Articulus 48
DECLARATIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI TERTII : ECCE NUNC BENEDICITE DOMINO.
INSUPER titulus psalmi nunc exponendi talis est : Canticum graduum. Nam, sicut psalmus præcedens locutus est de caritate fraterna; sic iste de caritate divina eloquitur, quæ est quintusdecimus, summus et ultimus gradus spiritualis ascensionis. Realiter tamen idem sunt caritas Dei et proximi, quia virtutes distinguuntur per rationes formales. Ratio autem amandi proximum, Deus est. Porro psalmus iste ad litteram est invitatio sacerdotum ac Levitarum veteris Testamenti ad laudem divinam : et sic per domum Domini, designatur templum Jerusalem, in quo stabant sacerdotes et Levitæ ad orandum et immolandum.
SPIRITUALITER vero exponitur de universis fidelibus, et est sensus : (1) Ecce nunc, id est tempore isto, de quo dicit Apostolus :1 Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. De quo in Isaia habetur : Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.2 Vel, Nunc, id est, ascensis gradibus præinductis. Benedicite Domino, id est, Deum laudate ex caritate ardente, omnes servi Domini*, qui fide et opere Christiani estis. Qui enim prædictos virtutum gradus ascenderunt atque sortiti sunt, digni habentur benedicere Domino benedictione laudis et gratiarum actionis : quæ utique benedictio non est speciosa in ore peccatoris.3 (2)* Qui statis in domo Domini*, id est, qui stabiliter estis Ecclesiæ filii, perseverantes constanter in ecclesiastica unitate, id est in vera fide et caritate; et qui statis* in atriis domus Dei nostri*, id est in primis seu amplioribus locis Ecclesiæ, quæ sunt materialia atria ejus. Vel : In atriis, id est in latitudine caritatis, domus Dei nostri, id est fidelis animæ, quæ est domus et sedes Sapientiæ increatæ.4*
(3) In noctibus, id est tempore nocturno, juxta illud : Consurge, lauda in nocte;5 vel, In noctibus, id est tempore adversitatis; vel, In noctibus, id est toto tempore vitæ præsentis, quod innumerabilibus vitiorum tenebris, tribulationumque pressuris obtenebratur. Propter quod in tenebris et in umbra mortis sedere perhibemur.6 Extollite manus vestras corporales ac spirituales, quæ sunt desideria ad superna tendentia, in sancta, id est in cœlestia, quatenus ea adipisci et ingredi valeatis. De quibus ait Apostolus :7 Christus per proprium sanguinem introivit semel in Sancta. Debemus autem utrasque manus cum ferventissimo semper affectu extollere, juxta illud Apostoli :8 Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus, etc. Et benedicite Domino indesinenter.
Et ut hoc queas perficere, o serve atque Ecclesia Dei, (4) Benedicat te Dominus, id est, gratiæ dona tibi infundat, ex Sion, id est ex cœlesti Jerusalem, ubi ipse speciaaliter habitat, qui fecit cœlum et terram ex nihilo, tanquam Creator omnipotens : cui subest, quum voluerit, posse ;91011 cui non est difficile omne verbum ;12 qui in infinitum plura atque majora potest efficere, quam possit mens humana concipere. Sed quid est quod in principio psalmi hortatur nos sanctus Propheta benedicere Domino, nunc vero precatur ut Dominus nos benedicat? Et respondendum, quod duplex est benedictio, scilicet consecrationis et laudis. De benedictione consecrationis dicit Apostolus : Sine ulla contradictione, quod minus est, a majore benedicitur. Hac ergo benedictione benedicit nos Deus. Benedictione vero laudis minor benedicit majori, et creatura Creatori.
Postremo psalmum istum affectuosum ac dulcem decet nos hora Completorii cum speciali devotione cantare, dirigendo mentem ad Creatorem, atque in ejus præconiis diem concludere, obdormiendo in meditationibus divinorum.
PRECATIO.
In sancta devotione in noctibus hujus sæculi, Domine, in domo tua et in atriis tuis stantes, fac nos tibi servientes benedicere; teque nobis benedicentibus, tu, Domine, benedicas nos ex Sion propitius.
Footnotes
Chapter 224 of 244