Skip to the text

Articulus 49

ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI QUARTI : LAUDATE NOMEN DOMINI.

PRÆTEREA psalmi præsentis titulus est : Alleluia : cujus interpretatio est, Laudate Dominum. Merito autem post psalmos graduales ponitur psalmus, Alleluia pro titulo habens:1 quoniam gradus spiritualis ascensionis perambulans, sicque ad veram perfectionem pertingens, dignus est Deum laudare.

PSALMUS vero iste hortatur nos ad laudem divinam propter multiplicem rationem, et ait: (1) Laudate, o universi fideles, nomen Domini, id est Dominum nomine designatum, seu rem significatam per nomen; laudate, servi justitiæ, non servi peccati, Dominum. (2) Qui statis fide constanti et opere efficaci in domo Domini, id est in ecclesia materiali, quæ est domus orationis et laudis; vel, In domo Domini, id est in Ecclesia militanti et spirituali, seu congregatione fidelium, qui omnes sunt unum mysticum corpus Christi, recipientes ab eo motum virtutum et vitam gratiæ; et qui statis in atriis domus Dei nostri. Versiculus iste in præcedenti psalmo expositus est.

(3) Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus. Deus enim sanctus et benedictus, essentialiter, incircumscriptibiliter et quomodolibet bonus est, et ipse est omnis boni principium, quem omnia naturaliter appetunt tanquam ultimum finem, sine cujus incessabili conservatione nec in momento subsistere possent. Ideo ait Salvator: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.2 Psallite nomini ejus, quoniam suave. Proprium nomen Domini Creatoris, est Deus: et quid dulcius Deo? imo quid vel in minimo comparari poterit dulcedini Dei? Cujus est tanta dulcedo, quanta bonitas; qui in se ipso infinita dulcedine æternaliter fruitur, omnesque Beatos in patria inexcogitabili suavitate perfundit, nos quoque in hac valle lacrimarum subinde dulciter visitat, pie lætificat, excessive exhilarat, supernaturaliterque reficit.3

Psallendum est etiam Domino propter beneficia ejus, videlicet, (4) Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Jacob qui interpretatur supplantator, alio nomine dictus est Israel, quod interpretatur, vir videns Deum. Sive autem per Jacob et Israel intelligatur persona Jacob, sive populus ab eo descendens, certum est quod Deus eum elegit, quemadmodum Moyses profitetur populo huic : Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et elegit eos, amavitque semen eorum post eos. Et iterum : Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Et ideo dicitur elegisse Israel in possessionem, id est in hereditatem seu hereditarium populum, sicut per Isaiam loquitur : Hereditas mea Israel. Et Samuel dixit ad Saul : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem. Spiritualiter vero per Jacob intelligitur quilibet contra vitia luctans; per Israel vero, omnis Deum fideliter speculans : quod maxime competit veris Christianis, seu Ecclesiæ Christi; et hos Deus elegit in possessionem æternam, possidens eos in via per gratiam, in patria autem per gloriam. Propter quod dicit Apostolus : Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, secundum propositum voluntatis suæ.

(5) Quia ego cognovi per fidem, per rationem naturalem, per experientiam, per divinæ dulcedinis gustum, quod magnus est Dominus, non magnitudine molis, sed dignitatis : imo vere infinitus est Dominus, et perfectionis ejus nullus est terminus; et Deus noster, videlicet Trinitas superbenedicta, quæ est Deitas simplex et adoranda, præ omnibus diis magnus est, quia in infinitum omnes excedit : sive per deos intelligantur excellentes creaturæ, videlicet angeli sancti et homines summi, qui dii vocantur; sive per deos intelligantur dii seu idola gentium, qui mendaciter dii dicuntur. Hoc modo Jethro cognatus Moysis novit magnitudinem Domini, dicens : Nunc cognovi quoniam magnus Dominus super omnes deos. Hinc etiam scriptum est : Excelsior cœlo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. (6) Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra, tam in operibus naturæ, quam in operibus gratiæ. Deo enim nihil difficile est, ut dicit Jeremias. Et ipse testatur : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. In cœlo namque condidit angelos atque angelicos ordines tot, quando, et quomodo voluit. Denique quos voluit, præservavit a ruina, et quos voluit, permisit peccare. Similiter fecit in terra, in hominibus, in mari Oceano et in omnibus abyssis particularibus. In his enim magna fecit opera, tam in navigantibus, quorum quosdam mirabiliter liberavit, ut Jonam; quam in piscibus, quorum diversa mirandaque genera inveniuntur in abyssis.

(7) Educens ipse Dominus motu et calore solis, vel supernaturaliter, nubes ab extremo terræ, elevando videlicet vapores ex quibus nubes causantur, a mari Oceano, unde (ut sæpius) nubes ascendunt. Propter quod ad Job Dominus ait : Quum ponerem nubem vestimentum ejus, scilicet maris. Fulgura in pluviam fecit, id est, terminavit. In nubibus enim fieri solent tonitrua, ex quibus coruscationes et fulgura prodeunt; terminanturque fulgura ista per hoc, quod nubes resolvuntur in pluviam. Unde alibi dicitur : Qui vocat aquas et effundit eas super faciem terræ. In quo apparet infinita sapientia Dei. Cur enim in nubes condenset aquas, ostenditur apud Job : Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. Si enim simul erumperent, omnia subverterentur, sicut idem fatetur : Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram. Producit igitur nubes, et ordinatissime irrigat mundum. (8) Qui producit ventos de thesauris suis. Thesauri

Exod. XVIII, 11.

Job XI, 8, 9.

Jer. XXXII, 17, 27.

Is. XLVI, 10.

Jonæ II, 1, 11.

Job XXXVIII, 9.

Amos V, 8.

Job XXVI, 8.

Ibid. XIX, 15.

Gen. XXVII, 36.

Ibid. XXXII, 28.

Deut. X, 15.

Ibid. VII, 6.

Is. XIX, 25.

1 Reg. X, 1.

Ephes. I, 5. appellantur divitiæ occultatæ. Per thesauros ergo intelliguntur divitiæ bonitatis divinæ, id est omnipotentia Dei, qua sufficit omnia agere prout vult; vel causæ creatæ, ex quibus virtus divina ventos producit, sicut ex thesauro proferuntur denarii. Ait itaque: Qui producit ventos de thesauris suis, id est de plenitudine propriæ voluntatis; vel, De thesauris suis, id est de causis creatis, videlicet de materia copiosa ac diviti ad hoc ut ex ea producantur venti. Alii sic exponunt, De thesauris suis, id est de locis ignotis, sicut thesauri ponuntur in loco occulto. Sunt ergo thesauri venti; sunt quoque thesauri nivis et grandinis: de quibus Dominus ait ad Job, Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis adspexisti?4

Qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus inclusive, quemadmodum scriptum est: Decima plaga terræ Ægypti erat, quod Deus percussit in ea omne primogenitum, tam in hominibus quam in pecoribus. Et ista percussio facta est media nocte ab angelo Dei. (9) Emisit Deus signa et prodigia, scilicet decem horribiles plagas, in medio tui, Ægypte; et non solum in terra, sed in habitatoribus ejus, sicut subjungitur: in Pharaonem regem Ægypti, et in omnes servos ejus, quorum multos tandem submersit in mari Rubro. (10) Qui percussit gentes multas in conspectu filiorum Israel, scilicet Amalecitas et alias multas. Nam quum elevaret Moyses manus, vincebat Israel; si autem paululum remisisset, vincebat Amalec. Et occidit reges fortes: quia virtute divina occiderunt eos filii Israel, videlicet, (11) Sehon regem Amorrhœorum, et Og regem Basan, quorum terram possederunt filii Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, et omnia regna Chanaan, scilicet trans Jordanem, ubi Josue et filii Israel, Deo auxiliante, interfecerunt triginta unum reges.5 (12) Et dedit terram eorum hereditatem6, non quibuscumque, sed hereditatem Israel populo suo, videlicet novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse, quibus Josue divisit ter ram per sortem, prout in diversis capitulis libri Josue recitatur.

DENIQUE ista quæ ad litteram plana sunt, mystice intelligi possunt hoc modo: Educens Deus nubes ab extremo terræ, id est prædicatores sanctos a finibus mundi. Nam in omnibus terris gentilium ad fidem conversorum, fecit Deus ex gentilibus aliquos eximios prædicatores: qui nubes dicuntur, quoniam pluunt docendo, tonant comminando, coruscant miracula peragendo. Ideo quoque nubes dicuntur, quoniam supra ceteros penna contemplationis volant, terrena transiliunt, lumen veritatis a fonte sapientiæ prius copiosiusque participant. Unde de talibus scriptum est: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? Fulgura in pluviam fecit, id est, terribiles comminationes de futuro judicio et pœnis inferni in dulces consolationes de futura felicitate Sanctorum mutavit.7 Prædicatores etenim terrent, comminando supplicia;8 et refrigerant, promitendo gaudia sempiterna. Qui producit ventos, id est inspirationes seu motiones ad bona, de thesauris suis, id est de divitiis suæ liberalissimæ Deitatis.9 Qui percussit primogenita Ægypti, id est, capitalia vitia hominum terrenorum destruxit, convertendo eos ad gratiam, ab homine usque ad pecus, id est a philosopho seu docto usque ad laicum seu indoctum.10 Emisit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, id est per universum mundum: quemadmodum in Evangelio dicitur, Illi profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis; et, Misit Jesus discipulos, dicens, Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite.11 In Pharaonem et in omnes servos ejus, id est principes hujus mundi et eorum satellites. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Hoc accipi potest in bono atque in malo. Gentes enim et reges ad æternam vitam præordinatos, percussit et occidit Deus, non quantum ad esse naturæ, sed quantum12

Is. lx, 8.

Marc. xvi, 20.

Matth. x, 5, 8. ad esse culpæ. De qua occisione Christus testatur: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Sicque gentes et reges desierunt esse eo modo, quo in Proverbiis dicitur: Verte impios, et non erunt.13 Desierunt enim esse, non quod fuerunt, sed quales fuerunt. Secundo accipitur in malo, videlicet de gentibus et regibus reprobis, quos Deus percussit et occidit spiritualiter, deserendo eos in morte infidelitatis et culpæ:14 qualiter etiam dicitur indurasse Pharaonem. Sehon regem Amorrhæorum, etc. Sehon interpretatur, tentatio oculorum: unde significat luxuriosum. Og vero interpretatur congregans, et designat avarum. Talibus autem vitiis implicatos Deus occidit secundum modum prædictum. Et omnia regna Chanaan, id est superborum. Chanaan enim interpretatur possidens; significatque superbos, quia superbi alios possidere præsidendo et dominando nituntur. Et dedit terram eorum, id est regnum cœlorum, quod est terra viventium: in qua dæmones superbi creati sunt, et ad quam possidendam universi homines facti sunt; sed multi peccando se ipsos impediunt. Hanc autem terram dedit Deus in hereditatem populo suo christiano, electo et pauco, cui ait:15 Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 11 12 13 14

(15) Domine, nomen tuum in æternum permanebit, id est, æternaliter nominaberis ab adorantibus atque laudantibus te, præsertim in patria. Domine, memoriale tuum, id est gloriosa et memorabilis operatio tua, videlicet magna miseratio tua, recoletur et perseverabit in generationem et generationem, id est per omnium generationum successionem usque ad mundi consummationem. Hoc enim memoriale Dei in Evangelio Christi conscriptum est, nec tradetur oblivioni quamdiu Evangelium legitur, et Ecclesia durat. (14) Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. Istum versiculum, quantum ad verba et sensum, ponit Moyses, nisi quod ibi dicitur in fine versiculi, Miserebitur.16 Itaque, Judicabit Dominus populum suum, in præsenti vita judicio piæ discretionis, discernendo eos ab impiis voto, conversatione, et merito.17 Unde de hoc judicio ait:18 Nunc judicium est mundi. In die vero novissimo, vel in hora mortis eorum, judicaturus est eos judicio beatæ remunerationis, dando sententiam judicialem pro eis, sicut legitur in Apocalypsi: Exsultate, cœli et sancti Apostoli et Prophetæ, quoniam judicavit Deus judicium vestrum. Et in servis suis, qui sibi fide et opere parent, deprecabitur, exaudiendo preces eorum, juxta illud: Peccatores Deus non audit; sed si quis est cultor Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Et in libro Job dicitur: Si Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te.

(15) Simulacra gentium, quantum ad materiam, imo quoad totam substantiam, sunt argentum et aurum, seu simile aliquid: nam quædam ex ære, quædam ex stanno conflantur. Tota autem substantia artificialium, est eorum materia, secundum Philosophum. Sunt vero simulacra hæc opera manuum hominum, quantum ad formam accidentalem: nam artifices ea formant et faciunt. (16) Os habent non verum, sed similitudinarium, et non loquentur: quamvis interdum dæmones per ipsa loquantur. Simili modo oculos habent, et non videbunt. (17) Aures habent, et non audient. Cujus ratio est: neque enim est spiritus, id est forma vitalis, anima rationalis, aut certe anhelitus, in ore ipsorum: idcirco habere non valent opera vitæ, qualia sunt, loqui, videre, audire, etc. (18) Similes illis simulacris fiant qui faciunt ea, puta artifices, et omnes qui confidunt in eis, videlicet homines vani, et maxime illi qui faciunt talia fieri: quatenus sicut simulacra illa non loquuntur, nec vident, nec audiunt, nec spiritum habent; sic isti nec vera neque salubria proferant, intelligant, audiant, sed nec spiritum gratiæ sortiantur: quod non imprecando, sed 15 16 17 18 prænuntiando dici putemus. De horum autem versuum litterali ac mystica explanatione plenius dictum est in expositione psalmi cujus exordium est, In exitu Israel de Ægypto.19

(19) Domus Israel, benedicite Domino. Ad litteram David hortatur Judæos ad laudem divinam, dicendo : Domus, id est populus, Israel, benedicite Domino, ipsum laudando : quod referendum est ad undecim tribus. Nam de Levi fit mentio specialis, dum subditur : Domus Aaron, id est sacerdotes legales ex Aaron nati, benedicite Domino*. (20)* Domus Levi*, id est* familia, populus, seu congregatio Levitarum, benedicite Domino. Tamen domus Aaron etiam ex Levi descendit, quoniam (sicut scriptum est) Levi genuit Gerson, Caath et Merari.20 Caath vero genuit Amram, de quo nati sunt Moyses, Aaron et Maria. Sed nunc accipiuntur Levitæ, prout a sacerdotibus distinguuntur, utpote pro inferioribus templi ministris.21 Spiritualiter per domum Israel, intelligenda est Ecclesia Christi; per domum Levi, ministri altaris; per domum Aaron, sacerdotes atque prælati Ecclesiæ militantis. Qui timetis Dominum timore filiali, vel saltem initiali (qui timores non differunt realiter, sed gradualiter, scilicet secundum perfectum et imperfectum), benedicite Domino. Tales quippe digni sunt Deum laudare, implentque quod dictum est supra :22 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

(21) Benedictus Dominus ex Sion, id est, ex templo constructo in monte Sion benedicatur Deus, seu benedictus esse noscatur per hoc, quod in templo illo solenniter celebrantur laudes divinæ, qui habitat in Jerusalem*, civitate metropoli in* Judæa. Hanc enim Deus elegit, ut in ea templum ædificaretur : ad quod omnes Judæi certis temporibus confluebant, atque in eo sacrificia offerebant, quæ non licuit eis offerre nisi in uno loco, templo constructo.2324 Unde in libro Regum sæpe redarguuntur, quoniam immolabant in excelsis, id est in locis sublimibus. Hinc Moyses loquens populo huic : Cave, inquit, ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum.25 Hic autem locus fuit Jerusalem, prout Dominus loquitur : Elegi Jerusalem, ut sit nomen meum ibi.26 — Tropologice vero, Benedictus sit Dominus ex Sion*, id est, ab* Ecclesia militanti, divina contemplante, laudetur Deus omnium Dominus, qui habitat in Jerusalem cœlesti, scilicet in Ecclesia triumphanti, divinæ pacis dulcedine perfruente.

Ecce psalmum decorum atque jucundum audivimus : in cujus principio invitamur ad benedicendum Domino Deo nostro, eo quod ipse bonus et dulcis exsistat, et nos gratis elegerit, atque universa potenter et libere condiderit. Igitur bono Domino, mente ab omni malitia purificata, reverenter ministremus ; suavique Domino sine zelo amaro, sine ira et disceptatione, sine omni perturbatione et amaritudine psallamus, benedicamus, obsequamur ac uniamur, pensantes illud Jacobi :27 Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.28 Unde a Moyse dicitur : Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.29 Hinc quoque Apostolus exhortatur : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit ;30 contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

PRECATIO.

Nos in Israel, Domine, nos tibi in possessionem elige, et post luctas hostium in pace constitue, et libere deservire concede; et ut hac potiti libertate, nomini tuo, quod suave est, læti psallamus, teque Dominum semper benedicamus et laudemus.

Footnotes

  1. Ps. cxxxiii, 1. ↩

  2. Luc. xviii, 19. ↩

  3. Hebr. vii, 7. ↩

  4. Job xxxviii, 22. ↩

  5. Josue xii, 7-24. ↩

  6. Josue xvii, 9-13. ↩

  7. Job xvi, 9-13. ↩

  8. Exod. xii, 29. ↩

  9. Exod. vii-xii. ↩

  10. Exod. xiv, 27, 28. ↩

  11. Num. xxi, 24, 35; xxxii, 33. ↩

  12. Josue xiii- xxi. ↩

  13. Prov. xii, 7. ↩

  14. Exod. x, 20; xi, 10; xiv, 4, etc. ↩

  15. Luc. xii, 32. ↩

  16. Deut. xxxii, 36. ↩

  17. Ps. xlii, 1. ↩

  18. Joann. xii, 31. ↩

  19. Ps. cxiii, 4-8 (Hebr.) ↩

  20. Exod. vi, 16, 18, 20; ↩

  21. Num. xxvi, 57-59. ↩

  22. Ps. ii, 11. ↩

  23. III Reg. III, 2. ↩

  24. Deut. XVI, 16. ↩

  25. Deut. XII, 13, 14. ↩

  26. II Par. VI, 6. ↩

  27. I Tim. II, 8. ↩

  28. Jacob. III, 14. ↩

  29. Deut. XXIX, 18. ↩

  30. Hebr. XII, 14, 15. ↩

Chapter 225 of 244