Articulus 52
ELUCIDATIO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI SEPTIMI : CONFITEBOR TIBI, DOMINE, IN TOTO CORDE MEO.
HABET autem psalmus iste nunc declarandus hunc titulum, Psalmus ipsi David: id est, psalmus iste a David conscriptus, convenit ipsi David, id est omni fideli ac devoto, vel toti Ecclesiæ: in cujus persona loquens beatus Propheta, ait :
(1) CONFITEBOR tibi, Domine, confessione laudis et gratiarum actionis, in toto corde meo, id est cunctis viribus animæ meæ, loquendo de viribus ejus superioribus ac divinis, videlicet intellectu et voluntate: id est, attente et affectuose, fideliter et ardenter te laudabo. Vel, In toto corde meo, id est corde omnino conversO ad te, adhærenteque tibi: ita quod pro nulla parte erit conversum ad terrena, vana atque carnalia; sed amor tuus illud totaliter possidebit. Sicque affectu puro, ingenti ac integro tibi, o Domine, confitebor, quoniam audisti verba oris mei, id est, preces meas implesti. Beati qui taliter Domino confitentur, qui in illo summo uno, quod solum necessarium est, omne desiderium cordis sui stabiliunt, qui omnem affectionem circa creata ad Dei amorem perordinant, quorum animas nulla turpis affectio maculat.
(2) In conspectu angelorum psallam tibi: id est, dum psallo tibi, considerabo angelorum venerandam præsentiam, qua vel tibi adsistunt, vel mihi præsentes sunt: et ita in eorum conspectu me ipsum constituendo, psallam tibi cum reverentia magna, quippe cui angeli sancti cum tremore adsistunt. Adorabo ad templum sanctum tuum: id est, te adorando dirigam oculum mentis meæ ad templum illud altissimum, id est cœlum empyreum, seu triumphantem Ecclesiam, in qua per gloriam habitas. De quo templo Moyses ait : Habitaculum ejus sursum. Sed obviare videtur quod dicit Joannes : Templum non vidi in ea (videlicet in civitate superna, Jerusalem illa cœlesti) ; Dominus enim Deus omnipotens, templum illius est et Agnus.1 Et respondendum, quod in ea non est templum, prout templum est domus orationis pro propria salute. Non enim Beati pro sua salute precantur. Unde Salvator ait : In die illo me non rogabitis quidquam.2 Dicitur autem Deus et Agnus, scilicet Christus, templum illius, quia triumphans Ecclesia habitat in Deo et Christo per beatificam fruitionem. Nihilo minus cœlum empyreum, templum Dei dici potest, quoniam incessanter offertur sibi in eo sacrificium laudis : similiter Ecclesia triumphans, quia in ea habitat Deus per gratiam consummatam.
Et confitebor nomini tuo, id est tibi, (5) Super misericordia tua, id est de gratia et beneficiis mihi et aliis a te clementer collatis, et veritate tua, id est vera impletione qua nobis misertus es, sicut dixisti ac promisisti;3 vel, Veritate tua, id est de tua justitia, qua impios dereliquisti et condemnasti, bonos autem coronasti, et tibi feliciter conjunxisti. Quoniam magnificasti super omne, id est, omnibus rebus majus et excellentius ostendisti, nomen sanctum tuum, id est te ipsum, faciendo mirabilia quæ nulla valeat agere creatura. Vel : Magnificasti, id est exaltasti, super omne nomen cœlestium, terrestrium, et infernorum, sanctum tuum, id est Christum, de quo dictum est ante, Non dabis Sanctum4 tuum videre corruptionem.5 De quo et alibi habetur : Ungatur Sanctus Sanctorum. De quo ipse quoque diabolus, a veritate convictus, compulsus est dicere :67 Scio quia sis Sanctus Dei. Sicut enim dicit Apostolus, Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur.
(4) In quacumque die naturali, quæ noctem includit, id est quacumque hora, imo quocumque momento hujus diei, invocavero te, exaudi me. Quod si exaudieris me, multiplicabis in anima mea virtutem, id est spiritualem perfectionem.8 Nam et virtutes connexæ sunt; et dum Deus unam infundit, omnes largitur. Dum autem exsistentem in gratia exaudit, virtutem gratiæ quæ habetur multiplicat, eam confortando atque augendo.
(5) Confiteantur tibi, Domine, confessione duplici, scilicet laudis et culpæ, videlicet te laudando, et se accusando, omnes reges, id est principes, terræ, seu omnes reges, id est universi qui per rationis imperium regunt se ipsos, subjiciendo carnem spiritui, sensualitatem rationi, rationemque Deo; quia audierunt ex ore prædicatorum omnia verba oris tui, quæ in sacra continentur Scriptura. Distributio autem horum nominum, Omnes, et, Omnia, intelligenda est hic pro generibus singulorum, non pro singulis generum : quia nec absolute omnes reges ad fidem conversi sunt, nec omnes conversi omnia verba Dei simpliciter audierunt; sed quidam de omni genere regum conversi sunt, et omnes quædam de omni genere verborum Dei audierunt.
(6) Et cantent in viis Domini, id est in observationibus præceptorum divinorum, cantandoque dicant : Quoniam magna, imo immensa, est gloria Domini, id est excellentia, beatitudo, lætitia Dei. Plena namque est omnis terra gloria Dei :9 ubi per gloriam possumus intelligere gloriosa opera Creatoris. Unde in libris Moysis sæpius legitur :10 Apparuit filiis Israel gloria Domini; et, Implebitur omnis terra gloria Domini.11 (7) Quoniam excelsus Dominus.
Est enim laudabilis et supergloriosus et superexaltatus in omnibus sæculis.12 Et ait Scriptura : Dominus excelsus et sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus.13 Est autem Deus excelsus, non loco, sed dignitate. Nihilo minus ipse est super omnia, non elatus; sicut est infra omnia, non oppressus. Et humilia corda respicit oculo pietatis per approbationem, quemadmodum per Isaiam dicit :14 Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu ? Et alta, id est corda superba, a longe, id est per reprobationem, cognoscit : non enim adest eis per gratiam.15 Propter quod Salomon : Longe, inquit, est Dominus a peccatoribus. Cognoscit itaque alta, juxta illud : Cognovi multa scelera vestra.16 Et alibi scriptum est : In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.1718 Sed hoc interest, quod humiles respicit de prope, superbos autem a longe.
(8) Si ambulavero, id est, conversatus fuero et afflictus, in medio tribulationis, a mundo seu dæmone mihi inflictæ, vivificabis me per gratiam, ne spiritualiter moriar aut succumbam. Hoc est verbum bonæ spei, ex magna ad Deum caritate fiduciaque procedens. Et super, id est contra, iram inimicorum meorum visibilium ac invisibilium extendisti, et, ut spero, extendes manum tuam, id est potentiam tuam divinam, reprimendo eorum malignitatem ;19 et salvum me fecit a tentationibus atque periculis dextera tua, id est gratiosa tua præsentia, seu potestas divina, non sinens me ultra vires tentari, sed faciens cum tentatione proventum, videlicet præstans requiem pro labore, coronam pro pugna, gratiam pro mercede.20 (9) Dominus retribuet pro me, omnia æquanimiter patiente, dando adversariis debitam pœnam damni ac sensus, pro peccato commisso in me :21 sicut et alibi ait, Apostolusque allegat, Mihi vindictam, et ego retribuam. Et ne hoc videatur dictum ex crudelitate seu zelo vindictæ, sed potius ex pura intentione, subjungit : Domine, misericordia tua in sæculum, id est, æternaliter permanet, nec deficere potest miserendo : juxta illud, Non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat. Ideo, Domine, opera manuum tuarum, id est creaturas rationales, a tua sapientia atque potentia conditas, ne despicias juste, sed salva benigne. In hoc igitur verbo etiam pro adversariis deprecatur, ne a Deo spernantur : quoniam quem ille despexerit, nullus corrigere potest.22
Ecce psalmus iste spirituali lætitia plenus, laudibus Dei redundat. Et ut eum digne atque devote mereamur cantare, conandum est nobis ut omnes affectiones nostræ ordinentur ad Deum, ita quod amor Dei totaliter cor nostrum possideat : sicque Domino angelorum reverenter psallamus, memores semper Dei ac angelorum præsentiæ.
PRECATIO.
Ambulantes in medio tribulationis nos, Domine, vivificare digneris, suspirantes ad te et te invocantes : opera manuum tuarum ne despicias, sed tua nos miseratione salvos facias.
Footnotes
-
Apoc. xxi, 22. ↩
-
Joann. XVI, 23. ↩
-
Amos vii, 3. ↩
-
Ps. xv, 10. ↩
-
Dan. ix, 24. ↩
-
Marc. i, 24; ↩
-
Luc. iv, 34. ↩
-
Deut. xxxiii, 27. ↩
-
Is. vi, 3. ↩
-
Exod. XVI, 10; XXIV, 16; XL, 32. ↩
-
Num. XIV, 21. ↩
-
Dan. III, 52. ↩
-
Is. LVII, 15. ↩
-
Is. LXVI, 2. ↩
-
Deut. xxxii, 35; ↩
-
Amos v, 12. ↩
-
Rom. xii, 19. ↩
-
Prov. xv, 3. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
1 Cor. x, 13. ↩
-
Is. lxx, 1. ↩
-
Eccle. vii, 14. ↩
Chapter 229 of 244