Articulus 46
ELUCIDATIO EJUSDEM PSALMI CENTESIMI TRICESIMI PRIMI DE CHRISTO.
CONVENIENTISSIME autem exponitur psalmus iste de Christo: qui in scripturis veteris Testamenti frequenter David vocatur, sicut dum Dominus per Ezechielem ait: Salvabo gregem meum, et suscitabo super eum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum; et per Osee: Revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum. David enim interpretatur, manu fortis, seu desiderabilis adspectu. Et quis adeo fortis, ut Christus, Dei virtus, qui fortem armatum alligavit, id est, diabolum vicit, et vasa ejus diripuit, id est, peccatores redemit? Præterea quis tam desiderabilis adspectu, ut Christus, speciosus forma præ filiis hominum, qui est candor lucis æternæ, in quem desiderant angeli sancti prospicere?
De Christo itaque loquens Propheta, ait: Memento, Domine, Pater æterne, David, id est Christi, et omnis mansuetudinis ejus. Christus enim mitis, imo mitissimus erat. Propter quod ait: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam; et iterum, Discite a me quia mitis sum. De ejus quoque mansuetudine scriptum est: Non clamabit, nec audietur foris vox ejus; et, Non erit tristis neque turbulentus.
Sed multa sunt quæ circa hoc movere possunt studiosum lectorem. Primo enim videtur mirabile, quod Propheta oret pro Christo et mansuetudine ejus. Secundo, mirum apparet cur oret ut Deus meminerit Christi, quum certum sit quod nunquam oblivisci potuit Filii sui dilecti, aut ejus mansuetudinem reprobare, in quo sibi bene complacuit. Tertio, mirum est cur oret pro Christo, quum Christus omnipotens sit, et per se ipsum omnia possit. Et respondendum ad primum istorum, quod Propheta orat pro Christo, non tamen pro propria Christi persona. Orat enim ut Deus meminerit Christi, non quantum ad ipsum Christum, sed quantum ad corpus suum mysticum, quod est Ecclesia, scilicet ut per Christum et merito ejus misereatur omnibus nobis. Et hoc modo Moyses sæpe precatus est Deum ut recordaretur Abrahæ et Isaac et Jacob: non quod pro Sanctis illis defunctis oravit; sed hoc deprecabatur ut Deus meritis eorum misereretur filiis Israel. Vel dici potest, quod Propheta orat pro Christo, non propter Christi indigentiam, sed ad ostendendum cordis sui affectum quem habebat ad Christum. Sicut enim Christus pro se ipso oravit, sic membra ejus pro eo hoc modo poterant exorare: et ex hoc patet responsio ad secundum. Non enim sic orat Propheta ut Deus Pater memor sit Christi et mansuetudinis ejus, quasi eorum oblivisci potuerit, sed ut recordando Christi et mansuetudinis ejus, memor sit misereaturque nostri, dando nobis per ipsum, quod ipsi non promeremur. Denique, licet Christus secundum quod Deus, omnipotens sit, orat tamen Propheta ut Pater ei cooperetur, quoniam Christus ut homo, indesinenter adjuvabatur a Patre, et quidquid fuit ac habuit, a Patre recepit. Unde ipse testatur: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
Itaque, Domine, memento David, id est
Ezech. xxxiv, 22, 23.
Osee III, 5.
Luc. XI, 21, 22.
Ps. XLIV, 3.
Sap. VII, 26.
1 Petr. I, 12.
Jer. XI, 19.
Matth. XI, 29.
Is. XLII, 2, 4.
Matth. III, 17; XVII, 5.
Exod. XXXII, 13.
Matth. XXVI, 39; Joann. XVII, 1, 5.
Ibid. V, 19.
Christi, ad hoc ut impleatur sicut Christus juravit Domino Deo Patri, et sicut votum vovit Deo Jacob. Sed ubi in Scriptura canonica legitur Christus jurasse, vovisseque Domino? Ad hoc responderi potest dupliciter : Primo, quod per juramentum Christi, intelligatur firmum propositum ejus. Per votum vero ipsius, intelligitur voluntas ejus promptissima, et firma assertio qua se dixit facturum quod sequitur. Secundo (ut arbitror) dici potest, quod Christus homo vere juravit atque promisit Deo illud quod subditur, quamvis fortassis hoc alibi non legatur.1 Quum enim Christus plenus fuerit omni virtute, plenus utique fuit omni actu ac perfectione virtutum. Quum ergo juramentum et votum sint actus religionis seu latriæ, quemadmodum in Secunda secundæ Thomas declarat, probabile est quod in Christo fuerunt, præsertim quum opera ex voto procedentia, sint perfectiora magisque meritoria quam alia.2 Unde et Virgo benedicta virginitatem creditur promisisse.
Juravit autem et vovit Christus hoc modo : Si introiero, id est, non intrabo, in tabernaculum domus meæ, id est in cœlum, unde descendi; si ascendero, id est, non ascendam, in lectum strati mei, id est ad thronum gloriæ, ut requiescam ad dexteram Dei Patris. De quo throno scriptum est : Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Si dedero, id est, non dabo, somnum, id est triduanæ sepulturæ quietem, oculis meis corporeis :34 qui tunc sine vigilia actionis fuerunt. Et hoc idem repetit aliis verbis, dicendo : et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis non dabo, id est, quamdiu in mundo isto conversor, non quiescam, neque cessabo discurrere, prædicare, miracula facere, injurias sustinere. Donec inveniam locum Domino. Hic ponitur, quid Christus juravit et vovit, ut sit sensus :5 Donec inveniam, id est, parem et faciam locum Domino in cordibus electorum, convertendo eos ad fidem et gratiam Dei; et donec hoc modo inveniam tabernaculum, id est Ecclesiam, Deo Jacob, congregando electos in unum, id est in unam catholicam fidem atque individuam caritatem :6 sicque exsistant tabernaculum Dei, in quo ipse per gratiam habitet : sicut Apostolus ait, Templum Dei sanctum est, quod estis vos;7 et in Apocalypsi inducitur, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. In iis itaque verbis pollicetur Christus se non esse reversurum de mundo ad cœlum, nisi prius construeret Deo Patri Ecclesiam, prout a Zacharia prædictum est : Ipse ædificabit templum Domino. Et Christus alibi testatur : In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas ejus.8910 Quod Jacobus allegat impletum in vocatione gentium ad fidem Christi.
Ecce audivimus eum, scilicet Christum, in Ephrata, id est in Bethleem Judæ, in qua ortus est Christus, juxta illud : Et tu, Bethleem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.11 Et ibi inventus est a Magis atque pastoribus. Invenimus eum in campis silvæ. Ad litteram, per campos silvæ intelligi possunt loca plana, in quibus Christus frequenter ambulavit et docuit, ibique a Judæis ac gentibus eum requirentibus sæpe repertus est. Secundum Hieronymum, per campos silvæ intelliguntur gentiles, qui tanquam inculti atque indocti, campi silvæ vocantur : et in illis inventus est Christus, quando per prædicationem Apostolorum fidem catholicam receperunt, et Christo connexi sunt ut capiti.12 — Alii textus habent, Eam; et tunc est sensus : Ecce audivimus eam, puta Ecclesiam, quam appellavit tabernaculum, in Ephrata, quia in Bethleem audita atque inventa est Ecclesia, id est congregatio in Christum credentium, scilicet Maria et Joseph, pastores et Magi;13 invenimus eam, id est Ecclesiam, in campis silvæ, id est in populis gentilitatis incultæ : quia Judæis Christum negantibus, Ecclesiamque persequentibus, gentiles conversi sunt, et ex ipsis constructa est Christi Ecclesia, sicut per Prophetam ait : Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his qui non interrogabant de me.14 Ad quod etiam pertinet illud Osee: Erit in loco ubi dicetur eis, Non populus meus vos; dicetur eis, Filii Dei viventis.15
Introibimus, nos in Christum credentes, in tabernaculum ejus, id est locum Ecclesiæ; adorabimus Deum cultu latriæ, in loco ubi steterunt pedes ejus, id est in gentilitate conversa seu ipsa Ecclesia, ubi steterunt sancti Apostoli, et eorum prædicationes auditæ sunt. Qui Apostoli sunt pedes Ecclesiæ, quoniam corpus ejus sustentant et bajulant. De eis namque et eorum doctrinis Isaias ait:16 O quam pulchri super montes pedes evangelizantium pacem, annuntiantium bona! Vel sic: Introibimus in tabernaculum ejus, videlicet Christi; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Hoc ad litteram convenientissime accipitur de templo in Jerusalem ædificato post reditum a Babylone. In hoc enim tabernaculo pedes Christi frequenter steterunt, sicut dum ejecit de eo omnes ementes et vendentes.1718 Unde dictum erat: Statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.19
Surge, Domine Christe, in requiem tuam, id est, surge a mortuis, et assume corpus gloriosum, et redi ad cœlum. Jam enim juramentum tuum implesti, votum solvisti, invenisti Domino locum, fundasti Ecclesiam. Tu et arca sanctificationis tuæ, id est, non solum tu surge, sed et Ecclesia tecum resurgat. Ita impletum est. Nam Christo resurgente, multi Sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Christo quoque resurgente in re, omnes Christiani surrexerunt in spe: capitis enim præcessio, spes exstat membrorum. Propterea dicit Apostolus: Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt, adducet cum eo.20 Dicitur autem Ecclesia, arca sanctificationis Christi, quoniam sicut arca Moysis continebat quædam præcipua sancta, in præcedenti articulo nominata; ita Ecclesia Christi continet electos, qui sunt vasa misericordiæ. Dicitur quoque, arca sanctificationis, id est sanctificata adspersione sanguinis Agni immaculati, quemadmodum scriptum est: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ.21 Lavacrum autem aquæ, puta Baptismus, operatur virtute sanguinis Christi. Omnia namque sacramenta sunt quasi vasa medicinalia, per quæ nobis applicatur virtus seu meritum passionis et sanguinis Christi. Deinde Christus vel Propheta pro sacerdotibus novi Testamenti deprecans, subdit: Sacerdotes tui induantur justitiam. Maxima enim puritas christianos condecet sacerdotes, qui hostiam illam supermundissimam superdignissimamque conficiunt, tractant et sumunt.
Propter David servum tuum, id est Christum: qui secundum quod formam servi accepit, servus vocatur; non avertas, id est, non repellas a te, o Deus Pater, faciem christi tui, id est vultum seu mentem hominis christiani: qui christus nominatur, tanquam spiritualiter unctus Spiritu Sancto; sed merito passionis, orationis, conversationisque Christi, suscipe faciem Christiani, sicut de Job dicis: Faciem ejus, videlicet Job, suscipiam.22 Unde Malachias: Deprecamini, inquit, vultum Domini, ut misereatur vestri, si quo modo suscipiat facies vestras.23 Vel sic: Non avertas faciem christi tui, id est, propter ipsum Christum non avertas piam præsentiam, claram notitiam, gratiosam inhabitationem Christi a nobis.
Juravit, id est, inviolabiliter affirmavit, immobiliterque promisit, Dominus Pater, David, id est Christo, veritatem, et non frustrabitur eum, id est, juramentum suum non faciet irritum. Quid autem juravit, subjungitur. De fructu, id est de filiis spiritualibus, ventris tui, id est cordis tui, quos scilicet per sapientiam tuæ mentis spiritualiter generasti: prout Jacobus ait, Voluntarie genuit nos verbo veritatis suæ;24 ponam super sedem tuam, id est in cathedra Ecclesiæ, faciendo ex eis pastores, prælatos, doctores:25 sicut supra de Apostolis dictum est, Constitues eos principes super omnem terram.26 Hinc enim dicit Apostolus: Quosdam posuit Deus in Ecclesia, primo Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores. Sæpe autem in Scriptura divina ponitur venter, pro corde seu mente. Nam supra dictum est, Ex utero ante luciferum genui te, id est, ex corde: non enim in Deo Patre est venter corporeus. Salomon quoque ait: Appone cor tuum ad doctrinam meam, quæ pulchra erit tibi quum servaveris eam in ventre tuo, id est in mente tua. Si custodierint, o Christe, filii tui, id est Christiani, testamentum meum, id est Decalogum, et testimonia mea in Evangelio tradita, hæc quæ docebo eos, ut clarius ea cognoscant et certius comprehendant, imo certissime sciant ea esse a Deo. Hanc beatissimam illuminationem meretur conversatio virtuosa. Ideoque Salvator locutus est: Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina, an ex Deo sit. Et iterum: Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum? Et filii eorum, id est spiritualiter enutriti sana doctrina et moribus ab illis qui præcesserunt, usque in sæculum, id est, quamdiu Ecclesia steterit, scilicet usque ad terminum mundi, sedebunt super sedem tuam, tanquam successores Apostolorum, regentes Ecclesiam tuam. Hoc autem fiet non eorum meritis, sed gratia Dei. Propter quod sequitur: Quoniam elegit Dominus Sion, id est Ecclesiam militantem, quemadmodum in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et Apostolus protestatur:27 Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus.28 Elegit eam in habitationem sibi, id est, ut in ea per gratiam habitaret, sicut per Salomonem asseruit: Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum.29 Unde Apostolus dicit: Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo, et ero illorum Deus.30 Hæc, id est Ecclesia seu anima munda, devota et studiosa, requies mea in sæculum sæculi: sicut dixi, Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus.31 Dicitur autem Deus immobilem requiem habere in nobis, non quod ipse unquam turbetur aut moveatur, sed quoniam facit corda nostra in ipso quiescere. Hic habitabo per gratiam, quoniam elegi eam mea bonitate, non ejus virtute. Viduam ejus, scilicet Ecclesiæ, id est feminam viri solatio destitutam, et de cetero propter me continentem, nec in deliciis viventem, benedicens benedicam, dando ei necessaria vitæ, gratiamque in præsenti, et gloriam in futuro. Unde de talibus viduis scribens Apostolus: Viduas, inquit, honora, quæ vere viduæ sunt.32 Vel: Viduam, id est animam fidelem humano solatio destitutam, et vana gaudia contemnentem, benedicens benedicam. Pauperes ejus, id est egenos Ecclesiæ, scilicet pauperes spiritu, quorum est regnum cœlorum33, saturabo panibus vitæ et intellectus, pane sacramentali, pane lacrimarum, pane operum bonorum.34 Illic, id est in Ecclesia, producam, id est, formabo, conservabo et prolongabo, cornu David, id est dignitatem atque potentiam Christi, dando Ecclesiæ magnam dignitatem ac potestatem in nomine Christi.35 Vel: Illic, id est in futuro judicio atque in patria, producam, id est, proferam et ostendam, cornu David, id est regiam seu judiciariam potestatem Christi, quæ illic præcipue apparebit, ubi videbitur in majestate gloriæ suæ. Paravi lucernam, id est claram ac sempiternam memoriam, Christo meo: quoniam nomen Christi ubique gloriosum et notum est. Vel, Lucernam, id est vasa gratiæ, scilicet homines bonos, in quibus Christus per gratiam splendet, quemadmodum in lucerna lucet candela. Vel, Lucernam, id est Joannem præcursorem, qui paravit viam Domino: de quo dicitur, Ille erat lucerna ardens et lucens. Inimicos ejus, id est adversarios Christi, induam confusione, præsertim in die judicii, quando videbunt Filium hominis in majestate sua;3637 quando illud Isaiæ implebitur, Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.38 Super ipsum autem, id est super Christum, efflorebit, id est, affluenter seu copiose florebit, sanctificatio mea : quia et ejus naturam humanam præ omnibus Sanctis sanctificavi, implens eam Spiritu Sancto sine mensura, et omnes Ecclesiæ filios sanctificabo per eum.39 Unde dicit Apostolus :40 Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Hoc etiam Christus oravit :41 Pater, sanctifica eos in veritate.
Ecce psalmum gloriosum ac mysterialem audivimus : in quo Christi incarnatio et Ecclesiæ institutio pulchre signantur.
Tropologice quoque monet nos psalmus iste, ut juremus et promittamus non ingressuros nos tabernaculum domus nostræ, etc., donec in nobis ipsis inveniamus locum Domino, emundantes cor nostrum ab occupatione superflua, ab inordinato affectu, ab omni torpore.
PRECATIO.
Pro tua pietate, Domine, da nobis, quæsumus, bonæ operationis studiis sic jugiter invigilare, quo nos tibi Domino locum inveniamus in corde nostro : sit tua præsentia nostra ubique defensio, et nostris confusis inimicis, tua super nos semper floreat sanctificatio.
Footnotes
-
1 Cor. III, 17. ↩
-
Apoc. XXI, 3. ↩
-
Zach. VI, 12. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Act. XV, 16. ↩
-
Thom. 2,2, q. 88, a. 5; 89, a. 4. ↩
-
Luc. II, 4, 7; ↩
-
Amos IX, 11. ↩
-
Mich. ↩
-
Matth. II, 8, 11; ↩
-
Mich. V, 2. ↩
-
Is. LXV, 1; ↩
-
Luc. II, 15, 16. ↩
-
Rom. X, 20. ↩
-
Osee 1, 10. ↩
-
Is. LII, 7. ↩
-
Joann. II, 15. ↩
-
Luc. XIX, 45; ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
1 Thess. IV, 13. ↩
-
Ephes. V, 25, 26. ↩
-
Job XLII, 8. ↩
-
Malach. I, 9. ↩
-
Jacob. I, 18. ↩
-
Osee i, 10. ↩
-
Ps. xliv, 17. ↩
-
Joann. xv, 16. ↩
-
Ephes. i, 4. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
II Cor. vi, 16. ↩
-
Lev. xxvi, 12. ↩
-
I Tim. v, 3. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Ps. lxxix, 6. ↩
-
Joann. v, 35. ↩
-
Joann. vii, 17. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Rom. V, 10. ↩
-
Joann. XVII, 11, 17. ↩
Chapter 222 of 244