Articulus 52
EXPOSITIO TROPOLOGICA EJUSDEM PSALMI CENTESIMI TRICESIMI SEXTI.
MYSTICE vero per Babylonem significatur sæculum præsens, confusione vitiorum repletum. Babylon namque interpretatur confusio. Unde Petrus, in fine primæ suæ Canonicæ, Romam nominat Babylonem, dicendo: Salutat vos Ecclesia, quæ est in Babylone collecta. Sancti itaque, qui hoc mundo tanquam exsilio quodam utuntur, non habentes hic manentem civitatem, sed futuram inquirentes, hujus miserrimæ vitæ incolatum deplangunt, et dicunt:12 Super flumina Babylonis, id est juxta divitias atque delicias hujus mundi, quæ tanquam flumina currunt ac defluunt, illic sedimus, tanquam exsules in humilitate præcipua, et flevimus, præ desiderio patriæ cœlestis, dum recordaremur Sion, id est, dum contemplaremur gaudia triumphantis Ecclesiæ, Deum facie ad faciem speculantis. Hoc convenit his qui cum Apostolo cupiunt dissolvi et esse cum Christo, qui promissiones cœlestes a longe adspiciunt et salutant, confitentes quoniam peregrini et hospites sunt super terram.3 Possunt quoque per flumina Babylonis intelligi tentationes, persecutionesque mundi: de quibus fluminibus dicitur in Threnis, Inundaverunt aquæ super caput meum.4 Super hæc flumina sedent electi, dum in sæculo isto plurimas sustinent adversitates, persecutiones, pœnas ac tentationes; et flent, dum recordantur paradisi unde ejecti sunt, et patriæ ad quam tendunt, dicentes illud: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? In salicibus, id est inter homines infructuosos, vitiosos et sæculares:56 qui significantur per salices, quæ sunt arbores infructuosæ et aridæ; in medio ejus, id est in medio hujus mundi conversantes ac positi, suspendimus organa nostra, id est, a prædicatione regni cœlestis, et documentis sacræ Scripturæ, quæ est organum nostrum, cessavimus, quoniam spes nulla fuit proficiendi. Unde scriptum est: Ubi non est auditus, non effundas sermonem; et alibi: In auribus insipientium ne loquaris, ne forte despiciant doctrinam eloquii tui.7 Hinc Dominus ait Ezechieli: Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et non eris quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.8 Vel: Suspendimus organa nostra, id est, interdum ad tempus cessavimus a laude Dei jucunda, et contemplatione cœlestium, propter dolorem propriorum defectuum, compassionemque proximorum, quos ire conspeximus per abrupta et devia vitiorum. Nam et Apostolus ait, Flere cum flentibus. Et, Beati qui lugent. Quia illic, id est in Babylonia, scilicet in mundi vanitate, interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, id est homines pestilentes, qui suo exemplo pestifero conati sunt nos inducere in servitutem peccati et captivitatem diaboli, verba cantionum spiritualium ex derisione, vel cantionum sæcularium, quatenus cum ipsis cantaremus, gauderemus, et epularemur. Et qui abduxerunt nos, affectu vel effectu, a Deo, a justitia, a recta ratione:91011
Hymnum cantate nobis de canticis Sion : id est, ostendite nobis vera esse quæ prædicatis de invisibilibus bonis; rationem reddite nobis, quid sit anima, quid vita futura, quid infernus, quid paradisus. Hoc dicunt illi, de quibus alio loco dictum est: Non est qui agnitus sit reversus ab inferis; quia ex nihilo nati sumus, et post hæc erimus tanquam non fuerimus. Venite ergo et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter.12 Et illud:13 Comedamus et bibamus; cras enim moriemur. Istis igitur respondent electi: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? id est, qualiter loqui poterimus verbum Dei hominibus vanis, illud spernentibus? qui sunt terra aliena, quoniam non coluntur a Deo per gratiam, sed a dæmonibus per suggestionem malignam. Hinc namque ait Salvator: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis.14
Denique, licet homo fidelis ita organa sua suspendat fortiter, tamen semetipsum adstringit et obligat, quod nequaquam velit oblivisci cœlestis Jerusalem. Dicit enim: Si oblitus fuero tui, o Jerusalem, civitas Dei summi, non manufacta, sed æterna in cœlo parata, non quærendo te cogitatu, verbo et opere;15 oblivioni detur dextera mea, id est, salus mea dispereat, et virtus mea deficiat. Adhæreat lingua mea faucibus meis, ut sim spiritualiter mutus, non loquendo verba utilia, si non meminero tui, sed rebus terrenis inhæsero; si non proposuero Jerusalem cœlestem in principio lætitiæ meæ, ita quod ipsa sit mihi præcipua causa gaudendi in hoc mundo: quemadmodum ait Apostolus, Spe gaudentes; et item, Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Vel, In principio lætitiæ meæ, ita quod propter nullam carnalem aut sæcularem delectationem mihi occurrentem, omittam plorare desiderio hujus Jerusalem, vel de ejus exspectatione spiritualiter exsultare.1617 Hæc autem dicuntur, non imprecando malum, sed prænuntiando quale malum futurum sit ei qui obliviscitur supernæ Jerusalem.
Deinde loquitur contra hostes Ecclesiæ. Memor esto, Domine, filiorum Edom, id est hominum terrenorum, in die Jerusalem, id est tempore quo persequuntur Ecclesiam militantem. Edom enim interpretatur sanguinea seu terrena. Vel, In die Jerusalem, id est tempore generalis judicii, quando electi separabuntur a reprobis, separatione æterna atque perfecta.18 Orat itaque ut impiorum malignitas reprimatur, et Ecclesia liberetur. Qui dicunt: Exinanite, exinanite, id est, Ecclesiam dejicite, fideles subvertite, usque ad fundamentum, id est fidem exsistentem in ea, id est in Ecclesia. Conantur enim nonnulli non solum opera bona, sed etiam fidem electorum evacuare ac dissipare.
Filia Babylonis, id est gens mundana, civitas impiorum, urbs synagogaque Satanæ, misera, beatus est justus Judex, Deus omnipotens, qui retribuet tibi retributionem tuam, id est justam pœnam, quam retribuisti, id est inflixisti, nobis, injuste persequendo populum Dei. Eadem enim mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Unde apud Joelem Dominus ait:19 Cito velociter reddam vicissitudinem super caput vestrum.20 Solet autem Scriptura per filiam, totum populum designare, sicut dum per Isaiam dicitur:21 Descende, sede in pulvere, filia Babylon.22 Beatus est Deus judex, qui tenebit, id est comprehendet, et allidet parvulos suos, id est invidos, Ecclesiæ invidentes et ceteros impios:23 qui sunt parvuli sensibus atque virtutibus. Sunt etiam parvuli, viles, et indigni divino judicio, quamvis propria æstimatione magni exsistant. Proprie vero invidi dicti sunt parvuli, juxta illud:24 Parvulum occidit invidia. Hi autem sunt parvuli Dei, quantum ad esse naturæ, seu ratione creationis; sunt tamen parvuli dæmonum, quantum ad culpam et operationem.25 A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Allidet itaque, id est, destruet et damnabit, parvulos istos, id est vagos, fluctu antes, spirituali magnitudine carentes, ad petram, id est Christum, qui (teste Scriptura) est reprobis lapis offensionis et petra scandali;262728 vel, Ad petram, id est ad fundum inferni, quando dicturus est eis : Ite, maledicti, in ignem æternum.
Hortatur nos Spiritus Sanctus in psalmo præsenti hunc mundum despicere; omnem florem ac prosperitatem ipsius, vanitatem, fallaciamque putare; sæcularem lætitiam, consolationem carnalem, et omnem mundanum amorem funditus exstirpare;29 ad cœlestia quoque cum ardenti affectu ac lacrimis suspirare; æterna divinaque bona incessabiliter contemplari; gaudiorum cœlestium et invisibilium promissorum nullatenus oblivisci: quoniam Deum amare et ista appetere, est ad patriam tendere; et tanto amplius festinamus, tanto celerius ad supernam Jerusalem imus, quanto ista ferventius desideramus. Quæ utique nequeunt fervide diligi, nisi mundus spernatur. Ideo namque admonemur : Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis autem diligit mundum, non est caritas Patris in eo.3031 Et quid clarius dici potuit a beato Apostolo ?
PRECATIO.
Te miserante, Domine, redeuntes de Babylone, id est peccatorum confusione, ut pater benignus nos suscipe; teque inspirante, excessus nostros fac ad petram Christum confitendo plenius allidere: ut de cœlesti Sion canticis dignis tibi cantemus hymnum jubilationis.
Footnotes
-
1 Petr. v, 13. ↩
-
Hebr. xiii, 14. ↩
-
Hebr. xi, 13. ↩
-
Thren. iii, 54. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
-
Prov. xxiii, 9. ↩
-
Ezech. iii, 26. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Rom. xii, 15. ↩
-
Eccli. xxxii, 6. ↩
-
Sap. II, 1, 2, 6. ↩
-
Is. XXII, 13. ↩
-
Matth. VII, 6. ↩
-
II Cor. V, 1. ↩
-
Ibid. V, 2. ↩
-
Rom. XXII, 12. ↩
-
Matth. XXV, 32. ↩
-
Matth. VII, 2; ↩
-
Luc. VI, 38. ↩
-
Joel III, 4. ↩
-
Is. XLVII, 1. ↩
-
*alias tuos ↩
-
Job V, 2. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Rom. XII, 12. ↩
-
1 Petr. ii, 8. ↩
-
Rom. ix, 33. ↩
-
Is. vii, 14; ↩
-
1 Joann. ii, 15. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
Chapter 228 of 244