quia manducabis, id est, quoniam præmio operum tuorum bonorum in cœlo vesceris, et fructus studiorum actuumque meritoriorum tuorum percipies in patria seu visione divina : juxta illud, Anima operantium impinguabitur ; beatus es nunc in spe, et bene tibi erit illic in re. Unde in Evangelio dicitur : Beatus qui manducabit panem in regno cœlorum. Vel sic : Labores manuum tuarum quia manducabis, id est, quia de labore proprio vives, victum et necessaria tibi laboribus piis procurando ; beatus es et bene tibi erit, quoniam talis labor multum meritorius est. Propter quod de se ipso ait Apostolus : Laboramus manibus nostris ; et, Ad ea quæ mihi necessaria fuerunt, ministraverunt manus
Act. x, 34, 35.
Is. LVII, 17.
Jer. II, 36.
Prov. XIII, 4.
Luc. XIV, 15.
I Cor. IV, 12.
Act. XX, 34. istæ; itemque, Qui non laborat, non manducet. Et Salomon ait: Qui sectatur otium, stultissimus est.1
Deinde describitur plenius beatitudo timentis Deum. Primo per bona spiritualia vitæ præsentis, dum subditur : (5) Uxor tua, id est sapientia tibi divinitus data, erit sicut vitis abundans, id est, opera sancta producet, in lateribus domus tuæ, id est in interioribus viribus animæ tuæ : juxta quod alibi dicitur : Quæ desursum est sapientia, primo quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis. Sapientia est cognitio divinorum. Qui autem dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit, mendax est.2 Idcirco vera sapientia fructuosa est tanquam vitis abundans, quæ plurimos generat botros. Dicitur autem sapientia uxor et sponsa hominis timorati, juxta illud : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.3 Salomon quoque monet : Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam.4 Unde per uxorem intelligi potest Sapientia æterna et increata, quæ utique sponsa est cordis devoti, et in eo fructificat tanquam vitis fructifera. Hinc nempe ista Sapientia : Ego, inquit, quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ ;5 rursusque, Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. (4) Filii tui, id est actus ex sapientia orti, erunt sicut novellæ olivarum, id est, virescent et augebuntur, ita quod multi et magni, decori et validi erunt, quoniam indesinenter proficies, in circuitu mensæ tuæ, id est in gyro fidei cordis tui. Sicut enim super mensam cibi ponuntur et sustentantur, sic omnia opera bona supra fidem fundantur, firmantur et radicantur. Fides autem sine dono sapientiæ opera bona non profert, neque econtra. Idcirco ex fide per sapientiam illustrata, causantur et effluunt opera Deo accepta, in circuitu fidei, id est undique in interioribus animæ.
Vel sic : Uxor tua, id est sapientia, sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ, id est in spiritualibus filiis tuis : quia per sapientiam generantur filii spirituales in Christo, juxta illud Apostoli : Per Evangelium Christi ego vos genui.6 Filii tui spi- rituales a te sapienter instructi, sicut novellæ olivarum, id est, uncti erunt gratia spirituali, et in Christo florentes atque fecundi, in circuitu mensæ tuæ, id est in gyro spiritualis doctrinæ, qua eos pane7
(5) Ecce sic benedicetur, id est, talia munera gratiæ desuper sortietur, homo qui timet Dominum timore casto et amicali.
Propter quod in Ecclesiastico habetur : Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur.8 Quum enim nihil dividat nos a Deo, nisi peccatum, nilque impediat infusionem gratiæ Dei in nos, nisi negligentia nostra, eo ipso quo timor negligentiam excutit, a vitiis retrahit, et peccata expellit, disponit cor nostrum ad omne bonum, omnisque boni quodammodo causa est.9 Ideo et alibi inducitur : Plenitudo sapientiæ, timere Deum.10
(6) Benedicat tibi Dominus ex Sion, id est ex Ecclesia militanti, benedicendo tibi per ministros et prælatos Ecclesiæ; et videas bona, id est bonum statum, continuumque profectum, Jerusalem, id est
Ecclesiæ peregrinantis a Domino, scilicet militantis, præliantis, laborantis, tamen in pace Christi pausantis, omnibus diebus vitæ tuæ.11 Quantum enim bonum commune totius Ecclesiæ diligis, tantum de ejus conservatione ac profectu exsultas. Unde et vere devotus frequenter ac ferventer orare habet pro bono statu Ecclesiæ. (7) Et videas filios filiorum tuorum, id est, cernas quod illi quos tu spiritualiter genuisti, alios spiritualiter generent, quatenus merito et numero augeatur Ecclesia : sicque conspicias pacem Christi seu Christum, qui est pax nostra, secundum Apostolum, super Israel, id est super te ipsum, et alium quemlibet Christianum, Deum fideliter contemplantem.121314
Vel sic : Benedicat tibi, id est, dona cœlestis gratiæ mittat et conferat tibi Dominus Deus omnipotens, ex Sion, id est ex triumphanti Ecclesia, in qua Sancti Deum sicuti est speculantur.15 Sion namque speculatio interpretatur. Et videas, post hujus exsilii terminum, bona Jerusalem cœlestis, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec mens comprehendere sufficit, omnibus diebus vitæ tuæ gloriosæ, quæ erit æterna.1617 Et videas filios filiorum tuorum, quatenus illi tecum in patria gaudeant, qui a filiis tuis spiritualibus spiritualiter geniti sunt. Sed quoniam forsitan non omnes electi spirituales filios habent, et si habeant, forte quod illi non habent; idcirco sicut per filios intelliguntur opera gratiosa, sic per filios filiorum istorum intelligi possunt opera gloriosa, sicut sunt Deo frui, et cetera gaudia ac merita Beatorum, quæ ex præviis meritis seu bonis operibus quodammodo orientur. Sic etiam videas pacem cœlestem, quæ omnem sensum exsuperat, super Israel, id est quemlibet Beatum, Deum per speciem contuentem.18
PRÆTEREA exponentes psalmum istum ad litteram de populo Judæorum, asserunt quod Psalmista invitat eos ad timorem Dei per temporalium bonorum promissa, quemadmodum moris est in lege ac Prophetis invitare eos ad obedientiam Dei per temporalium prosperitatum promissiones.19 Unde Dominus ait populo huic :20 Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis. Sed advertendum quod sicut hujusmodi bona non sunt sufficiens præmium actus virtuosi, præsertim dilectionis divinæ quam præcipit lex; ita non omnibus observantibus legem dabantur, sed spiritualia et meliora data sunt eis, tanquam magis perfectis. Infirmiores vero per temporalia alliciendi erant promissa. Sic ergo quod modo timenti Deum promittitur, quod labores manuum suarum manducabit, id est, temporalium divitiarum abundantia perfruetur, et quod uxor ejus esset fecunda velut vitis abundans; item quod filii ejus carnales sederent seu starent sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ suæ : non omnibus, sed multis in veteri Testamento concessum est. Nec enim Eliæ, nec Jeremiæ data sunt hæc, quorum uterque virgo permansit.
Litteralem igitur sequendo sensum, quod ait, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum, intelligendum est, quod sic vel melius benedicetur. Vel, Sic benedicetur, id est, ita laudabitur. Deinde loquens Propheta populo Synagogæ, subdit: Benedicat tibi Dominus ex Sion, id est ex templo sito in monte Sion, in quo ministri templi benedicebant Judæis; et videas bona Jerusalem, id est bonum statum civitatis regiæ in Judæa, ex cujus bono regimine totius regni salus pendebat. Et videas filios filiorum tuorum, id est, diu vivas, ut tuos nepotes conspicias, videasque pacem super Israel, id est super universum Israeliticum populum.
PRECATIO.
Timentes te beatifica nos, Domine, et fac in viis tuis perseveranter ambulare : benedic nos benedictione tua sancta, ut videamus bona Jerusalem sine fine mansura.
Footnotes
-
Prov. xii, 11. ↩
-
I Joann. ii, 4. ↩
-
Sap. viii, 2. ↩
-
Prov. vii, 4. ↩
-
Eccli. xxiv, 22. ↩
-
I Cor. iv, 15. ↩
-
Eccl. xv, 3. ↩
-
I Joann. ii, 1, 13. ↩
-
Sap. viii, 23. ↩
-
Eccli. xxiv, 20. ↩
-
II Cor. v, 6. ↩
-
I Joann. ii, 4. ↩
-
II Thess. iii, 10. ↩
-
Ephes. 11, 14. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
1 Cor. II, 9. ↩
-
Is. LXIV, 4; ↩
-
Philipp. IV, 7. ↩
-
Expositio litteralis. ↩
-
Is. I, 19. ↩
Chapter 216 of 244