Skip to the text

Articulus 41

EXPOSITIO TROPOLOGICA PSALMI CENTESIMI VICESIMI OCTAVI : SÆPE EXPUGNAVERUNT ME.

ASSIGNATUR insuper psalmo jam declarando pro titulo : Canticum graduum : id est, psalmus qui canticum dicitur, tractat de gradu proficiendi ad Deum apicemque virtutum. Iste enim est decimus psalmus gradualis, de patientia loquens, quæ est decimus gradus spiritualis ascensus : et convenienter ponitur post timorem, quoniam metuentem Deum decet omnia æquanimiter tolerare propter justitiam, ne Deus per impatientiam offendatur. Tanta autem est virtus patientiæ, ut Christus dicat : In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Luc. xxi, 19.

PROPHETA igitur volens nos ad patientiam animare, hortatur Ecclesiam, dicens : (1) Sæpe expugnaverunt, id est impugnaverunt, me hostes invisibiles, scilicet dæmones me tentantes, atque visibles, puta hæretici et tyranni, aliique perversi, a juventute mea, id est ab exordio durationis meæ, et a principio temporis mei. Nam et in paradiso tentatus est primus parens cum conjuge sua a dæmone, et postmodum Abel justus a Cain occisus est.

Gen. iii, 1-7.

Ibid. iv, 8.

Dicat nunc Israel, id est Ecclesia Deum per fidem contemplans. Quemadmodum enim Gregorius dicit, Omnium electorum qui a principio mundi fuerunt, et usque ad sæculi consummationem futuri sunt, est una Ecclesia, cujus caput est Christus. Semper autem perversi ac reprobi molesti fuerunt electis, nec unquam defuit, deest, aut deerit malignitas persequens et æquitas patiens ; semperque verum fuit, quod per multas tribulationes oportet nos fieri salvos. Unde in historia Judith dicitur :

Ephes. v, 23; Coloss. i, 18.

Act. xiv, 21.

Judith viii, 22, 23. effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.

(2) Sæpe expugnaverunt me isti a juventute mea : sicut nunc dictum est ; sed frustra : etenim, id est quia, non potuerunt mihi finaliter prævalere, aut interius lædere, seu nocere. Imo omnia cooperata sunt mihi in bonum ; et eorum malignitas facta est eis causa damnationis æternæ, mihi vero occasio facta est sempiternæ lætitiæ. Hinc enim altissimus apostolici agminis princeps in sua Canonica fatetur : Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ? Paulus quoque ait : Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Quamvis ergo hostes Ecclesiæ corpus occidant aut animam ad tempus decipiant, non tamen finaliter neque simpliciter prævalent. Imo tempore persecutionis tyrannicæ augebatur Ecclesia merito sanctitatis, et numero conversorum ad fidem, magis quam tempore pacis : sicut Hieronymus testatur, dolens et conquerens, quod postquam Ecclesia temporale imperium acquisivit, pristinam gratiam pro magna parte amisit.

Rom. viii, 28.

1 Petr. iii, 13.

Rom. viii, 31.

Matth. x, 28.

(5) Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, id est, ita me sibi subjecerunt, conculcaverunt, et afflixerunt, sicut fabricantes sibi subjiciunt atque conculcant fundamentum, supra quod ædificium fundant. Vel, Supra dorsum meum fabricaverunt, id est, me pro suo libito persecuti sunt. Vel, Supra dorsum meum fabricaverunt, id est, machinam iniquitatis supra me construxerunt, accumulantes sibi sarcinam vitiorum, seu pondus ac multitudinem scelerum, dum me tam injuste molestaverunt. Per dorsum autem designatur totum, eo quod patientes verbera, soleant dorsum ad percutientem convertere, vel quoniam patientes mentem convertunt ad Deum, et corpus exponunt ictibus impiorum. Prolongaverunt, id est, longam et perseverantem fecerunt, iniquitatem suam adversum me. Unde ait Scriptura : Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.1

(4) Dominus justus, nihil irremuneratum relinquens, concidet cervices, id est, damnabit et destruet superbias, peccatorum : quemadmodum testatur : Omnium excellentium et sublimium colla calcavi.2 Et apud Isaiam scriptum est : Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ.3 Confundantur confusione damnationis æternæ ac reprobationis divinæ, et convertantur retrorsum, id est, cadant, deficiant, et repellantur a Deo, omnes qui oderunt Sion, id est Ecclesiam Christi in monte, qui Christus est, sitam, atque cœlestia speculantem.4 (5) Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit : id est, quemadmodum fœnum in tectis domorum nascens, celerrime (sole desuper decoquente) siccatur et cadit ; sic potestas, gloria atque prosperitas inimicorum Ecclesiæ, Christo ulciscente, cito dispereant, ne et ipsi diu vivendo gravius peccent, et Ecclesia supra modum gravetur. (6) De quo fœno in tectis orto, non implebit manum suam qui metet, id est, messor tale fœnum non colliget, eo quod ante tempus dissipetur et dispergatur ; et propter eamdem causam de eo non implebit sinum suum qui manipulos colliget alibi, quam supra tectum, videlicet ubi terræ nascentia fructuose nascuntur. Et sicut de illo fœno non implet manum suam messor humanus ; sic in die judicii quando separabuntur boni a malis, angeli sancti qui sunt messores Dei, colligentes triticum (id est electos et opera bona eorum) in horreum5 cœli, non implebunt manum suam de operibus perversorum, quia nil boni in eis conspicient, nec deferent eos ad horreum Christi.

(7) Et non dixerunt qui præteribant, id est, in mundo isto velut in exsilio ambulabant, festinantes ad patriam, scilicet sancti Prophetæ, Patriarchæ, Apostoli : Benedictio Domini sit super vos, o inimici Ecclesiæ : id est, Sancti non optaverunt reprobis, in quantum hujusmodi sunt, bona gratiæ, quoniam noverant eos ad corpus Antichristi atque diaboli pertinere.

B Unde Apostolus de talibus ait :6 Quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. Et Salomon loquitur : Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus ; sed quasi umbra prætereant, qui non timent faciem Dei.7 Secundum Augustinum, consuetudo erat Hebræis ut prætereuntes benedicerent operantibus in agro, quemadmodum Booz legitur dixisse messoribus, Dominus vobiscum : qui responderunt, Benedicat tibi Dominus. Justi autem comparantur agro fecundo, impii vero sterili terræ. Innuit ergo Propheta, quod sicut prætereuntes benedicunt agro fecundo et operariis ejus, non autem sterili terræ et operantibus eam, sed potius increpant eos, quoniam stulto labore se ipsos fatigant ; sic Sancti hanc vitam spernentes, et velut locum peregrinationis hunc mundum prætereuntes, impiis non benedixerunt, sed bonis, sicut subjungitur. Benediximus vobis, o justi amatores ecclesiasticæ unitatis, id est catholicæ fidei atque individuæ caritatis, imprecantes vobis bona gratiæ in præsenti, et bona gloriæ in futuro, in nomine Domini.

Postremo quæ hic dicuntur contra iniquos, dicuntur zelo justitiæ, non affectu invidiæ; magisque dicuntur prænuntiando quam imprecando, et conditionaliter magis quam simpliciter, scilicet, si non pœnitent.

Footnotes

  1. Is. v, 18. ↩

  2. Eccli. xxiv, 11. ↩

  3. Is. xxiii, 9. ↩

  4. Ruth 11, 4. ↩

  5. Matth. xiii, 49, 30. ↩

  6. 1 Tim. 1, 20. ↩

  7. Eccle. viii, 13. ↩

Chapter 217 of 244