Articulus 47
EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI SECUNDI : ECCE QUAM BONUM.
TITULUS psalmi præsentis est : Canticum graduum. Agit namque hic psalmus de quartodecimo gradu spiritualis ascensionis, videlicet de caritate, quæ multos connectit, et omnia communia facit.
AIT ergo : (1) Ecce quam bonum. Dum in Scriptura divina præmittitur, Ecce, insinuatur aliquod notabile esse dicendum. Ecce quam bonum et quam jucundum, id est, pensate quod multum bonum seu meritorium, multumque delectabile sit, habitare fratres spirituales in unum, id est in eadem domo, dummodo id ipsum dicant omnes, et non sint in eis schismata. Socialis igitur vita commendatur in isto versiculo. Quam Salomon quoque collaudat : Melius (inquit) est, duos esse simul : habent enim emolumentum societatis suæ. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia quum ceciderit, non habet sublevantem. Et iterum : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. — Si autem quis velit exponere tam extense, ut omnibus in gratia exsistentibus congruat, sensus erit : Ecce quam bonum, etc., in unum, id est, concorditer habitando in Ecclesia Christi sub una fide, spe et caritate, ut sint omnes unum in Christo, quemadmodum Apostolus loquitur :1 Etenim in uno Spiritu in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi; et omnes uno Spiritu potati sumus.2
Secundum primam autem expositionem convenit psalmus iste præsertim claustralibus : quorum esse debet major concordia, quam aliorum, ita ut multitudinis fratrum sit cor unum et anima una, sicut Dominus alibi ait :3 Dabo eis cor unum et animam unam.4 Summa nihilo minus est anachoretarum perfectio : quæ est magis divina, quam humana. Nam homo solus, est, aut deus, aut bestia; non essentialiter, sed participative.
Deinde ponit exemplum bipartitum, seu duplex de isto. (2) Sicut unguentum in
1 Cor. I, 10.
Eccle. IV, 9, 10.
Prov. XVIII, 19. capite, quod descendit in barbam, barbam
Aaron: id est, sicut unguentum seu oleum, quo in veteri Testamento consecrabatur summus sacerdos, erat valde pretiosum, dulce, et optime redolens;5 sic vehementer virtuosum, suave, et Deo placitum est, habitare fratres in unum per caritatem. Caritas enim omnium virtutum altissima est, et nulla virtus tam dulciter, prompte ac delectabiliter operatur ut ipsa, secundum quod in Canticis scribitur:6 Fortis est ut mors dilectio; et, Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem. Ait ergo: Sic ut unguentum in capite summi sacerdotis legalis, quod descendit a capite uncto in barbam, non cujuslibet, sed barbam Aaron, primi pontificis legalis, per quem alii designantur. Soli enim summi sacerdotes ungebantur hoc oleo, quantum ad sacerdotes. Ungebantur autem et reges atque Prophetæ eo modo, quo Dominus dixit7
Eliæ: Eliseum unges prophetam pro te. (5) Quod unguentum descendit a barba, fluendo in oram superiorem vestimenti ejus, id est summi sacerdotis.8 Fluxit enim oleum istud, dum ungebatur summus sacerdos, a capite per barbam usque ad superiorem oram tunicæ hyacinthinæ et superhumeralis.9 — Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Hic ponit secundum exemplum; et est sensus: Sicut ros montis qui dicitur Hermon, est bonus et causa lætitiæ, quoniam efficit montem illum fructuosum; sic bonum atque jucundum est habitare fratres in unum. Qui ros descendit in montem Sion: id est, ros similis in specie rori montis Hermon, descendit in montem Sion, in quo fuerat templum.
Moraliter ita exponitur: Bonum et jucundum est fratres habitare in unum, sicut unguentum in capite, id est, sicut bona est gratia exsistens in Christo, qui est caput Ecclesiæ:10 quod descendit in barbam, barbam Aaron, id est, quæ gratia descendit a Christo in Apostolos ejus: qui significantur per barbam, eo quod barba sit signum virilitatis, et ipsi in bello pro fide fortissimi perstiterunt. Per Aaron ergo intelligitur Christus, summus sacerdos Ecclesiæ, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo. Quod descendit in oram vestimenti ejus, id est, quæ gratia Spiritus Sancti descendit a Christo per Apostolos in Ecclesiam:11 quæ significatur per oram vestimenti Christi, quoniam, sicut vestimentum est ornamentum vestiti, ita Ecclesia est decor quodammodo Christi, tanquam sponsa ipsius. — Insuper bonum et item jucundum est fratres habitare in unum, sicut bonus est ros Hermon, id est spiritualis fecundatio Christi. Hermon namque interpretatur, lumen exaltatum: sicque significat Christum, qui est lumen verum super omnes cœlos exaltatum. Qui descendit in montem Sion, id est, quæ fecundatio diffusa est in animam speculativam, bonis operibus plenam.
(4) Quoniam illic, id est ad concordem fratrum cohabitationem, mandavit, id est misit, Dominus benedictionem, id est gratiarum cœlestium collationem, et vitam spiritualem usque in sæculum: quoniam taliter cohabitantes nunc vivunt per gratiam, in æternum victuri in cœlo per gloriam. Vel: Quoniam illic mandavit, id est præcepit, Dominus benedictionem, id est, in tali congregatione præcepit se benedici, qui a discordibus non dignatur laudari.
Hortatur nos divinus sermo psalmi præsentis ad inviolabilem fraternæ caritatis tenorem, ad pacificam cohabitationem, ad mutuam communicationem. Sine caritate namque nulla virtus meritoria est. Ipsa est omnis spiritualis profectus principium, medium et finis. Ipsa de claustro efficit paradisum, de monachis angelos. Odium vero, de claustro facit infernum, de religiosis diabolos. Qui in caritate non proficit, nil proficit; sine caritatis profectu corporalis exercitatio sterilis est. Solitudo, silentium, abstinentia, disciplina, cilicium, clausura, vigilia, duritia strati, nil prosunt ad vitam æternam sine præsentia caritatis. Idcirco Apostolus:12 Excellentiorem, inquit, vobis viam demonstro. Si linguis angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens. Unde in Petri Canonica scriptum est :13 Omnes unanimes, fraternitatis amatores, compatientes, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo ; sed econtrario benedicentes, quia in hoc vocati estis.
PRECATIO.
Largire nobis, Domine, gratiæ tuæ donum, ut in caritate concordes habitemus in unum : per quod suaviter apud te redolentes, benedictionem tuam et vitam consequamur in sæculum.
Footnotes
Chapter 223 of 244