Articulus 44
EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI : DOMINE, NON EST EXALTATUM COR MEUM.
PRÆSCRIBITUR psalmo jam declarando: D Canticum graduum, ipsi David. Loquitur enim psalmus iste de duodecimo gradu spiritualis ascensus, videlicet de humilitate, sine qua nulla virtus habetur aut conservatur. Nam et pœnitentia sine ea non prodest. Quamvis autem humilitas sit basis et fundamentum spiritualis profectus, tamen humilitas talis ac tanta, qualis et quanta in hoc psalmo describitur, merito ponitur gradus duodecimus. Loquitur ergo Propheta in persona hominis virtuosi, qui suam perfectionem non jactanter, sed ad gloriam Dei ædificationemque Christi profitetur. Secundum quem modum Sancti frequenter propria bona describunt, ut Paulus qui ait, Plus omnibus laboravi; et Job qui dicit, Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea; et Ezechias qui loquitur, Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te corde perfecto. Quod sancti viri interdum faciunt, quatenus citius exaudiantur; non tamen in suis virtutibus principaliter sperant, præsertim quum sciant sua merita esse dona divina.
1 Cor. XV, 10.
Job XXVII, 6.
Is. XXXVIII, 3.
IN talis itaque hominis persona loquens Propheta, ait : 1 Domine, inquit, non est exaltatum cor meum tumore superbiæ, gloriando in se, aut sibi adscribendo quod tibi attribuendum est, aut præferendo se aliis. Unde David alibi testatur : Vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Neque elati sunt oculi mei, id est, interior cordis elatio non ascendit neque apparuit in oculis corporis : ubi maxime apparere consuevit. Sic ergo nec intus nec foris, nec vere nec apparenter, superbivit. Hinc quippe scriptum est : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos ? Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? Contra Deum enim tumet omnis superbus. Propter quod dicitur in Proverbiis : Abominatio est Domino omnis arrogans. 2 Neque ambulavi in magnis, faciendo opera meam mensuram transcendentia, seu inter proximos superbe vivendo, aut me inaniter ostendendo ; neque in mirabilibus super me : id est, non quæsivi facere opera rara, miranda ; nec ea optavi, per quæ hominibus mirabilis apparerem. Sed nec præsumpsi esse scrutator majestatis, aut supernaturalia fidei testimonia meo ingenio mensurare : quemadmodum in Ecclesiastico legitur : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris ; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Et Apostolus dicit : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Hæc tamen atque similia quædam ignavi et derisores studiosorum, multum perverse intelligunt, putantes hæc ideo dici, quasi non debeamus mysteria fidei perscrutari, et conari quantum possibile est, intelligere alta de fide : quum tamen Apostolus dicat, Crescite in scientia Dei ; et Christus, Scrutamini (ait) Scripturas. Denique sanctissimi patres nostri, Hieronymus, Augustinus, Hilarius, Thomas, nonne difficillima loca Scripturæ conati sunt explanare, supernaturalia utcumque cognoscere ?
3 Si non humiliter sentiebam, humiliando me intus et foris, et coram Deo atque hominibus, sed exaltavi animam meam, reputando me aliquid esse, quum nihil sim ; 4 Sicut ablactatus supra matrem suam, ita retributio in animam meam : id est, tunc retribuatur et fiat animæ meæ a te, sicut fit puero ablactato, incumbenti supra ubera matris suæ : quatenus, sicut puer talis quærit ubera sugere, et non potest, sed dolet, plangitque atque repellitur ; sic ego a te internam consolationem non acquiram, nec ubera æternæ Sapientiæ sugam, sed tanquam indignus abjiciar. Hæc autem dicit potius prænuntiando quid futurum sit, si intumescat, quam sibi ipsi mala imprecando.
5 Speret Israel, id est fidelis, in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum, id est indesinenter, quamdiu in isto exsilio degit. Non enim in patria sperat aliquis in Deo, quia nec fides nec spes permanent in Beatis.
Ecce dum psalmum hunc cantamus, de nostra superbia erubescamus, quid humilitatis nobis desit pensemus, atque ad veræ humilitatis amorem accendamur, eamque adipisci fideliter jugiterque conemur. Nam et Christus inter beatitudines gradum humilitatis primum locavit, dicens : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Et iterum ait : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et Apostolus : Honore, inquit, invicem prævenientes. Et iterum : Subjecti estote invicem in timore Dei. Ad Philippenses quoque saluberrime exhortatur : Nihil agite per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores invicem arbitrantes.
PRECATIO.
Virtute fulti, Domine, sanctæ majestatis tuæ, non sit exaltatum cor nostrum, oculi nostri non elati ; non in magnis neque in mirabilibus super nos ambulemus, sed semper humilia sentiamus : quo perpetim sæculorum tempore tibi placeamus.
Chapter 220 of 244