Skip to the text

Articulus 51

DECLARATIO LITTERALIS PSALMI CENTESIMI TRICESIMI SEXTI : SUPER FLUMINA BABYLONIS.

ASSIGNATUR autem psalmo huic pro titulo : Psalmus David propter Jeremiam : quia in psalmo præsenti tractat David de his, de quibus Jeremias copiosius prophetavit et scripsit. Loquitur enim de templi destructione atque Judaici populi captivitate, quas Jeremias in Threnis abundanter describit ac plangit.

IN persona itaque populi Judæorum captivi loquens Propheta, (1) Super flumina, inquit, Babylonis, id est juxta aquas Chaldææ, in qua flumina multa decurrunt, illic sedimus, id est, habitavimus septuaginta annis, sicut Jeremias prædixit.1 Unde communiter dicimus : Ille sedit ibi annos tres, id est, habitavit. Et juxta talem modum

Deut. 1, 46. loquendi ait Moyses: Sedistis in Cadesbarne multo tempore. Et flevimus, propter nostram captivitatem, magis tamen propter templi destructionem, sicut subjungitur: dum recordaremur tui, o Sion, id est templi a Salomone constructi, a Babyloniis vero destructi, in monte Sion. (2) In salicibus, id est inter arbores infructuosas et aridas, in medio ejus, id est, quæ fuerunt in medio Babylonis, suspendimus organa nostra, id est, ab omni cantico jucunditatis cessavimus:2 non solum propter recordationem Sion, sed etiam (3) Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, scilicet Babylonii seu Chaldæi; (4) Et qui abduxerunt nos a terra patrum nostrorum in Babylonem, dicentes: Hymnum cantate nobis de canticis Sion, quæ canere solebatis in templo Jerusalem. Hoc dixerunt irridendo, et nostro planctui congaudendo, nostramque tristitiam exaggerando. Nos autem respondimus eis: (5) Quomodo cantabimus canticum Domini, id est laudes

4 divinas, in terra aliena, id est, in Chaldæa idololatriæ dedita? Hoc nempe non decet, ne videamur non curantes de nostra translatione, templique destructione. Idcirco cum juramento affirmo : (6) Si oblitus fuero tui, Jerusalem, ego populus inde translatus, id est, si desiero tuam devastationem deflere, vel pro tua reparatione orare, oblivioni detur dextera mea, id est, ego ipse seu tota virtus mea oblivioni tradatur a Deo, ita quod pereat. (7) Adhæreat lingua mea faucibus meis, in tantum quod loqui non possim, si non meminero tui, orando ut reædificeris; (8) Si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ, id est, nisi ipsa Jerusalem fuerit mihi prima causa seu principium quoddam lætitiæ, non in quantum destructa est, sed prout concipio eam ut reædificandam: ita quod in spe reparationis ejus prius lætor, quam in aliis inferioribus rebus. Vel sic: Si non proposuero, etc., id est, si eveniente mihi causa lætandi, non prius meminero Jerusalem, dolendo de ejus destructione, atque orando pro ipsius restauratione; tunc prædicta mala quæ imprecatus sum, mihi contingant. (9) Memor esto, Domine, ad ulciscendum, filiorum Edom, id est Idumæorum descendentium ab Esau fratre Jacob: qui Esau alio nomine dictus est Edom;3 in die Jerusalem: id est, memor esto, o Domine, iniquitatis eorum quam fecerunt in die, id est tempore, destructionis Jerusalem, quod fuit tempus vindictæ ipsius. (10) Qui filii Edom dicunt, id est, locuti sunt Babyloniis: Exinanite, exinanite, id est, humiliate atque destruite Jerusalem, usque ad fundamentum in ea, id est, funditus eam dejicite.4 Sicut enim Esau persecutus est Jacob, sic Idumæi pene semper molesti fuerunt Judæis. Unde Abdias ait ad populum Idumæorum:5 Propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. In his ergo versiculis oravit Propheta pro justa ultione Idumæorum, qui consilio auxilioque fuerunt Chaldæis contra Judæos.

Nunc prophetat de Chaldæorum dejectione. (11) Filia Babylonis misera, id est, o infelix gens Babylonis, beatus est ipse Deus, qui retribuet tibi per Cyrum regem Medorum, et Darium regem Persarum, retributionem tuam, id est justam vindictam pro tuis sceleribus, quam, id est cui similem, retribuisti nobis, exigentibus nostris peccatis. Sicut enim Chaldæi destruxerunt

D (12) Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram: id est, vere felix est Deus, qui per Medos ac Persas tenebit per pedes, et allidet, id est, confringet, occidet et conteret, parvulos suos, id est pueros et infantes Babyloniorum (qui dicuntur parvuli Dei, quia ab eo creati), ad petram, id est parietem saxeum.6 Persæ enim et Medi ex nimia crudelitate tenuerunt et alliserunt hoc modo parvulos Babylonis. Quod Dominus apud Isaiam ita prædixit:7 Suscitabo super vos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum; et lactantibus non formando cor suum æquitati divinæ; petitque ut in præsenti puniantur, ne pluribus noceant, gravius peccent, et damnabilius pereant. miserebuntur.8 Rursusque: Infantes eorum allidentur in oculis eorum. Hanc autem ultionem petit Propheta zelo justitiæ, con-

Footnotes

  1. Jer. xxv, 11, 12. ↩

  2. IVReg. xxv, 9. ↩

  3. Gen. xxv, 30. ↩

  4. Gen. xxvii, 41. ↩

  5. Abdiæ 10. ↩

  6. *alias tuos* ↩

  7. Is. xiii, 17, 18. ↩

  8. Is. xiii, 16. ↩

Chapter 227 of 244