Skip to the text

Articulus 50

EXPOSITIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI QUINTI : CONFITEMINI DOMINO QUONIAM BONUS.

Est quoque titulus psalmi præsentis : tione tua cuncta posita sunt, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.

Alleluia. Nam ad laudem divinam psalmus nos iste invitat; et in materia plurimum convenit cum psalmo immediate præhabito. Merito etiam additur in fine cujuslibet versus ista particula, Quoniam in æternum misericordia ejus :1 nam miserationes Dei sunt super omnia opera sua, imo quidquid boni in nobis est, ex misericordia Dei profluxit; incessabiliterque egemus misericordia Creatoris.

(4) Qui facit mirabilia magna solus. Superius dictum est, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus;2 nunc vero de eo asseritur, Qui facit mirabilia magna solus. Sed utrique dicto obviare videtur quod Apostolus de Antichristo ait : Revelabitur, inquit, ille iniquus, cujus erit adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus.3 Ubi doctores edisserunt, quod licet miracula Antichristi

AIT igitur : (1) Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. Versiculus iste in hac tertia quinquagena frequenter expositus est. Plures etenim psalmi ab hoc versu (ut patuit) inchoantur. (2) Confitemini laudando ac benedicendo, Deo deorum, id est Deo sancto et benedicto, vero, vivo, atque æterno, qui est Deus deorum, id est universorum qui vel participative, ut angeli sancti hominesque præcipui, vel mendaciter, ut dii gentilium idololatrarum, appellati sunt dii.45 Omnium enim horum Deus immensus et adorandus creator est : et eos qui participative dii dicuntur, salvavit per gratiam; eos vero qui mendaciter dii vocantur, et intellectuales creaturæ sunt, æternaliter condemnavit per æquitatis censuram, sicut sunt Jupiter, Mercurius, Saturnus, Mars, Hercules, atque consimiles. (3) Confitemini Domino dominorum, id est Deo qui omnibus universaliter dominatur, qui est Rex regum et Dominus dominantium, ad quem comparatur omnis creatura sicut minister ad dominum. De erunt mendacia, quantum ad finem, quoniam ordinabuntur ad hominum seductionem, erunt tamen realiter vera miracula. Unde scriptum est : Habebat bestia, scilicet Antichristus, cornua duo similia Agni. Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in conspectu hominum;6 et seduxit habitantes in terra propter signa quæ data sunt illi. Et respondendum, quod aliquid dicitur esse mirabile dupliciter : scilicet respective seu quantum ad aliquem : sicut eclipsis solis illi mirabilis est, qui causam ejus ignorat; non est tamen absolute mirabilis. Taliter vero mirabilia asseruntur, quæcumque excedunt cognitionem alicujus, seu modum, virtutem ac ordinem causalitatis quarumdam causarum naturalium creatarum. Talia tamen fieri possunt arte magica, atque a dæmone : et maxime fient tempore Antichristi. Alia vero dicuntur mirabilia simpliciter et absolute, videlicet quæ totius creaturæ facultatem, et omnium causarum naturalium potestatem transcendunt : sicut sunt statio solis, illuminatio cæci nati, resurrectio mortui, penetratio dimensionum, transsubstantiatio naturarum. Et de quo scriptum est : Deus cœlorum, Creator aquarum, et Dominus totius creaturæ;78 et iterum : Domine, Rex omnipotens, in diistis loquitur Propheta.910 Fiuntque a Deo dumtaxat: nam etsi homo fidelis talia facere perhibeatur, non facit ea nisi instrumentaliter, vel potius dispositive seu occasionaliter.

5 (5) Qui fecit cœlos in intellectu, id est intellectualiter, scilicet secundum ordinem suæ æternæ sapientiæ, secundum idealem rationem mentis divinæ, secundum dictamen intellectus; et libere, non ex necessitate naturæ, ut quidam philosophorum opinati sunt. Unde in Proverbiis dicitur: Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.11 (6) Qui firmavit, id est, firmiter collocavit, terram super aquas maris Oceani, seu ceterorum fluviorum: non quod terra operiat aquas, vel omnibus partibus earum superior sit; sed quoniam ripæ terræ supereminent aquis. Vel dicitur terra firmata super aquas, id est juxta aquas, quemadmodum dicimus: Colonia sita est super Rhenum. Sicque (ut ait Cassiodorus) Jesus fatigatus ex itinere, sedit super puteum.12 Porro in omnibus versibus istis subintelligendum est, Confitemini Domino, ut sit sensus: Qui firmavit terram super aquas, id est, Confitemini Domino qui firmavit terram super aquas, et ita in aliis. (7) Qui fecit luminaria magna, quemadmodum in Genesi dicitur: Fecit Deus duo luminaria magna:13 luminare majus, ut præesset diei; et luminare minus, ut præesset nocti. Et hoc est quod modo subjungitur: (8) Solem in potestatem diei, id est, ut suo splendore ac motu diem causaret; (9) Lunam et stellas fecit in potestatem noctis, id est, ut nocti præessent, aerem aliqualiter illustrando, ne sint omnimodæ atque palpabiles tenebræ tempore noctis. Omnia hæc fecit Deus in intellectu.14

Denique juxta intelligentiam spiritualem, fecit Deus cœlos, id est cives cœlestes et homines spirituales, conversationem in cœlo habentes, in intellectu, dando eis cognitionem supernaturalem ac mysticam. Qui firmavit terram, id est Ecclesiam, super aquas, id est fidem lavacrumque Baptismi, in quo peccata donantur, et virtutum firmitas baptizato infunditur. Qui fecit luminaria magna: scilicet solem, id est Christum secundum quod homo est, in potestatem diei, id est, ut homines virtuosos, perfectos, atque præclaros illustret, sine advocato intercedente ac mediante. Propter quod Dominus ait: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, scilicet Christus.15 Lunam, id est Virginem gloriosam, sanctam Mariam, de qua dicitur in Canticis: Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna?16 et stellas, id est Apostolos atque doctores, de quibus dictum est:17 Qui multos erudiunt ad justitiam, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates; in potestatem noctis, id est ad intercedendum pro peccatoribus, ut sint intercessores et advocati miserorum: quod maxime competit Virgini benedictæ, Reginæ ac Matri misericordiæ. Vel sic: Qui fecit solem in potestatem diei, id est, qui donum sapientiæ dedit perfectis; lunam et stellas, id est inferiora dona Spiritus Sancti, in potestatem noctis, id est, imperfectioribus ea infudit: non quod dona Spiritus Sancti sint diversa (imo qui unum sortitus est, omnia septem adeptus est), sed quia in viris perfectis donum sapientiæ magis abundat.

(10) Qui percussit Ægyptum, id est habitatores Ægypti, cum primogenitis eorum, occidendo omne primogenitum in hominibus atque pecoribus.18 (11) Qui eduxit Israel de medio eorum, videlicet Ægyptiorum: cujus eductionis forma subjungitur: (12) In manu potenti, id est operatione virtuosa, quantum ad minora miracula, quæ magi quoque Pharaonis fecerunt, et brachio excelso, id est operatione supernaturali atque terribili, quantum ad majora miracula, quæ illi facere non valebant.1920 Quæ omnia in libro Exodi plenius continentur. — Spirituáliter autem educit Deus Israel, id est electos, de medio eorum, id est de hoc mundo fallaci, et societate ac vita hominum mundanorum, sicut superius dictum est: Protexisti me a conventu malignantium.21 Ad quam eductionem hortatur nos Apostolus : Deponite vos secundum pristinam conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris;22 et renovamini spiritu mentis vestræ. Unde iterum ait : Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis, scilicet per consensum.23 Sic autem Deus educit electos in manu potenti et brachio excelso. Nam et quosdam compellit intrare, et quosdam convertit per miracula, quosdam per inspirationem occultam, quosdam per alias supernaturales ac admirabiles vias, prout multi nostrum vere experti sunt.

(13) Qui divisit mare Rubrum in divisiones, id est in partes a se invicem distantes atque partitas, sicut in Exodo legitur : Dixit Dominus ad Moysen : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud. Et post pauca : Abstulit Deus illud, flante vento vehementissimo.2425 Quidam autem, eo quod nunc dictum est pluraliter, In divisiones, asserunt mare Rubrum fuisse divisum in duodecim partes, secundum numerum tribuum Israel, ita quod quælibet tribus ivit per viam specialem. Sed hoc aliis non videtur : propter quod dicunt sic esse intelligendum, quod nunc dicitur mare divisum fuisse in divisiones, id est in partes duas, ita quod aquæ a se divisæ et consolidatæ, erant filiis Israel pro muro a dextris et a sinistris. (14) Et eduxit Israel, id est populum Judæorum, per medium ejus, videlicet maris Rubri : non quod ibant per ipsam aquam, sed per locum arentem, in quo paulo ante aqua maris currebat. Unde in Exodo legitur : Filii Israel ambulaverunt per medium sicci maris.26 Dicitur autem mare hoc Rubrum, non quod aquæ sint rubræ, sed quoniam rubræ apparent propter terram rubram super quam fluunt.27 (15) Et excussit, id est, submersit et interfecit, Pharaonem regem Ægypti, et virtutem, id est exercitum, ejus in mari Rubro, dum persequebantur filios Israel, prout in Exodo scriptum est :28 Involvit eos Dominus in mediis fluctibus; et subvertit rotas currum, ferebanturque in profundum.29 (16) Qui traduxit populum suum Israeliticum per desertum annis quadraginta, quoadusque consumeretur omnis generatio quæ murmuravit contra Dominum.30

Spiritualiter dividit Deus mare Rubrum, id est sæculum istud, amaritudine vitiorum et fluxu luxuriæ plenum, in divisiones, dum per varias vias electos suos educit ad vitam religiosam seu patriam Beatorum. Excutitque Pharaonem, id est diabolum, et virtutem ejus, videlicet angelos Satanæ, in mari Rubro, id est in fonte Baptismatis, B Christi sanguine rubricati : quia virtute Baptismi superatur potestas diaboli, et vasa sua sibi tolluntur, Christo quoque incorporantur. Traducit etiam Deus populum suum fidelem per desertum, id est mundum istum virtutibus destitutum, illuminando corda eorum, ne errent in via.

(17) Qui percussit reges magnos, etc. Hic locus usque ad id, Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, etc., in præcedenti psalmo litteraliter ac spiritualiter expositus est.31

In persona itaque Israeliticæ plebis loquens Propheta, adjecit : (23) Quia in humilitate nostra, id est in afflictione qua ab Ægyptiis opprimebamur, et in humili prece qua ad Deum pro liberatione clamavimus, memor fuit nostri, id est, per effectum misericordiæ suæ ostendit se memorem nostri fuisse, eruendo nos, sicut subjungitur: (24) Et redemit nos ab inimicis nostris Ægyptiis. — Moraliter quoque, memor fuit et est Deus Ecclesiæ suæ, omnisque Christiani in sua humilitate : sive per humilitatem intelligatur oppressio tribulationis, sive interior humiliatio mentis, de qua Petrus nos admonet : Humiliamini sub potenti manu Dei. Et redemit nos ab inimicis nostris invisibilibus, puta dæmonibus, pretio proprii sanguinis, sicut ait Apostolus : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me;32 et Petrus inducit : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Christi.33

(25) Qui dat escam omni carni, id est omni animali : ponit enim partem pro toto. Omnibus autem viventibus vita sensitiva, providit Deus per se ipsum vel causas secundas de necessariis ad vivendum, quemadmodum dicit Salvator : Respicite volatilia cœli, quia non serunt, neque metunt ; et Pater vester cœlestis pascit ea. Et iterum : Nonne34 quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?35 Maledictus est ergo error eorum, qui omniscientiam aut providentiam Dei negaverunt aut negant.

(26) Confitemini Deo cœli. Specialiter Deus vocatus est Deus cœli : primo, quoniam inter corporales creaturas cœlum excellit; secundo, quoniam Dominus testatus est, Cœlum mihi sedes est;36 tertio, quoniam in cœlo Deus excellentius operatur, clariusque conspicitur. (27) Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Ecce psalmum incomparabili jucunditate plenum audivimus : qui utique Deum amantibus, ejusque misericordiam cognoscentibus et expertis, dulciter sapit. Et quid miseris nobis esse aut dici potest suavius, nisi, Quoniam in æternum misericordia ejus ? Propter quod decet nos toties spiritualiter exhilarari, atque divino amore succendi, quoties canimus, Quoniam in æternum misericordia ejus. Invitat autem nos psalmus iste ad reverentiam Creatoris, dum eum appellat Deum deorum et Dominum dominorum, dum insuper magnalia ejus describit, et ipsius justitiam tam evidenter commendat. Misericordiæ igitur Dei semper memores simus, et Deo altissimo grati ac reverenter subjecti esse curemus. Et quidquid boni in nobis est, quidquid mali evasimus, quidquid boni peregimus, totum misericordiæ Dei cordialissime adscribamus, dicentes ex animo illud Jeremiæ : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus ;37 illud quoque Isaiæ : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.38

PRECATIO.

Tibi Domino dominorum toto mentis affectu confitentibus, ac mirabilia tua decantantibus, hilaritatem tui vultus nobis impertiri dignare, et ab omni plaga Ægyptiorum nos clementer tuere, et misericordiam tuam nobis in æternum concede.

Footnotes

  1. Ps. cxlIV, 9. ↩

  2. Ps. lxxI, 18. ↩

  3. II Thess. II, 8, 9. ↩

  4. Ps. xlIX, 1. ↩

  5. Ps. cv, cvI, cxVII. ↩

  6. Apoc. xIII, 11, 13, 14. ↩

  7. Apoc. xIX, 16. ↩

  8. Judith ix, 17. ↩

  9. Judith ix, 17. ↩

  10. Esther xIII, 9. ↩

  11. Prov. III, 19. ↩

  12. Joann. IV, 6. ↩

  13. Gen. I, 16. ↩

  14. Exod. X, 21. ↩

  15. Malach. IV, 2. ↩

  16. Cant. VI, 9. ↩

  17. Dan. XII, 3. ↩

  18. Exod. XII, 29. ↩

  19. Exod. VIII, 18, 19. ↩

  20. Exod. VII, 11, 22; VIII, 7. ↩

  21. Ps. LXIII, 3. ↩

  22. Ephes. IV, 22, 23. ↩

  23. II Cor. VI, 17. ↩

  24. Exod. XIV, 15, 16. ↩

  25. Ibid. 21. ↩

  26. Ibid. 22. ↩

  27. I Petr. V, 6. ↩

  28. Galat. V, 20. ↩

  29. Exod. xiv, 27, 25. ↩

  30. Num. XXXII, 13. ↩

  31. Ps. CXXXIV, 10-12. ↩

  32. Galat. II, 20. ↩

  33. I Petr. I, 18, 19. ↩

  34. Matth. vi, 26. ↩

  35. Luc. xii, 6. ↩

  36. Is. LXVI, 1. ↩

  37. Thren. III, 22. ↩

  38. Is. LXIII, 7. ↩

Chapter 226 of 244