Articulus 45
DECLARATIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI PRIMI : MEMENTO, DOMINE, DAVID.
TITULUS psalmi præsentis est : Canticum graduum. Loquitur jam psalmus iste de tertiodecimo gradu spiritualis ascensionis, videlicet de spirituali ædificatione domus interioris, quæ est anima sancta : quæ dum virtutibus adornatur, domus Christi efficitur. Quamvis autem quidam doctores magni atque catholici videantur prætendere, quod psalmus iste non loquatur ad litteram de rege David filio Jesse, sed Christo per David significato ; tamen ex verbis Hieronymi elucescit, quod psalmus iste ad litteram loquatur de David. Ait enim in quadam homilia, quod ad Abraham et David specialiter facta est de Christo repromissio : Ad David, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam : quæ sunt verba psalmi præsentis. Alii quoque doctores catholici ita exponunt hunc psalmum, quos verum dicere reor. Loquitur autem David in psalmo isto, præcipue de duobus, videlicet de affectu seu devotione sui ad ædificandum Domino templum, et de promissione sibi facta, de successione suæ posteritatis, quantum ad regnum.
AIT ergo, orans pro semetipso : (1) Memento, Domine, David, miserendo sibi in omnibus : prout ab Esdra dicitur, Memento mei, Deus meus, in bonum.1 Non quod in Deo cadat oblivio, aut recens memoria, sicut ubertim præhabitum est. Et omnis mansuetudinis ejus : id est, mititatem ejus habe acceptam, et propter eam exaudi famulum tuum David. Erat namque David multum mansuetus :2 quod constat ex eo, quod adversariis suis tam pie pepercit, puta Sauli et Semei ; pro Absalone quoque præcepit ne occideretur :34 quæ patent primo et secundo libris Regum. Unde Dionysius in epistola ad Demophilum monachum, asserit David merito suæ mansuetudinis maximam apud Deum gratiam invenisse.
Ad hoc autem memento ejus, o Domine, ut impleat, (2) Sicut juravit Domino, et sicut votum vovit Deo Jacob patriarchæ. Qualiter autem juravit et vovit, subjungitur. (3) Si introiero in tabernaculum domus meæ, id est, non ingrediar domum meam, ut in ea repausem, et a proposito meo desistam ; si ascendero, id est, non ascendam, in lectum strati mei, ut in eo dormiam, quiescens et cessans ab exsecutione voti et juramenti. Sicut autem domus et tabernaculum domus idem sunt ; sic stratum et lectus strati idem significant. Juxta quem modum dicit Apostolus : Corporis carnis. (4) Si dedero, id est, non dabo, somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem non dabo, quasi desinens a proposito;5 (5) Et requiem temporibus meis non dabo, id est, non quiescam toto tempore vitæ meæ; donec inveniam locum Domino.
In isto versiculo tangitur, quid vovit atque juravit : et est sensus, Donec inveniam locum Domino, id est ad Dei honorem, in quo sibi templum ædificem. Ideo additur : tabernaculum Deo Jacob, id est, donec construam templum Deo patris nostri, sancti Jacob; sicque illo constructo, inveniam illud ad libitum, ad colendum Deum in ipso. Sed quoniam David ædificare non potuit templum, eo quod multum sanguinem fudit, numquid perjurus est ? Et respondendum, quod David hæc vovit atque juravit, supposita voluntate divina : et ergo bona voluntas sibi pro opere reputabatur. Filio autem ejus concessum est implere quod ipse proposuit. Unde Dominus ait :
Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente pertractans;6 verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus.
(6) Ecce audivimus eam in Ephrata. Secundum quosdam, in hoc loco ostenditur devotio David in translatione arcæ, quæ primo stabilem habuit mansionem in Silo, ubi Josue eam locavit, eratque ibi donec tempore Heli capta est a Philistæis.7 Ex tunc autem non habuit fixum locum, donec in templo Salomonis locata est.8 Quum enim remisissent eam Philistæi in Judæam, posita fuit in Cariathiarim, deinde in Maspha, et postea in Gabaa, in domum Abinadab;9 deinde transtulit eam David in domum Obededom Gethæi, ut legitur secundo libro Regum. Postremo posuit eam David in tabernaculo quod ipse ei tetenderat.1011 Sic ergo litteram istam exponunt: Ecce audivimus eam, id est arcam, positam fuisse in Ephrata, id est in Silo, quæ dicitur Ephrata, quoniam erat in sorte Ephraim; invenimus eam in campis silvæ, id est in Gabaa, quæ est in territorio Cariathiarim, quæ dicitur, urbs Silvarum.1213 (7) Introibimus, ego David et populus meus, in tabernaculum ejus, id est in tabernaculum quod ego tetendi arcæ in civitate mea Jerusalem; adorabimus Deum in loco ubi steterunt pedes ejus. Deus enim dicebatur sedere super propitiatorium, quod erat super arcam tanquam operculum ejus, et ita pedes Dei dicebantur stare in loco ubi exstitit arca.
Hæc autem expositio videtur extranea. Quum enim nulla mentio facta sit in psalmo præsenti usque ad hunc versum de arca, non apparet cur hoc relativum, eam, referat arcam. Item quod per Ephrata intelligatur Silo, extraneum esse videtur. Nam in Genesi habetur:14 Bethleem dicta est Ephrata. Unde et Michæas ait:15 Et tu, Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda. Si dixisset Propheta, Ecce audivimus eam in Ephraim, vel in Ephrem, apparentiam haberet majorem expositio ista. Denique quod per campos silvæ intelligatur
A Gabaa, quæ erat civitas populosa, non videtur conveniens. Quidam etiam libri, qui creduntur correcti, non habent, Ecce invenimus eam, sed, eum. Aptius ergo puto, ut exponantur ista de Christo atque Ecclesia, de quibus David hoc loco prophetice loquitur, sicut in sequenti patebit articulo.
Deinde David orat Dominum ut dignanter descendat, et habitet in templo Salomonis. (8) Surge, Domine, in requiem tuam, id est in templum a filio meo Salomone ædificandum, in quo tibi stabilem habitationem elegisti.16 Surge, inquam, tu, ingrediendo non motu locali, sed operatione gratuita, templum hoc, et arca sanctificationis tuæ, id est arca Moysis sanctificata a te, et continens sancta, duas videlicet tabulas digito Dei scriptas, virgamque Aaron quæ fronduerat, et urnam auream continentem manna.17 Hæc arca surgat, id est transferatur, in requiem tuam, id est in templum Salomonis. Itaque orat David ut arca transferretur in templum Salomonis: quod factum esse tertio Regum ostenditur.18 (9) Sacerdotes tui, videlicet filii Aaron, ministri altaris ac templi, induantur justitiam, id est, taliter adornentur et operiantur justa vita atque virtutibus, sicut corpus vestimento ornatur ac tegitur. Propter quod Moyses dixit:19 Sacerdotes qui accedunt ad Dominum, sanctificantur, ne percutiat eos. Et sancti tui exsultent spirituali jucunditate in te.
(10) Propter David servum tuum, id est propter preces et merita ejus, non avertas faciem christi tui, id est, non differas mittere Christum mundi Salvatorem, sed ostende nobis faciem atque præsentiam ejus. Nicolaus de Lyra, per christum hoc loco intelligit Salomonem. Et dicit quod secundum Judæos, portæ templi Salomonis clauserunt se contra sacerdotes atque Levitas, arcam portantes ut eam transferrent in templum. Quumque Dominum pro apertione portarum orarent, psalmumque præsentem cantarent, statim dum istum versiculum canebant, portæ templi aperuerunt se. Quo facto, universi qui aderant, co-
II Reg. xi, 4, 16, 17.
41 alias eam
Rom. i, 3.
Luc. i, 32.
Is. ix, 7.
II Reg. vii, 12, 13.
42
13
II Par. iii, 1. gnoverunt quod David erat acceptus Deo: cujus oppositum multi tenebant usque ad illud tempus, propter occisionem Uriæ et adulterium Bethsabee.
(11) Juravit Dominus David servo suo veritatem, id est quod verum est, et non frustrabitur eum , id est, non omittet implere quod ei juravit. Quid autem juravit, adjecit. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, id est, dabo tibi filium regni successorem. Istud, secundum Hieronymum, intelligendum est de Christo, qui dicitur filius David secundum carnem, et in eo perpetuatum est regnum David, sicut angelus dixit Virgini gloriosæ: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum. Unde ab Isaia prædictum est: Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Quidam tamen exponunt de Salomone, qui erat filius et successor David in regno, sicut per Nathan Dominus promiserat David. (12) Si custodierint filii tui, o David, testamentum meum, id est legem Mosaicam, et testimonia mea, id est cetera quæ in lege contenta sunt, hæc quæ docebo eos, id est, tunc illuminabo corda ipsorum, ut plenius veriusque ea cognoscant. (13) Et filii eorum usque in sæculum, id est, quamdiu duraverit cursus veteris Testamenti, sedebunt super sedem tuam, regnantes in regno tuo, et patribus suis succedentes. Sic plane factum fuisset, si non peccassent adeo graviter. Unde propter eorum gravissima crimina regalis successio desiit tempore captivitatis Bablonicæ.
(14) Quoniam elegit Dominus Sion, id est montem in quo ædificatum est templum; elegit eam in habitationem sibi. Nam in templo dicebatur Deus specialiter esse et habitare, propter evidentem operationem suam in eo: in templo namque dabantur divina responsa de propitiatorio. Sciendum autem quod mons Sion, qui etiam dictus est mons Moria, erat locus in quo
A David vidit angelum Domini percutientem populum propter numerationem populi. Hunc autem locum Deus ostendit se elegisse, quando misit Gad prophetam ad David, præcipiens ei ut in monte seu loco hoc ædificaret altare, hostiasque offerret in eo. Quod quum fecisset, exaudivit eum Deus in igne cœlitus descendente. Propter quod David locutus est, dum ista vidisset: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocastum Israel. In hoc itaque monte præcepit David Salomoni construere templum.
(15) Hæc requies mea in sæculum sæculi, id est, in templo ædificato in hoc monte requiescam cum filiis Israel; hic, id est in monte isto, habitabo cum populo meo, quoniam elegi eam, scilicet Sion. Unde Dominus dixit Salomoni: Sanctificavi mihi domum istam, et habitabo cum filiis Israel. (16) Viduam ejus benedicens benedicam, id est, in spiritualibus et temporalibus dabo sufficientiam viduis Sion; pauperes ejus saturabo panibus mentis et corporis, dummodo legem meam custodire sategerint. (17) Sacerdotes ejus, scilicet templi, induam salutari, id est salute et gratia; et sancti ejus exsultatione spirituali exsultabunt de bonis Domini, eique hilariter ministrabunt.
(18) Illic, videlicet in Sion, producam, id est, procreabo et prolongabo, cornu, id est regiam potestatem, David, dando ei regni successores; paravi lucernam, id est claram memoriam, christo meo, id est regi David, non penitus auferendo regnum a posteris ejus usque ad longum tempus. Hinc enim Dominus ait Ahiæ prophetæ, cui loquebatur de divisione regni Israelitici: Filio autem ejus, videlicet Roboam filio Salomonis, dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo. Et simile sæpius dicitur de aliis regibus Juda, qui suis peccatis meruerunt regno atque successore privari; sed propter David factum est ut maneret ei lucerna. (19) Inimicos ejus induam confusione. Sæpe enim dejeccit Deus adversarios David filiorumque ejus, et tunc confusione replevit æmulos
I Par. xxi, 15, 16.
Ibid. 18.
Ibid. 26.
Ibid. xxii, 1.
14
15
16
17
Ibid. xi, 36.
18 ejus; super ipsum autem David et posteritatem ipsius efflorebit sanctificatio mea, id est unctio sancta, qua reges ungi solebant. Verumtamen ista de Christo multo convenientius exponuntur, sicut jam elucescet.
Footnotes
-
II Esdr. v, 19. ↩
-
I Par. xxii, 7, 8. ↩
-
I Reg. xxiv, 8; xxvi, 9-11; ↩
-
II Reg. xvi, 10; xviii, 5. ↩
-
Coloss. 1, 22; II, 11. ↩
-
III Reg. viii, 18, 19. ↩
-
Josue xviii, 1. ↩
-
1 Reg. iv, 4, 11. ↩
-
1 Reg. vii, 1, 2, 6. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
11 Reg. vi, 10, 11. ↩
-
Josue xv, 9. ↩
-
1 Reg. vii, 1. ↩
-
Gen. xxxv, 19. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
III Reg. ix, 3. ↩
-
Hebr. ix, 4. ↩
-
III Reg. viii, 6. ↩
-
Exod. xix, 22. ↩
Chapter 221 of 244