Skip to the text

Articulus 43

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI VICESIMI NONI : DE PROFUNDIS CLAMAVI.

PSALMI præsentis titulus est : Canticum graduum. Hic enim psalmus est undecimus in ordine gradualium psalmorum, tractans de undecimo gradu spiritualis ascensionis, videlicet de pœnitentiali prece ad Dominum : quoniam omnis homo, quantumcumque sit justus et patiens, indiget divinam misericordiam quotidie implorare pro quotidianis excessibus, seu malis præteritis.

AIT ergo Propheta in persona hominis pœnitentis : (1) De profundis, id est de hac valle lacrimarum, de corpore isto mortali, de intimo cordis affectu, de tribulationibus multis et magna voragine vitiorum, clamavi ad te, Domine, tuam misericordiam implorando ;1 Domine, exaudi vocem meam, dando quod postulo. (2) Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ, id est, misericordia et sapientia tua pie attendant quæ deprecor. Sæpe resumit eumdem sensum sub aliis verbis, ad insinuandum cordis sui æstuantem affectum, et ut ex iteratione desiderii mens accendatur.

(3) Si iniquitates observaveris, Domine, id est, si peccatorum nostrorum oblivisci nolueris, si eorum enormitatem perpenderis, si ea secundum justitiam tuam ulcisci volueris, Domine, quis sustinebit? id est, quis poterit tantum rigorem sufferre? quis poterit coram te stare, salvusque fieri ? tanquam dicat, Nullus. Unde primo Regum habetur : Quis poterit stare ante conspectum Domini Dei hujus ?2 (4) Quia apud te propitiatio est, id est, in te misericordia et miseratio magna est, et miserationes tuæ super omnia opera tua :34 quemadmodum alibi dicitur : Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.5 Et propter legem tuam, id est propter testimonia sacræ Scripturæ, tuam misericordiam pœnitentibus promittentis, sicut quum dicis :6 Convertimini ad me, et convertar ad vos ; et iterum, Si fuerint peccata vestra ut cocinum, quasi nix dealbabuntur ; sustinui te, Domine, id est, tua flagella æquanimiter pertuli, tuæ exauditionis dilationem longanimiter et fiducialiter præstolabar, tuam clementiam exspectavi : quemadmodum apud Isaiam legitur : Ecce Deus noster ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; sustinuimus eum, et lætabimur in salutari ejus.

(5) Sustinuit anima mea in verbo ejus : id est, ex sacra Scriptura recepit anima mea fiduciam sustinendi Deum, et in verbo divinæ promissionis confisa est, plenissime sciens, quoniam quod promisit, potens est adimplere ;7 speravit anima mea in Domino, non in meritis propriis aut rebus creatis. (6) A custodia matutina usque ad noctem, id est de mane usque ad vesperam, a principio usque ad finem, a juventute usque ad mortis occasum, speret Israel, id est homo fidelis, seu populus christianus Deum fide pura contemplans, in Domino. (7) Quia apud Dominum misericordia, id est, in Deo est pietas magna, quippe cui proprium est misereri et parcere ; et copiosa apud eum redemptio est : quoniam ipse valde potens et clemens est ad indulgendum, subveniendum, atque ad salvandum ; nec deficit ejus virtus in redimendo. Propter quod Moyses ait : Dominator Domine, misericors et clemens, patiens et multæ misericordiæ ac verus, qui89

Is. LIX, 1. custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata.10 Et iterum dicit Scriptura: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. Est ergo apud Dominum, in Domino, et a Domino, copiosa redemptio, id est magna virtus ad liberandum, quæ est activa redemptio, causans in nobis redemptionem passivam qua liberamur.

Joann. x, 15.

Is. LIII, 4.

(8) Et ipse redimet Israel in se sperantem: de quo jam dictum est; ex omnibus iniquitatibus ejus*, dimittendo ei universa* peccata per gratiam suam. Vel dicitur apud Dominum Christum copiosa redemptio, id est efficacissimum atque plenissimum meritum redimendi: nam sua passione meruit copiosam redimendi efficaciam; et ipse redemit Israel ex omnibus iniquitatibus ejus, satisfaciendo in cruce pro nostris peccatis, nosque proprio sanguine redimendo: sicut in Evangelio loquitur, Animam meam pono pro ovibus meis; et in Isaia scriptum est, Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.

Ecce hic psalmus qui pœnitentialium psalmorum sextus est, pia devotione plenus exsistens, tanto attentius affectuosiusque cantandus est quanto nobis misericordiam Dei peculiarius recolit et commendat, et quanto personæ pœnitentium congruentius competit. Clamemus de profundo nostræ cæcitatis ad sublimitatem divinæ lucis. Invocet abyssus nostræ miseriæ abyssum pietatis divinæ. Cognoscamus nos in judicio cum Deo non posse contendere, juxta illud: Non justificabitur homo compositus Deo; et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Iterum ergo conemur placare Deum creatorem, salvatorem ac judicem nostrum, orando, meditando, legendo, sacrificium laudis offerendo: et quod super omnia est, in divino atque fraterno amore proficiendo, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.

Ps. XLI, 8.

Job IX, 2, 3.

1 Petr. IV, 8.

PRECATIO.

Deus, apud quem est misericordia et redemptio copiosa, redime nos ab iniquitatibus nostris, et in plenitudine sanctæ devotionis, fac nos tuis semper deservire præceptis.

Footnotes

  1. Ibid. xxv, 9. ↩

  2. 1 Reg. VI, 20. ↩

  3. Ps. CXLIV, 9. ↩

  4. Zach. 1, 3. ↩

  5. Joel II, 13. ↩

  6. Is. 1, 18. ↩

  7. Rom. IV, 21. ↩

  8. Is. i, 18. ↩

  9. Zach. i, 3. ↩

  10. Exod. XXXIV, 6, 7. ↩

Chapter 219 of 244