Skip to the text

Articulus 54

EXPOSITIO DE CHRISTO PSALMI CENTESIMI TRICESIMI OCTAVI : DOMINE, PROBASTI ME.

PRÆPONITUR insuper psalmo nunc elucidando titulus talis : In finem, psalmus David : id est, psalmus iste in finem, qui Christus est, nos dirigens, convenit prophetæ David, sicut et ceteris justis. Et adscribitur ei tanquam auctori, sed Christo significato per David, vere et proprie congruit. Sancti enim doctores Hilarius et Augustinus, et viri catholici Cassiodorus ac Hugo, exponunt hunc psalmum de Christo, partim de ipso ratione suæ personæ, partim vero ratione corporis sui mystici.1

Laborandum tamen videtur, ut quantum fieri potest, totus exponatur de Christo, et totus de membris ipsius.

IN persona igitur Christi hominis loquens Propheta, ita exorsus est: (1) Domine Pater, seu Deus Trinitas, probasti me, id est, probatum, fidelem et constantem me aliis ostendisti, per hoc quod permisisti me a diabolo tentari, a Judæis irideri, tandemque turpissima morte occidi: in quibus omnibus firmus et stabilis permansi, propter quod omnibus probatus innotui. Unde ait de Christo Apostolus: Non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia. Et cognovisti me per approbationem, dicendo tempore baptizationis, transfigurationisque meæ: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite: sicut Evangelistæ testantur. Tu cognovisti, id est approbasti, sessionem meam, id est humiliationem meam, qua factus sum opprobrium hominum et abjectio plebis: prout Apostolus dicit: Christus nos redemit de maledicto, factus pro nobis maledictum; et resurrectionem meam, factam tertio die post passionem, seu glorificationem ac exaltationem meam. Horum enim utrumque summe complacuit Deo.

(2) Intellexisti cogitationes meas humanas de longe, id est de cœlo seu ab æterno; semitam meam, id est evangelicam prædicationem, seu conversationem meam, et funiculum meum, id est partem seu sortem hereditatis meæ, seu terminum operis mei, investigasti, id est, tam diligenter ac intime attendisti, sicut ea quæ investigantur. Investigatio autem proprie sumpta, prout importat discursum a noto ad ignotum, Deo non competit. Quod autem Deus taliter investigavit semitam et funiculum Christi, constat ex eo, quod tam frequenter ac evidenter, per signa et verba, confirmavit ejus doctrinam. (3) Et omnes vias meas, quas ambulavi, et alios docui, scilicet præcepta atque consilia, præ- vidisti ab æterno; quia non est sermo in lingua mea, id est, respectu tuæ infinitæ sapientiæ et præcognitionis æternæ, sum tanquam non valens eam plene exprimere.

(4) Ecce, Domine, tu cognovisti omnia novissima, id est universa quæ mihi in hac ultima mundi ætate acciderunt, videlicet incarnationem, prædicationem, persecutionem, passionem, ac cetera humanitatis meæ mysteria, et antiqua, id est omnia quæ a principio mundi de me dicta, scripta et præsignata sunt; tu formasti me in utero Virginis, quoad formam servilem, seu corporis formationem, quod a Spiritu Sancto supernaturaliter et instantanee organizatum est et formatum. Unde apud Zachariam legitur: Ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus. Et posuisti super me manum tuam, id est potentiam tuam, confirmando me in te, mihique in omnibus cooperando. Horum autem utrumque insinuatur, ubi Christus ait: Dominus in umbra manus suæ protexit me, formans me ex utero servum sibi.

(5) Mirabilis facta est scientia tua ex me: id est, increata tua scientia in anima mea, facta est mirabilis mihi; et per me, id est ex prædicatione mea et Apostolorum meorum, mirabilis facta est per mundum universum, ita quod omnes fideles eam mirantur, quum sit infinita, dicentes illud Apostoli: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Maxime vero apparet et facta est scientia Dei mirabilis ex Christo, id est ex eis quæ de eo scribuntur, videlicet ex hoc, quod ipse unigenitus Filius Dei incarnatus, passus et mortuus est, quod Deus per talem modum genus humanum redimere voluit, quod Christus tanta pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit. De hac mirabili scientia Dei apud Isaiam scriptum est: Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia? Confortata est, id est, capacitatem meam transcendit, et non potero ad eam, ut ipsam perfecte comprehendam. Quamvis enim anima Christi Deum præ omnibus

Zach. III, 9.

Is. XLIX, 1, 2, 5.

Rom. XI, 33.

Is. XL, 14.

Matth. IV, XXVII.

Hebr. IV, 15.

Matth. III, 17; XVII, 5.

Ps. XXI, 7.

Galat. III, 13.

Matth. XXVIII, 6.

Sanctis plene et incomparabiliter clarius videat, tamen in infinitum distat a perfectione intellectus divini, qui solus divinam scientiam plene cognoscit. Nullus vero intellectus finitus seu creatus, infinitam essentiam seu scientiam Dei comprehendere valet comprehensione proprie dicta, qua aliquid cognoscitur quoad se totum tam perfecte, sicut ex sua natura cognoscibile est.

(6) Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Hæc ait Christus, non quod unquam Deum servili timore timuerit, ex quo procedit fugiendi affectus, quemadmodum mulier adultera virum serviliter timens, quum fornicata fuerit, et hoc viro constiterit, appetit fugere; sed hoc dicit Christus: primo, ut instruat nos Deum semper timere, eo quod ejus præsentiam nequeamus effugere; secundo, ut ostendat se omnino paratum ad omnia Patris mandata implenda usque ad crucis patibulum, prout ad Philippenses habetur, Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Tanquam dicat:2 O Deus, quo ibo a spiritu tuo, id est a te ipso qui spiritus es?3 Et quo a facie, id est præsentia seu cognitione, tua fugiam? quasi dicat: Fugere nequeo; et si possem, tamen non vellem. Ideo dico: Ecce venio ut faciam voluntatem tuam, Deus. Et passione instante locutus sum:4 Pater, fiat voluntas tua.5 Quod autem fugere nequeo, patet: nam (7) Si ascendero in cœlum, tu illic es: quoniam illic facie ad faciem videris, et ibi es, Domine, in templo tuo per resplendentiam gloriæ tuæ; si descendero in infernum, ades, non solum per essentiam, præsentiam, atque potentiam, sicut in ceteris, sed per ultionis effectum seu justitiæ exsecutionem.

(8) Si sumpsero pennas meas, id est vires divinæ potestatis, ad resurgendum diluculo, id est valde mane in die Paschæ, et habitavero, post resurrectionem, in extremis maris, id est in paradiso terrestri, juxta finem mundi sito. Ibi enim Christus per dies quadraginta cum electis de limbo eductis moratus est, scilicet a die Paschæ usque ad diem ascensionis. Interdum vero discipulis suis apparuit, moxque ad paradisum reversus est. Ideo subditur: (9) Et enim illuc, scilicet ad paradisum, manus tua, id est virtus divina, deducet me, secundum quod homo sum, per dotem agilitatis corpori meo concessam in die resurrectionis, quia tunc corpus glorificatum resumpsi; et tenebit me, id est, in bono immobiliter conservabit, dextera tua, id est favorabilis, gloriosa atque omnipotens tua præsentia, scilicet tumetipse. Vel: Tenebit me, inseparabiliter in unione personali ac naturali, dextera tua, id est unicum Verbum tuum, seu Filius tuus exsistens verus Deus. Christi enim humanitatem tenuit Verbum seu Filius Dei, vel ipsemet Christus, secundum quod Deus est. Sicut enim suscitavit semetipsum, sic tenuit naturam assumptam. Porro ante passionem tenuit Verbum humanam Christi naturam inseparabiliter, quantum ad se (quoniam nunquam separata est anima Christi aut corpus ipsius a Verbo, ex quo primo assumpta sunt); non autem, quantum ad essentiales partes ipsius ad invicem: nam in triduo mortis, anima caroque Christi a se erant disjunctæ. Post resurrectionem vero tenuit Verbum naturam humanam Christi tam inseparabiliter, quod nec partes ejus a se invicem poterant separari.

Propter quod dicit Apostolus:6 Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur. Dicitur autem Filius Dei, dextera et brachium Dei, juxta illud Isaiæ:7 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Ipse enim est virtus Dei;8 et, Per ipsum facta sunt omnia.9

(10) Et dixi, non assertive aut dubitative, sed ironice, ad derisionem eorum qui me putabant detinendum in morte, et igne gehennæ, ut seductorem, urendum: Forsitan tenebræ mortis, sepulturæ ac inferni, conculcabunt me. Hoc autem continuo removet, subdens: et nox, id est mors corporalis, vel sepultura, seu limbus patrum, est illuminatio mea, id est causa et porta glorificationis meæ; vel, Illuminatio mea, id est res illuminata a me; in deliciis meis spiritualibus. Christus enim sua passione meruit tertia die resuscitari et glorificari: quæ resuscitatio seu glorificatio apte vocatur illuminatio Christi, non interior seu mentalis, sed corporalis. Anima enim Christi semper æque clare Deum conspexit; corpus vero ipsius illuminatum est, animam resumendo, et dotem claritatis adipiscendo. Sic igitur nox, id est mors, fuit Christo homini causa, id est meritum, et porta, id est ingressus, ad illuminationem prædictam: et hoc, in deliciis Christi, quoniam ista illuminatio deliciosa fuerat ei, tanquam accidentale præmium ejus. Limbus vero inferni, seu sancti in eo contenti, qui dicti sunt nox, propter carentiam gloriæ, et quia in tenebris erant, facti sunt illuminatio Christi, id est res illuminata a Christo. Statim enim ut anima ejus a corpore suo recessit, limbum patrum ingressa est, et suo adventu omnes illic spiritualiter illustravit; imo Christus tunc eos visione Dei per speciem beatificavit, quoniam pro originali peccato pœna fuit soluta: et totum istud fuit in deliciis Christi, quoniam de plenitudine suarum deliciarum alios lætificavit. Vel, nox ista fuit illuminatio Christi in deliciis ejus, id est, recipiendo illuminationem prædictam a Christo, positæ sunt in deliciis ejus perfruendo gaudiis Salvatoris.

Hæc autem omnia vera esse, hinc liquet: (11) Quia tenebræ (de quibus jam dictum est, Forsitan tenebræ conculcabunt me), id est caligo mortis et tenebræ corruptionis, non obscurabuntur a te, id est, lumine tuæ revivificationis et claritate tuæ visitationis non privabuntur; sed me occisum resuscitabis, et de tenebris sepulturæ reduces. Et nox, de qua dixi, Nox illuminatio mea, sicut dies illuminabitur: id est, mors corporis mei per resuscitationem ad lumen vitæ redibit. Nox etiam sepulturæ ad diem manifestæ apparitionis ducetur. Et nox, id est caligo limbi, sicut dies illuminabitur, me ad inferos descendente.

12

Sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. Hæc sunt verba Prophetæ, quodammodo rationem reddentis prædictorum, ut sit sensus: Sicut tenebræ ejus, id est sicut mors Christi, ita et lumen, id est vita ejus: id est, utrumque æqualiter in divina potestate constitutum est. Potest etiam accipi de tenebris limbi et lumine ejus, quod a Christo recepit.

(12) Quia tu, Domine Pater, possedisti renes meos, id est, carnem meam seu corporalem naturam, vel interiorem sensitivum appetitum ab omni macula culpæ præservasti, faciendo conceptionem meam ac nativitatem ab omni peccato originali actualique liberam, nec permittendo ut unquam inordinatus aliquis motus in anima mea seu renibus esset. Suscepisti me de utero matris meæ, id est, a puncto seu hora qua uterum Virginis sum egressus, tu indesinenter conservasti et protexisti me, prout alibi testatus es: Ecce servus meus, suscipiam eum. Vel, Suscepisti me de utero matris meæ, id est, miraculose eduxisti me de clauso utero Matris meæ benedictæ.

(15) Confitebor tibi, confessione laudis devotæ, quia terribiliter magnificatus es, id est, per horribilia opera tuam magnitudinem demonstrasti, te magnum esse probasti, in cordibus fidelium magnus et honorandus effectus es. Quamvis hæc opera horribilia, quibus Deus magnificavit se ipsum, intelligi possint destructio mundi per aquas diluvii, submersio Pharaonis, devoratio Dathan et Abiron, ac similia; tamen hoc loco specialiter designantur ea, quæ circa Christum contigerunt. Terribiliter enim magnificatus est Deus, quando in ultionem sanguinis Christi, Judæos tam horribiliter devastavit per Romanos, occidit, et nunc usque affligit. Denique terribiliter magnificatus est in passione Christi, quando a sexta hora usque ad nonam, tenebræ factæ sunt super universam terram, et petræ scissæ sunt, et terra mota est, et monumenta aperta sunt, multique Sanctorum resurrexerunt a mortuis. Mirabilia sunt

13

Is. xlii, 1.

14

Gen. vii.

Exod. xiv.

Num. xvi.

Matth. xxvii, 45, 51, 52. opera tua, jam prædicta, et cetera quæ fecisti circa me; vel, quæ ego feci in nomine tuo, sicut sunt incarnatio, resurrectio de clauso sepulcro, ingressus ad discipulos januis clausis, ascensio quoque ad cœlos, et reliqua in sacro Evangelio copiose descripta;101112 et anima mea cognoscet opera ista nimis, id est valde eminenter et clare præ omnibus angelis atque hominibus. Neque enim angeli sancti prædicta Dei opera comprehendere valent, præsertim incarnationem. Anima autem Christi valde excedit omnes Beatos in cognitione istorum: imo de istis illuminat summos ordines supernorum spirituum, secundum Dionysium.

(14) Non est occultatum os meum a te, id est, ori meo non occultasti, neque ab intellectu meo abscondisti, quod fecisti in occulto: id est, opera quæ in abscondito perpetrasti, imo occultissima quæque, quæ aliis abscondisti, mihi clarissime revelasti. Omnia enim præterita, præsentia et futura, universa quoque mysteria gratiæ, anima Christi cognovit. Potest autem per os intelligi intellectus animæ Christi, quo verbum cordis profertur; vel, os ejus corporale, quoniam Christus ore proprio prædicavit occulta opera Dei. Et substantia mea in inferioribus terræ. Hoc est quod dixit supra, Infixus sum in limo profundi.13 Est igitur sensus: Substantia mea, id est humana natura a me assumpta, in inferioribus terræ, id est, in mundo isto apparuit, vixit et fuit. Vel, Substantia mea, id est divinitas mea, seu ego ipse, in inferioribus terræ, id est in hoc mundo, conversatus sum, et divinitas mea ad hæc infima se inclinavit per incarnationem. Hinc Apostolus loquens de Christo, ait: Quod autem ascendit, quid est nisi quia primum descendit in inferiores partes terræ?14 Unde legitur apud Baruch:15 Post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est. Vel sic: Substantia mea, id est, corpus et anima fuerunt in inferioribus terræ: nam anima fuit in limbo, et corpus in monumento.

(15) Imperfectum meum, id est naturales defectus quos assumpsi, viderunt oculi tui, id est, sapientia tua cognovit cur eos assumpsi. Non enim habuit Christus imperfectum aliquod virtutis aut vitæ, sed indetrahibiles assumpsit defectus seu mala pœnæ, ut nos ab eis erueret. Et in libro tuo omnes scribentur, id est, boni ac mali a te cognoscentur. Per librum namque intelligitur Dei cognitio: in qua omnes firmiter continentur, sicut scriptura in libro. Quamvis autem in libro seu notitia prædestinationis divinæ soli electi conscripti sint, tamen in libro divinæ cognitionis universi scribuntur, imo et opera singulorum, sicut beatus Job dicit: Scribis enim contra me amaritudines.16 Et Ecclesiasticus: Oculi (ait) Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum.17 Dies, id est homines spirituales, præsertim Apostoli: de quibus præhabitum est, Dies diei eructat verbum; formabuntur per gratiam Spiritus Sancti, exuendo veterem hominem cum actibus suis, et deserendo opera tenebrarum, ut sint filii lucis.1819 Talibus namque diebus Paulus:2021 Eratis, inquit, aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.22 Et nemo in eis, id est, nullus homo in istis diebus sistere aut confidere debet, ita quod nemo in eis formabitur, ut perfectionem aut nomen ab eis sortiatur. Hoc est quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.23 Neque ergo qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. Et item: Quum alius dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, nonne homines estis?24 Numquid in nomine Pauli baptizati estis? Hinc quoque, ut in Actibus legitur, quum quidam voluissent sacrificare Paulo et Barnabæ tanquam diis, eo quod Paulus a nativitate claudum sanasset, Apostoli scissis vestibus suis, responderunt:25 Viri, quid facitis? Et nos mortales sumus, similes vobis homines.26 Nemo ergo formabitur in eis:27 nam, Maledictus homo qui confidit in homine.28

Ibid. x, 1; Act. ii, 4.

Ps. xliiv, 17.

Rom. vii, 35.

Hebr. xi, 33, 34.

Exod. xxxiii, 17.

Apoc. vii, 9.

Job xxv, 3.

Deinde Christus ad Deum Patrem, seu totam superbeatissimam Trinitatem, unum verum simplicissimum Deum, ait: (16) Mihi autem, id est ad honorem meum, nimis honorati sunt amici tui, Deus, id est Apostoli et apostolici viri, qui omnia relinquentes, mea sunt assecuti vestigia, propter quod digni facti sunt amicitia tua. Hos enim Deus multipliciter honoravit, dando eis varias gratias Spiritus Sancti, videlicet sapientiam, omnium linguarum notitiam, gratiam curationum, spiritum prophetiæ, sanctimoniam vitæ. Nimis confortatus est principatus eorum. Nam constituti sunt principes super omnem terram, prævalueruntque mundo, carni, ac dæmoni; et adeo confortati sunt in gratia Dei, ut occidi possent, flecti non possent, sicut et Paulus ex eorum persona testatur: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Et iterum ait de principatu antiquorum Dei sanctorum et amicorum: Per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones; obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, etc. (17) Dinumerabo eos. Christus enim nomina prædestinatorum determinate cognoscit. Unde Moysi Dominus ait: Te ipsum novi ex nomine. Et super arenam multiplicabuntur prædicti amici tui, videlicet viri spirituales et sancti: vel quia excedunt numerum arenæ maris; vel quia eorum multitudo aptius exprimi nequit, nisi ut dicantur plures arena maris. Unde de electis et Dei amicis ait Joannes: Vidi turbam magnam quam nemo dinumerare poterat, ex omnibus tribubus et linguis et populis, stantes ante thronum Dei.

Præterea quidam exponunt hos duos versiculos de angelis sanctis, qui appellantur amici Dei: qui utique valde honorati sunt, et nimis confortatus est principatus eorum, quia ab eis regitur corporalis creatura atque ecclesiastica hierarchia; qui etiam super arenam multiplicantur, prout de eis apud Job dicitur: Numquid est numerus militum ejus? Et Daniel ait: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei. Hæ vero expositiones, quantum ad numerum amicorum Dei, in idem redeunt, dummodo omnes homines prædestinati dicantur amici Dei: quia, secundum Gregorium, tot homines salvabuntur, quot angeli permanserunt stantes.

Dan. vii, 10.

Exsurrexi ego Christus a mortuis, sicut prædixi, et adhuc sum tecum, id est, usque ad secundum meum adventum tecum invisibiliter ero, quantum ad viatores. Interim enim sedebo ad dexteram tuam in cœlo, nec hominibus generaliter visibiliterque apparebo, donec adveniat dies judicii, in quo omnibus manifestus ostendar. Unde dicit Apostolus: Præcipio tibi coram Deo, etc., ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, etc.

Marc. xvi, 19.

Ibid. xiv, 62. 1 Tim. vi, 13-15.

(18) Si occideris, Deus, id est, quia æternaliter condemnabis, et nunc spiritualiter occides per gratiæ subtractionem, peccatores, impœnitentes et reprobos, viri sanguinum, id est odiosi, carnales et vitiosi, declinate a me in die judicii, quando dicturus sum vobis: Ite, maledicti, in ignem æternum. Hoc est quod Christus ait: Multi dicent mihi in die illo, Domine, Domine. Et tunc confitebor illis: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis. (19) Quia dicitis intra vos, in cogitatione perversa et pessima: Accipiant in vanitate civitates suas, id est, injusti in sua vanitate ac malignitate prævaleant, et civitates suas, id est bona et loca seu habitacula quæ desiderant, quamvis ad justos pertineant, ipsi acquirant. Vel sic: Quia dicitis, o viri sanguinum, in cogitatione contra justos: Accipiant justi seu religiosi, in vanitate, id est frustra atque in vanum, civitates suas, id est particulares Ecclesias, congregationes seu claustra, ita quod nihil proficiat eorum saluti, quod se a nobis separant et elongant.

Matth. xxv, 41. Ibid. vii, 22, 23.

(20) Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? quasi dicat, Imo. Oderat enim Christus homo inimicos Dei, non quantum ad naturam, sed per respectum ad culpam. Amare namque, secundum Philosophum, est alicui bonum velle; odire vero, est alicui malum optare. Quemadmodum autem justo debetur gloria, et bono dilectio (objectum enim appetitus est, bonum), sic injusto debetur miseria, et odium malo. Peccatorem ergo, in quantum peccator est, debemus odire, id est pœnam atque miseriam ejus velle, ut scilicet cor corrigatur in præsenti, ne pereat in æternum sicut justitia exigit; in quantum vero est homo et creatura, seu conversionis et beatitudinis capax, amandus est, quemadmodum præcepit Christus: Diligite inimicos vestros. Hæc autem agendo, conformamus nos Deo, qui omnia amat quantum ad id quod sunt et a Creatore receperunt, juxta illud: Dilgis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.29 Verumtamen rationales creaturas in vitiis deordinatas, a rectitudine obliquatas, a Deo aversas odit Deus secundum quod tales sunt: juxta illud: Odio sunt Deo impius et impietas ejus.30 Sic autem Christus præcipue oderat impios, de quo subditur: et super inimicos tuos tabescebam, id est, magno zelo contra eorum pravitatem zelatus sum: sicut patebat, dum ementes et vendentes de templo ejeci.31 Tunc enim zelus domus Dei comedit me.32 (21) Perfecto odio, id est odio virtuoso et justo, oderam illos, et inimici facti sunt mihi, propter eorum malitiam. Est itaque quoddam odium malum, vitiosum et imperfectum, quod est mortale peccatum, quo natura alterius oditur, vel gratiæ fraternæ invidetur. Hoc odium Christo et membris ejus non convenit. Odium vero perfectum, quo oditur culpa et auctor culpæ in quantum hujusmodi, est de quo loquitur nunc psalmus.

Deinde Christus ait: (22) Proba me, Deus, id est, per tormenta passionis probatum ostende me: sicut in principio psalmi inductum est, Domine, probasti me. Et scito cor meum per approbationem. Hoc Christus non dicit orando, quoniam a principio suæ conceptionis in Virgine, confirmatum erat cor ejus in Deo, sed potius congratulando. Interroga me per flagella, et cognosce semitas meas, id est, opera mea attende. Hoc Christus orat non pro se, sed pro nobis. Non enim oravit ut Deo placerent opera sua, quoniam scivit se non posse peccare; oravit autem ut Deus attenderet opera sua, indulgendo propter meritum eorum universæ Ecclesiæ. Sic enim interpellat pro nobis, secundum Apostolum, ostendens Patri latus et vulnera, secundum Bernardum.333435 (25) Et vide si via iniquitatis in me est, id est, falsa doctrina, seu simile aliquod in me exsistat. Hoc Christus dicit, non dubitando an aliquid mali in se habeat locum, sed ex magna securitate, ut ostendat se ab omni culpa penitus alienum, nec adversariorum suorum, sibi multa scelera imponentium, se timere calumniam. Et deduc me in via œterna, id est in via ad æternam gloriam perducente, videlicet in ascensione, per quam ivi ad felicitatem æternam. Orat igitur Christus ut Deus in ascensione ipsum perducat ad cœlum. Non enim humana et pure naturali, sed divina virtute ascendit. Et sicut oravit pro gloria resurrectionis, sic quoque oravit pro deductione ascensionis.36 Pro iis enim quæ ad accidentale præmium pertinent, Christus oravit etiam pro se ipso; pro præmio autem essentiali precatus non est, nisi pro nobis.

Footnotes

  1. Is. lix, 1. ↩

  2. Philipp. II, 8. ↩

  3. Joann. IV, 24. ↩

  4. Ps. XXXIX, 8, 9. ↩

  5. Matth. XXVI, 42. ↩

  6. Rom. VI, 9. ↩

  7. Is. LII, 10. ↩

  8. 1 Cor. I, 24. ↩

  9. Joann. I, 3. ↩

  10. Luc. 1. ↩

  11. Marc. xvi. ↩

  12. Joann. xx. ↩

  13. Ps. lxviii, 3. ↩

  14. Ephes. iv, 9. ↩

  15. Baruch III, 38. ↩

  16. Job xiii, 26. ↩

  17. Eccl. xxiii, 28. ↩

  18. Coloss. iii, 9, 10. ↩

  19. Ps. xviii, 3. ↩

  20. Joann. xii, 36. ↩

  21. Rom. xiii, 12; ↩

  22. Ephes. v, 8. ↩

  23. I Cor. iii, 6, 7. ↩

  24. Ibid. 4; 1, 12, 13. ↩

  25. Act. xiv, 7-17. ↩

  26. Ibid. 14. ↩

  27. Jer. xvii, 5. ↩

  28. honorificati Matth. xix, 27. ↩

  29. Sap. xi, 25. ↩

  30. Sap. xiv, 9. ↩

  31. Matth. xxi, 12; ↩

  32. Joann. ii, 14-17; ↩

  33. Hebr. vii, 25. ↩

  34. Rom. vii, 34; ↩

  35. Matth. v, 44. ↩

  36. Ps. lxxviii, 10. ↩

Chapter 230 of 244