Articulus 42
EXPOSITIO ALLEGORICA ET LITTERALIS EJUSDEM PSALMI CENTESIMI VICESIMI OCTAVI.
CONVENIENTISSIME autem exponitur psalmus iste de Christo, qui est verus et purus Israelita. Eritque sensus : Sæpe expugnaverunt me Judæi a juventute mea, dicat nunc Israel, id est Christus, qui erat a principio suæ conceptionis in Virgine, vir videns Deum, non per fidem, ut ceteri; neque per subjectam creaturam, ut Jacob, qui eo quod vidit angelum, dixit, Vidi Dominum facie ad faciem (propter quod etiam Israel ab angelo dictus est) :1 neque per imaginariam formam, ut Isaias, qui dixit, Vidi Dominum sedentem super solium excelsum ;2 et Daniel, qui dixit, Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit :3 sed sicut comprehensores in patria vident, imo incomparabiliter clarius atque beatius. Anima etenim Christi a principio suæ creationis, semper æque perfecte vidit Deum : et ipsa sola clarius vidit Deum, quam omnes simul Beati. Idcirco Christus verissime Israel appellatur. Christum autem ab infantia persecuti sunt Judæi saltem proselyti, puta Herodes, qui erat ad Judaismum conversus, et Christum infantem occidere nisus est :4 cui (secundum Hieronymum) multi sacerdotum ac Judæorum consenserunt. Sumitur autem hoc loco juventus communiter, prout adolescentiam includit. Si vero proprie accipiatur, tunc Christum persecuti sunt Judæi a juventute sua, id est ab anno tricesimo suæ ætatis. Tunc nempe prædicare exorsus est; et statim ex tunc impugnaverunt eum Judæi, nunc verbis, nunc actibus, sicut Evangelistæ testantur. Etenim non potuerunt mihi prævalere. Nam quum Christum vellent præcipitare, et postmodum lapidare, exivit de manibus eorum, et transiens per medium illorum ibat.56 Denique, dum eum capere vellent, et ipse respondisset, Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram;7 nec aliquid facere poterant Christo, nisi eo volente. Propter quod ait : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.8 Et per Jeremiam ait : Dominus mecum est quasi bellator fortis; idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt.9
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Hoc plane fecerunt sacrilegi impiissimique Judæi et servi Pilati, dum Christum flagellis laceraverunt, ad mortem crucem sibi bajulantem duxerunt, et duro crucis ligno dorsum ejus tenerrimum crudelissime appenderunt. Prolongaverunt iniquitatem suam : quia non cessaverunt clamare, Tolle, et, Crucifige, donec me occiderunt;10 imo a principio prædicationis meæ mihi insidiari cœperunt usque ad mortem, dicentes :11 Homo vorax, potator vini;12 seducit turbas; insanit, dæmonium habet;13 blasphemat.
Dominus justus concidet cervices peccatorum, id est, Judæos istos destruet et occidet. Hoc fecit Deus per Titum et Romanos, quemadmodum prædictum est : Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo;1415 et alibi, Abjiciet eos Dominus Deus meus, quia non audierunt vocem ejus. Confundantur et convertantur retrorsum, secundum sensum expositum, omnes qui oderunt Sion, id est Christum divina incessabiliter speculantem; vel, Sion, id est primitivam Christi Ecclesiam, quam maxime oderunt Judæi, sicut in Actibus Apostolorum habetur.16
Fiant Judæi Christum negantes, sicut fœnum tectorum, etc. Hoc in eis impletum est : nam multi eorum in adolescentia et juventute a Romanis occisi sunt.17
Et non dixerunt qui præteribant, id est Prophetæ : Benedictio Domini super vos : id est, Prophetæ nil boni dixerunt de Judæis qui Christum occiderunt, sed multa mala, quemadmodum patescit, ubi de eis sic dicitur : Non erit ejus populus qui eum negaturus est, id est Judæi qui dixerunt :1819 Non habemus regem nisi Cæsarem; et, Hunc nescimus unde est.20 Et :21 Exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum;22 et rursus : Negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse. Per Isaiam quoque Dominus ait :23 Excæcatum est cor populi hujus. Sed nos Prophetæ qui istis incredulis malediximus, benediximus vobis, o Christiani, in nomine Domini, scilicet Christi prophetando de vestra salute et gratia. Hinc enim beatissimus Petrus in sua Canonica alloquens Christianos, disseruit :24 De vestra salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt.25
PRÆTEREA, quamvis sensus litteralis in primo ponendus sit, propter rationabilem tamen causam, videlicet propter prolixitatem vitandam, interdum pono eum posterius.26 Itaque ad litteram videtur psalmus præsens loqui de frequenti tribulatione ac liberatione Israeliticæ plebis, ut sit sensus : Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel : id est, populus Israel dictus, eo quod natus sit ex Jacob, alias alio nomine Israel, fateatur cum gratiarum actione quod sæpe expugnaverunt me gentiles a juventute mea, id est a tempore quo fui in Ægypto :27 quod dicitur juventus populi hujus, secundum quod Dominus ait apud Jeremiam ad Synagogam : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, quando secuta es me in deserto.
Etenim non potuerunt mihi prævalere. Nam Ægyptii qui eos impugnaverunt, succubuerunt, dicentes : Fugiamus Israelem; Dominus enim pugnat pro eis contra nos.28
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, puta Ægyptii, imponentes mihi onera gravissima ad portandum. Babylonii quoque et alii multi fabricaverunt super dorsum eorum, secundum sensum prætactum. Dominus justus concidet cervices peccatorum. Nam Ægyptios superbissimos, aliosque Israelem persequentes, graviter interfecit, atque in die judicii penitus eos damnabit et dissipabit.29 Confundantur et convertantur retrorsum, quasi debellati et victi a Deo, omnes qui oderunt Sion, id est populum Judæorum per Sion significatum; vel, Sion, id est sanctuarium Dei constructum in monte Sion. Et non dixerunt qui præteribant, id est sancti viri hunc mundum perambulantes : Benedictio Domini super vos : id est, odientibus Sion non sunt imprecati benedictionem, sed futuram eorum damnationem prælocuti sunt. Unde nec eis dixerunt : Benediximus vobis in nomine Domini. Cetera patent ex dictis.
PRECATIO.
Bello et terrore spiritualis nequitiæ a juventute sua impugnatam Ecclesiam, Domine, fac de inimicis potenter triumphare : ut humiliatis cervicibus eorum, gaudium et lætitiam per te obtineat in sempiternum.
Footnotes
-
Gen. xxxii, 30, 28. ↩
-
Is. vi, 1. ↩
-
Dan. vii, 9. ↩
-
Matth. vi, 16. ↩
-
Joann. x, 31, 39. ↩
-
Luc. iv, 29, 30; ↩
-
Joann. xviii, 6. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Jer. xx, 11. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Matth. xi, 19; ↩
-
Joann. vii, 12; x, 20; ↩
-
Matth. ix, 3. ↩
-
Osee ix, 17. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Act. iv, v, vi, etc. ↩
-
Matth. ii, 16. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Joann. ix, 29. ↩
-
Osee ix, 15. ↩
-
Jer. v, 12. ↩
-
Is. vi, 10. ↩
-
1 Petr. 1, 10. ↩
-
Ibid. 1, 11, 14. ↩
-
Expositio litteralis. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Exod. xiv, 25. ↩
-
Ibid. xiv, 27, 28. ↩
Chapter 218 of 244